Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1.

Sunt cordi Musae nobis, sunt carmina curae;
Caetera quae vacuam tenuissent gaudia mentem
Omnia nunc semota; refert haec una voluptas
Quicquid dulce olim sensu percepimus omni.
5His ergo hanc grati secretam ponimus aram:
Hic hederae et lauri nec non et amoena vireta
Apricos inter colles, hic myrtea silva
Et Veneri sacer est lucus nec grata Lyeo
Mitis abest pendet quae spissis uva racemis.
10Inprimis sternenda mihi est auro area multo,
Tum coeptae e solido surgent adamante columnae,
Queis alte supra impositum consistere tectum
Instituam gemmis ornatum grandibus atque
Aeternis densi vinctum compagibus aeris,
15Iam quibus inter se nexis non ulla vetustas
Offuerit, quanquam validis conatibus obstet.
Stabunt in medio divae templumque tenebunt.
His ego dehinc coetu vatum comitatus honesto
Dona feram non quae vulgo consuevimus illis
20Offerre at rerum prorsus rarissima quaeque
Nobilium, quales tantum seponere summi
Electas omni e numero potuere poetae.
Tuque ades, o gentis Lipomanae digna propago
Et rara iuvenis virtute ac moribus aucte
25Eximiis, summa quae caeli sede profecta
Eveniunt rectaque solent sub mente reponi.
Tu mihi te vacuum da nunc et pectore puro:
His ego te sacris adhiberi et fungier opto,
Quae tibi nunc uni nobis commissa parantur.
30Ergo humeris primum vestem hanc candentibus albam
Induere et mecum tantis accingere rebus,
Adsistensque mihi puris e fontibus hauri
Divinum laticem ac manibus cape lilia plenis
Collectosque una vario de cespite flores.
35His demum late, dum verba precantia fundo
Ipse haec Musarum dudum Phoebique sacerdos,
Sparge solum et suavi completo cuncta vapore:
"Phoebe, novem circum quem numina sancta sororum
Semper habent divisque illic peana canendo
40Aeternam interdum spargunt mortalibus auram,
Unde vigens sumit dias in carmina vires
Spiritus et summo deducit ab aethere vatem,
Illius huic haustum fas sit sperare precanti,
Qui tibi toto animo primis famulatur ab annis.
45Is tibi candentem taurum niveamque iuvencam
Constituet Musis sacrum viridemque quotannis
Appendet templi medio sub culmine laurum;
Atque ignem hunc vobis, quo fervens ara renidet,
Et dabit et longa lucentem aetate fovebit.
50Vos rata iam nutu facietis cuncta benigno."
Haec precor, at tu etiam supplex in vota precesque,
O iuvenis quem mox superi ad maiora reservant,
Insinua temet divinis, omnia quando
Rite tibi sunt acta; deus nanque omine certo
55Annuit et liquidis fulsere altaria flammis.


2. ad Leonem X pontificem maximum: | ascensus primus ad deum

Iam multa mecum conor et volvo diu
Promissa siqua parte persolvi queant,
Quae, sancte quondam feceram Pater, tibi
Ubi occupatas detinebam parvulo
5Aures libello forsitan ineptus tuas,
Arcana quanvis ederem illic dedalae
Naturae et artis praepotentis munera.
An non inepte facere sum visus quidem,
Cum mira apud te illa fore tum confiderem
10Vecors, videri cui potest mirum nihil,
Humanitatis cum supragressus modum
Humana pariter cuncta parvi feceris
Statim nec humile imumve cogitaveris
Quicquam, supremae sedis ut adisti gradus
15Divumque inisti tantus in terris vicem?
Sed haec fuere: nunc quod instat pergimus,
Tuo favente concitati numine,
Ordiri et ea, quae pollicebar, reddere,
Ut quimus utque spiritus caelo potens
20Afflat pusillis. Tu serena videris
Haec mente suppliciter precamur, qua soles
Quae offeruntur cunque tibi, neque abnuas
Impendere mihi paululum interdum morae
Haec donec intus intuens inspexeris
25An forte recta tendimus per arduum,
Quod nunc inimus hos ad ascensus, iter.
Non esse secum dixit insanus Deum
Excorsque et impos mentis, expers consili,
Rationis ac pietatis omnis indigens.
30At esse sapiens mente primum concipit,
Dehinc voce clamans splendida palam facit
Non esse tantum, sed potenter dextera
Eum tenere regereque et nutu suo,
Quae cuncta fecit, temperare et omnibus
35Adesse ubique et imperare singulis.
Verum haud leve est videre quos scandat gradus
Haec quisquis animo versat et tendit supra
Id, quo potest nunquam ulla vis mortalium
Conata ferri, ni superna caelitus
40Spirarit aura ac Illius nisi favor
Praesto sit, ipsa cuius haec perquirimus
Dicenda, nullo non furore perciti.
Pavor tremorque, cui comes reverentia
Qua non alia sit maior, hinc et hinc premunt
45Nosque admonent sic parvulos pondus grave
Et impar humeris haud subire. Verum amor
Potens inaccessa facere olim pervia,
Cum spes fidesque prodeunt illi obviam,
Hortatur atque pene cogit ingredi
50Orationis intimae latens iter.
Quid ergo agam tu mi impera, Deus meus,
Rex unus omnium ac herus solus mihi.
Iubensne Domine? Forsitan quidem iubes;
Nam non video ut aliunde spirari haec queant.
55Experiar igitur; Tu, precor, coeptis fave
Volensque et adsis et iubens praesis mihi,
Si nostra non superbit haec precatio.
Testantur opera Te tua, enarrant poli
Tuam per orbem indesinenter gloriam.
60Est nam quis adeo, cum superna suspicit,
Vecors rudisque, qui statim non cogitet
Ac volvat ipse saepius secum stupens
Quae quantaque videat, quibus vel orbibus
Ferantur illa aut quas vicissitudines
65Servent ratorum consecuta temporum
Semper tenorem, legis haud casu datae
Iussu, sed una aequante Providentia
Cuncta haec benigno distributa munere?
Quis rursus, orbis caeteras partes videns
70Interque versans, desinat mirarier
Terrae patentem subiacentis ambitum
Fusumque supra continenter aera
Terraeque circum margines fusum mare
Et quicquid haec exornat atque in his simul
75Vitam peragit, ut omne stirpium genus
Quaecunque se tollunt humo et quae vestiunt
Telluris almis aemulam gemmis cutim,
Ut multiformis ac vagans animantium
Proles per amplos sparsa tractus undique
80Terrae marique crescit et semper sua
Vi fertur una, qua potest et qua prius
Natura proprios impetus illi dedit?
Adde his liquentis lucidosque fontium
Fluxus et altis amnium cursus vadis
85Ripas amoenas inter, inter collium
Aprica et herbis suavibus virentia
Camporum. At imas montibus subsidere
Valles et altos erigi convallibus
Montes ab imis, limpidos sterni lacus
90Subter virentum rupium cacumina
Quis non, serena mente qui sit praeditus,
Miratur? Aut cui non quoque est miraculo
Immensa marium littorumque vastitas
Et insularum varius ac gratus situs
95Quicquid tandem reddit et servat decens
Ornatus orbis omnium pulcherrimus?
Quid? Siquis ipse se intus ac extra aestimet
Et alterum se tum esse mundum sentiat
Opusque summi opificis ac munus sciat
100Deumque prope, idest illius ad imaginem
Et similitudinem editum, se noverit,
Divinitatis qui capax, sapientiae
Ac mentis aeque particeps sit, dotibus
Et extet animi ac corporis tantis valens,
105Pro dignitate ut sedeat, ut stet, ut ambulet,
Oris venustas agilitasque totius
Vultus ut illi gratior cunctis siet,
Vis insit animi tanta, tanta celeritas
Mentis vigorque tantus et solertia,
110Qua pene cuncta suggerente discutit.
Haec siquis, inquam, serius secum putet,
Emittet illam forsitan vocem simul
Cum vate summo gentibus palam canens:
"Quam magnifica sunt opera, Rex regum, tua;
115Sapientia in tua creasti singula."
Quin illud etiam sentiet verum legi,
Divina quae sunt, cum videri non queant,
Haec posse in his considerata conspici,
Quae fecit ille. Nam relictus unicus
120Nobis ad illa est hic gradus, magno datus
Scandendus olim Mosi ut ante cerneret
Quae facta, non qui fecerat. Sed cum illa, quae
Fecisset opifex summus ac pater omnium
Immensus, incomprehensibilis, unus potens
125Efficere quae fecit eademque perdere
Ut vult, ea, inquam, cum potenter omnia
Volvisset animo providus vates suo,
Ex his adivit omnium rerum ultimam
Et ipse causam primus ut homini datum est
130Dum vita superest. Hic enim, faciem Dei
Dum quaerit avidus inspicere, vocem audiit
Dicentis: "Haud faciem videre quiveris
Meam, sed hoc te sub cavae rupis loco
Sistam manuque protegam dum transeam.
135At inde cum post auferam petra manum,
Videre posteriora tunc mea poteris."
Haud ergo quisquam, quae assequi sensu nequit,
Divina quid sint quaeritans, intrinsecus
Rimetur ipsa, vasculo ne clauserit
140Immensa maria, ut indicatum constitit
Dum quaerit illa maximus rerum quidem
Scrutator olim. Propter alti littora
Maris undisona tendebat inquirens graves
Sensus et amplum Trinitatis ambitum
145Aurelius, in his totus ac solis vacans
Quae cogitabat, forte nec tunc exitum
Habebat unde inveniret anxius;
Cum dulcis illi visus est infantulus
Parvam tenella sustinens concham manu
150Vastique lympha marmoris complens scrobem,
Quam pronus ipse fecerat sibi prius
Solis digitulis parvulisque nixibus.
Quod ille cernens: "Ecquid" inquit "cogitas,
Puelle, tantos aequoris fluctus cavo
155Telluris isthoc tantulo concludere?"
Cui puer: "Et ipse quid facere, levis, putas,
Qui te Illius, qui cuncta solus continet,
Ullo nec ipse continetur, expetis
Fieri capacem?" dixit, atque protinus
160Nubes per altas prodiens evanuit.
Est unus ergo congruus nobis modus
Intelligendi, parte qua quimus, Deum,
Per illa, quae iam facta sunt. Nam sensibus
Et ipsa capimus, mente deinde sensuum
165Sequace tantorum creatorem unicum
Sentimus intus, credimus, complectimur,
Amamus, illi caritatis vinculo
Tenemur adstricti illiusque denique
Aeterna meritis consequi confidimus.
170Ascensus hic est, quo crearat primitus
Nos magnus orbis universi conditor,
Ut vita praesit sensui, mentem ante eant
Sensata, visis cognitisque exordia.
Nam cum virentibus arborum terram comis
175Ornasset atque floridis herbis solum
Stravisset atque ut uberes fructus darent
Mandasset, his est vita tum primis data.
At cum vel undas aerave vel aridam
Animantibus complesset, illa sensibus
180Et appetitus aucta vi mox reddidit.
Cum vero solers ultimo et mirum genus
Fecisset hominum, mente quanprimum valens
Effecit illud, non eis quoquam tamen
Usu remotis, quae dedisset caeteris.
185Quod eius etiam iussa declarant statim:
"Deum", inquiunt, "ex corde toto diligas,
Quod inde vita, fonte ceu, nobis fluat;
Anima ex quoque tua tota, id est et sensibus
Cunctis et appetitu, ut ipsa est initium
190Animalia unde dicta sint; ex denique
Tota tua etiam mente, qua sola omnibus
Praestamus his ubique quae terras colunt."
Hinc ergo per quae vivimus, per quae undique
Sentimus et per quae creavit omnia
195Summusque et unus universi conditor,
Hunc acie mentis esse aperte cernimus.
At estne forte consequenter altera
Tui sequendi et assequendi semita,
Clemens, misericors, omnibus praesens Deus?
200Hanc Ipse nobis cognitam reddas et hac,
Siqua est, precamur supplices, nos ducito:
Est nanque quippe et omnium potissima.
Adversus excors ierat humanum genus
Mandata quondam ac inquinarat omnia
205Unum futura saecla commissum scelus
Illoque cuncti sempiternis luctibus
Poenisque eramus destinati crimine.
Cum nos tuentem Maximum e caelo Patrem
Immensa movit caritatis copia,
210Natumque nostra pro salute ut mitteret
Effecit, illi tanta tum benignitas
Fuit, misericors tanta tum clementia.
Versatus ergo est Ille nobiscum diu
Hic inter homines, inter ignaros Deus
215Homoque, Summi Patris ut testis foret
Foretque nobis veritas et semita
Qua tenderemus ad supernam patriam.
Testes at ipsi essemus excellentium,
Quas Ille res hic egerat nosque omnibus
220Illas per orbem panderemus singuli,
Hic sanctitate puriter vitae diu
Actae, serendis ille in vulgum vocibus,
Quaecunque frugem comparant nobis bonam,
Doctrina at alius atque scriptis, mystica
225Quae sensa magnis eruunt sacrariis;
Et qui volentes sanguinem ac vitam pii
Fudere cruciatus per omnes antea
Ducti, labores inter ac angustias;
Et quisquis alto pectore Hunc tandem gerit
230Amoris arcto colligatum vinculo,
Ipsumque preter expetens unum nihil,
Testatur eius mira, quae fecit, Patris
Suoque semper praedicanda nomine.
Quorunque prorsus inscius rerum prius
235Quid ipse dicam? Quid secundum prosequar?
Sic magna cuncta sunt et excedentia
Humanitatis singulos captus simul.
An cum, relictis insciis parentibus,
Iam natus annos nobilis duodecim
240Inter peritos sedit in templo puer,
Eos, quod esset omnibus mirum, petens
Et audiens? An quae deinde nuptiis
Miranda fecit, vina permutans aquis?
Vel cum precanti regulo dixit: "Tuus,
245I, natus etiam vivit" ac illa quidem
Iam morbus hora sospitem reliquerat?
Quid haec ad illa, quae sequuntur, dixerim,
Haec mira quanvis sint et ipsa maxime?
Surgit vocatus illico aegrotans senex
250Ferensque sanus lectulum perambulat.
At caecus is, qui viderat nunquam, videt.
Ex quinque panibus et duobus piscibus
Iesum sequutus redditur vulgus satur.
Puella saxis verberanda publicis
255Detenta summo liberatur iudice,
Peccaret illa ne tamen quid amplius.
Iam pene putridus excitatur mortuus
Et inter homines, ut prius, versans sedet,
It, loquitur, audit, esurit, sitit, palam
260Quaecunque vivens fecerat rursus facit.
Verum quid infans ipse nunc ausim loqui,
Quae nec piorum maximus coetus virum
Explere pleno cunctus ore quiverit?
Haec finis ergo; nanque peccator miser
265Quonam per illa pergerem loquens modo,
Quae mortis atque passionis ultima
Tuae fuerunt impiae mysteria,
Nostrum Redemptor omnium promptissime?
Quaenam paventi suppetent voces mihi
270Quibus feratur concitus terris tremor
Lunaeque lumen abditum, solem datas
Circum tenebras, conditos suis patres
Surresse monumentis et in sanctam undique
Venisse civitatem et illic pluribus
275Apparuisse post secutam gloriam
Tuam, subacta morte? Sed quis omnium
Oculis potius hic lachrymas dabit meis,
Ut flere possim traditam duram Tibi
Necem ab nefandis impiis mortalibus,
280Quorum salutis veneras huc gratia?
Dabit quis, inquam, lachrymas mihi, quibus
Tuos ad imos procidens pedes fleam,
Tuos solutis lachrymis lavem pedes,
Exosculer flens abluamque vulnera,
285Inflicta sancto tam nefande corpori?
Te preter ullus non dabit, nullus mihi
Ostendet unde verus emanat liquor
Vitae, nisi Tu. Nullus ut fleam miser
Docebit atque nullus ut laeter dabit
290Te preter. Ut commissa nunc fleam mea
Da, Pater, ut orem, ut serviam soli Tibi,
Complectar ut Te, caetera ut nihil putem.
Concede mentem iussa servandi tua
Et ex iniquis exeundi semitam
295Ostende, qua Te sedulus solum sequar
Emancipatus unico tantum Tibi.
Ut memet abnegem ipse, quam tollam crucem
Ostende mi nunc, postmodum ut laeter dabis,
Voles ut ipse, nam voluntas maxime
300Tua hic et usque fiat et per omnia
Semper neque ulli placeat id, quod displicet
Tibi neque unquam. Tu salus solus mea
Servabis ergo, cum vias ostenderis
Salutis Ipse, cum mihi praesens dabis
305Ut nocte Tecum promptus, ut Tecum die
Sim semper utque supplicem volens Tibi
Nequo remittam temporis puncto tuum
Nomen, quod extat omnium nomen supra,
Ardente, Iesu, caritate prosequi.


3. Quadragesima

Ergo animi interea semper pendebis? Et unde
Incipias semel ignoras componere mentem,
Ne tibi continuis tot fluctuet anxia curis?
Semper idem progressus iter, nunquam haec bona longe
5Seposita et nobis adeo distantia cernes?
Quid differs? Quid te variis ambagibus istis
Implicitum involvis magis et magis ingeris ultro?
Non brevia attendis vitae momenta caducae,
Non quod et hic omnes peregre perducimur et quod
10Mox alio nobis properandum, ubi sistere tandem
Aeternum sit opus penitusque recedere nulli,
Atque bonos illic factorum praemia recte
Accipere, at sontes vitiorum pendere poenas?
Sed non quas vulgo referunt perferre sub imis
15Manibus, aeternos ignes aut frigora dira:
Sint eadem et maiora etiam tormenta licebit,
Verum, quod multo horrendum magis igne vel omni
Iactura est gravius, nullas visendus in horas
Ille opifex rerum, visu quo sancta fruuntur
20Pectora, quae terris valido se tollere nixu
Iam potuere suo Superumque recondere coetu.
Forsitan, heu, dubitas operum tibi conscius ullam
Spem fore, qua fretus valeas haec tanta mereri.
Ne dubita, nam nulla cupit Rex damna suorum,
25Quos quondam e nihilo, quod erat bonus Ipse piusque,
Fecerat assimiles cunctos Sibi; deinde quod atram
Ingressus nebulam, recta, quam ostenderat illis,
Errare aspexit, durae ludibria mortis
Pertulit omnipotens, ut eisdem splendida vitae
30Lumina praeferret, quibus haud errare liceret
Amplius ac certo possent insistere calle.
Quare, age, ad Hunc iunctis manibus concedere supplex
Audeto; nam te venientem expectat ut amplo
In gremio accipiat. Perge, et commissa fateri
35Incipias et te iam deliquisse dolentem
Paeniteat, quacunque etiam ratione modoque
Expurges promptusque luas pro crimine poenam,
Atque imo expressas penitus de pectore voces
Effundas Illi, cuius tibi Gratia plene
40Mox aderit teque amplectetur, et undique caelo
Gaudia erunt quibus haud usquam maiora supersint,
Illic nanque magis gratari contigit uni
Converso a vitiis superum ad caelestia regna,
Quam si complures, quorum sanctissima vita
45In terris fuerit, supera ad convexa ferantur.


4. Pasca

Haec est illa dies, rerum quam condidit auctor.
Ite omnes mecum, linguis animisque favete!
Laeti omnes mecum laudes et laeta canendo
Carmina, sic Regi caelorum reddite grates
5Tuque, Pater Sancte, in primis, cui plurima semper
Relligio et verae fidei observantia cordi,
Perge diem laetus solenni dicere pompa
Muneris immenso plenam caelestis honore,
Utque soles regali ornatu et pectore puro
10Prosequere, et cuncto demum hanc complectere cultu
Christicolas inter proceres mediusque fideli
Concilio ac lecto praecelsus in ordine Patrum.
Sat lachrymis tristique datum pro tempore luctu,
Quanquam pro scelere haud satis est et crimine nostro!
15Sed tamen haec iugi deflevimus ore precesque
Addidimus, clemens quas exaudisse Redemptor
Creditur et fessis hominum iam parcere rebus.
Hunc etiam ut miseris quondam violarit iniqua
Turba modis, tuleritque pius ludibria mille
20Sensimus, haec eadem soliti memorare quotannis.
Vidimus et, cunctis sibi quos elegerat Ipse
Discipulis aegre fugientibus, undique saeva
Latronum rabie septum durisque revinctum
Nexibus et foede ad proceres per compita raptum.
25Hic Illum ut vulgus vesanum riserit utque
Conspuerit flagrisque afflixerit, utque profano
Vexarit ritu divinum corpus, abunde
Hausimus e sanctis scriptoribus, omnia largo
Interea fletu complentes et grave mentis
30Affectae toto promentes corde dolorem.
Denique sublatum cruce vidimus omnipotentem
Cunctarum auctorem rerum perferre dolores
Et duros mortis cruciatus quos neque quisquam
Pertulit in terris unquam neque sensit et heu heu,
35Ne nos aeternum moreremur, concidit Ille
Indutus mortalem hominem, qui cuncta crearat
Aeternus semperque manens semperque futurus
Idem, et qui nutu movet et quaecunque ministrat.
Haec ita praeteritis fuerint celebrata diebus
40Et, ritu servante, pio permixta dolore.
Ast hodie lachrymis hilari perfundere mentem
Laetitia est opus et vultu praeferre sereno
Gaudia, quae nullis cedant, cum maximus Ipse,
Qui se deludi passus mortalibus aegris
45Occiderat caede infanda, nunc morte subacta,
Conditione hominum superata, postibus Horci
Perfractis, victor supera ad convexa redire
Ut voluit subito se contulit et, Deus atque
Verus homo, sed non adeo mortalis ut ante
50Amplius, at contra divino totus inhaerens
Qua mortalis erat, se nobis Ipse videndum
Praebuit, in dubio ne quid superesset et illa
Luce resurgentem, qua se praedixerat, omnes
Nossemus pariterque necis vitaeque potentem.
55Quid nos? An non cum Domino surgemus et ipsi?
Surgamus: primum a vitiis hic transitus esto
Ad summos apices, virtutem et relligionem,
Mox ad caelestes Superos patriamque supernam.
Non aliam ob causam supera de sede profectus
60Hic adiit genus humanum, quam ducere Secum
Ut posset nos hinc alacres atque ire volentis.


5. ad Tryphonem Chabrielem patricium Venetum

Quo sinitis, socii, me per deserta vagantem
Haec loca nunc ferri, que iam tenebrosa sub antra,
Consertos inter vepres, atque aspera saxa
Ducunt et vario perplexum errore viarum
5Exercent semperque premunt atque usque fatigant?
Nec vestrum quisquam tanto in discrimine dextram
Porrigit atque vagum fallaci in tramite sistis,
Aut docet ire viam praesens et in aequa reducit.
Atqui olim multi, vel tu revocare solebas
10In primis me, care Tryphon, si forte parumper
Devius a recta iam declinare videbar.
Orsus eram, ut parvae poterant in carmina vires,
Aetherei secreta procul vestigia cantus
Pone sequi, afflato quos olim protulit ore
15Ad citharam vates, quem non imitabile carmen
Atque hominum supra captum cecinisse fatentur
Voce palam cuncti, qui sacra ad limina tendunt
Veri secreto commoti numine Phoebi.
Atque ita suspiciens humilisque et pronus adorans,
20Tentabam siqua ille mihi se forte favori
Praeberet precibus crebris oneratus et una
Affectu hoc nostro motus propriae ne benigno
Assensu potius et solo munere mentis.
Tandem hac spe tantum perstans, tum totus in illis,
25Quae quondam is cecinisset, eram, nec caetera porro
Linquebam interea, legis praecepta vetustae
Quin legerem gravium auctorum, versabar et inter
Quae mihi grata forent atque apta senilibus annis.
At nunc, nescio qua tenui dulcedine captus,
30Aetatis preter solitum iuvenilia ludo.
Ecquid permittes haec me per inania duci
Quae mihi, quae studiis non convenientia nostris,
Offendunt etiam purgatas protinus aures?
Cur me ad concentus cessas adhibere priores,
35Quos mihi, non nulla solitus iam laude probare,
Subdideras celeres currenti saepius ictus?
Cur non hortari, cur non, velut ante, monere
Instituis, vel, nanque potes, me haec ad pia cogis
Munera? Quae tibi sunt merito gratissima semper,
40Vel quia Musarum tibi iam non ultima servit,
Optatus quotiens illarum ad culmina tendis,
Vel quod nostra piae miro conamine mentis
Sacra tenes eademque pari veneraris honore.
Immo age, nam posco poterit quod utrunque decere,
45Tentemus siquid forte aspiraverit ardens
Ille canor nobis, qui non divinitus unquam
Nil prorsum est modulatus, at aethera semper apertum
Intuitus regum Regem rex ipse canebat,
Atque uni laudes unique ferebat honorem.
50Tu prior, ipse sequar: sic me nam rursus, amice,
Ad non missa quidem, sed ad intermissa vocabis.
2 "Quae desolatos ceperunt gaudia Patres,
Dispersos pavor horribilis quos egerat ante,
Cum Quem defunctum flerant exisse sepulchro
55Viderunt miro perculsi corda stupore!"
3 "Quae prosternatas ceperunt gaudia Matres,
Ut pavidis hilari se vultu nuncius ultro
Obtulit aethereo caeli de culmine missus,
Tristia qui placidis mulceret pectora dictis!"
4 60"Qui tum custodum est coniectus in agmina terror,
Cum tremor invasit terras subitoque revulsum est,
Quod tumulo haerebat firmo pro tegmine, saxum!"
5 "Quo strepitu fugere mali sub tartara Manes,
Cum se praeventos senserunt lumine tanto
65Nec posse ulterius minimo sub tegmine condi!"
6 "At vertere boni sensus oculosque repente
In Dominum inque ipsum rerum Patremque Deumque,
Inque expectatum iam longo tempore Christum."
7 "Quin alacres venere omnes in limina lucis
70Aeterni praententa ducis vexilla sequuti,
Sontibus et meritas miseris liquere tenebras.
Sed tu desine plura, bonis nam certa parantur
Praemia visuris sedes quandoque beatas.
Illic, cum primum in terris liquere caducum
75Et mortale ipsi pondus, vis nulla laborum,
Nulla dolorum illos agitat, non ulla timoris,
Non fraudis, non ulla doli, quin dira voluptas
Innumero errorum semper comitata tumultu
Et quae mortales vexant et inaniter angunt
80Caetera nonnullis illic admota propinquant.
At secura quies nullisque exercita curis
Vita manet prorsusque bonis non indiga nostris.
Vivunt contenti solo per saecula visu
Omnia nec requies illis datur ulla videndi,
85Atque est his ea summa quies, hac nanque beati
Perpetuoque illic aevo et sine fine fruuntur."
8 "Sic tua caelestis favor hic incepta secundet,
Quo mihi tu tantum carmen cecinisse videris;
Aureli, studia haec atque hos ne desere cantus!"
9 90"Immo haec, quae mihi nunc modulando multa dedisti
Adiumenta, Tryphon, ne tu fuge tradere rursus
Cum repetam, nam sic nostris afflabis honorem
Quale manus addunt ebori decus et tibi multa
In nostrum quondam superabit gratia carmen."


6. ad Antonium Vonicam Tarvisinum

"Quo me, quo Silides rapitis per flumina Nymphae?
Nec fluitantis equi teneo iam lora, nec ipse
Consilii compos valeo discernere qua me
Parte regam, sic hinc terrent maiora fluenta,
5Hinc obstat coenosa palus et lenta tenaxque
Et qua quadrupedis possit vix ungula velli!"
Haec ergo, vectoris dum vi ducebar in amnem;
Sed timor omnis erat tamen ut ne gurgite in alto
Mergeret atque expes ferrer quacunque sub undas.
10Nam neque erat spes ulla mihi neque certa fidelis
Auxilii ratio, ingenti sed plena pavore
Omnia et expositis passim manifesta periclis.
Ac neque quem Graii quondam finxere poetae
Quove lyram plectrumque tenens est vectus Arion
15Auxilio poterat mihi tum se ostendere delphin,
Nare nec exiguis contento in flumine ripis
Immanis qui me, sublato gutture, cetus
Deglutiret, uti vatem iam mirus Ionam
Cepit hianti ore ac vasto sub ventre recondit.
20Ille Dei haud parens monitis qui iusserat urbem
Hunc petere extemplo Ninivem mandataque ferre
Horrenda, in Tharsos cum declinaret ut ipsum
Tanquam forte Deum, cernit qui cuncta, lateret,
Navem conscendit pavidus seseque sub imum
25Ipse gubernaclum recipit pavitansque recondit.
Interea magno misceri murmure pontus
Incipit, exhorrent nautae, timet ipse magister,
Et nunc cum sociis supplex in vota precatur,
Nunc tempestatis subitae perquirere causam
30Conatur sortesque iacit, simul orat Ionam,
Quem sors ipsa super persederat, ut sibi et una
Omnibus ex aequo bene consulat. Ille salubre
Consilium dare ait, si se cuncti agmine facto
In mare praecipitem iaciant: nanque unius esse
35Nomine cuncta suo quae nunc incommoda ferrent,
Qui non iussa Dei subito perfecerit amens.
Illi ergo, ut trepidis sese servare potestas
Offertur, rapiunt sublimem atque aequor in altum
Proiiciunt puppe ex alta, quem protinus amplo
40Ore ingens monstrum vorat atque in viscera condit.
Quid faceret? Quo per latebras et caeca per exta
Se ferat? Auxilio cuius nitatur ut inde
Exeat aut caeli procul illinc lumina cernat?
Quod superest prorsus sapiens mox expedit unum:
45Orando supplex veniam petit, at Deus ultro
Imperat: ille levi siccaque exponitur alga
Illaesus, quanquam ipse truci detentus in alvo
Iam triduum terna pariter cum nocte fuisset.
Ergo iterum populorum urbem rerumque potentem
50Iussus adit profertque palam minitantia verba.
Illi continuo pavitant ac iussa facessunt
Et scelera his rite Deus expurgata remittit.
Parcere subiectis novit Pater et pius idem
Humano quondam generi commissa pepercit
55Immeritamque luit nostro pro crimine poenam.
Mortem adiit ternosque dies iacuisse sepulchro
Substinuit totaque super mox gente salutem
Attulit atque viam supera ad convexa reclusit.
Huic etiam quocunque loco, quo tempore cunque
60Magna vel aut iam parva velis, sunt omnia curae.
Nam quis me potuit tantis arcere periclis,
Caelestis ni tum favor afforet et Deus ipse?
Tu mecum, Antoni, precor, haec Vonica videto
Atque eadem prudente diu cum mente voluta.
65Nam dum ipse angustis agitabar talibus, ecce
Assistunt iuvenes duo protinus inque fluenta
Prosilit alter ovans, ripa se continet alter
Sedulus; ille feri dextra capit et tenet aurem
Ac mihi: "Ne metuas!" inquit. Procedit et una
70It mitis prius asper equus ripaeque propinquat
Unde manum exponit placidus qui restitit ante,
Meque ambo incolumem sicca tellure reponunt.
Deinde alacres abeunt, illis dum reddere conor
Ac superis meritas imo de pectore grates.
75Hos ego non ulla memini regione videre;
Sed mihi tum primum visi nec contigit ultra
Vidisse hos alias, quorum si forte requiris
Scire habitum: viridi florebat uterque iuventa.
Sed mihi qui mediis praesens haerebat in undis
80Altior, ut qui equitem me tunc aequaret eundo
Et latis ingens humeris incederet heros.
Quem vero attentum ripae de margine dixi
Expectare manumque ultro praebere roganti,
Hic agilis dexterque et agendis omnibus aptus
85Rebus erat vultuque omnem praestabat honorem.
Quid geminos olim Pollucem et Castora iactet
Prisca aetas multis praesentes saepe fuisse
Auxilio? Non hos etiam mihi fingere divos
De facie atque omni prorsus virtute liceret?
90Verum haec non adeo nos commentemur, amice,
Sed nostris persaepe Deum succurrere rebus,
Qui pius afflictis hominum miseretur et aegris
Et male pro meritis nobis benefacta rependit.


7. ad Bartholomaeum Agolantum Tarvisinum

Te quoque ad has epulas invitassemus, amice,
Noverimus ni te multis, Agolante, teneri,
Quae tibi iam gustanda prius sunt nempe necesse
Quam te isthuc conferre velis ad prandia nostra.
5Sic fortasse monent faciendum, ut praevia quaedam,
Quae gustum exacuant et quae sint grata, voremus,
Deinde assistamus mensae cunctando salubri.
Coepisti propius rerum discernere causas
Ac, quo vi humana potest se ferre, laboras
10Tendere et hoc animi studio te explere beati,
Siquid in humanis tamen est quod nomine tanto
Digneris; nam quae linguis sunt tradita utrisque,
Iam pridem tibi nota: manent te grandia tantum
Caetera, quae versas, quibus et iam sedulus unis
15Ipse diu incumbis, satur ut quandoque reversus
Expletusque illis veluti conviva sagacis
Ingenii, videas epularum an forsan odorem
Gustaris tantum, immunis expersque saporis.
Sunt ea nimirum reliquis praestantia cunctis
20Quae cupiunt quaeruntque etiam mortalia corda.
Verum et ad haec, et in his semper sub luce maligna
Tendimus et variis sic circunfusa tenebris
Incidimus, simile ut veri quandoque repertum
Dicere vix possis casu, ratione quod optas
25Quaesisse et propria tentas indagine mentis.
Quam satius sapiens sophiam deducere caelo
In terras dictus, qui contemplanda relinquens,
Quae reliqui assuerant totis perquirere aventes
Viribus, edocuit spectari proxima nobis,
30Virtutem amplecti, vitia insectarier, omnem
Denique perpetua vitam componere lege!
Sed quid is aut ulli, quanquam meliora sequuti
Sint aliis, poterunt nostris conferre? Quid ipsis
Rebus inanis enim rerum contenderet umbra?
35Una haec, quam sequimur, sapientia et unica virtus.
Huius nunc studio addicti vacuique tenemur.
Hanc tu etiam, cum tempus erit (licet id quoque semper
Extet et haud sero nunquam incipiamus) ut illa
Quae tam nunc avide sectaris, ceperis, inquam,
40Ad plenum, amplectere quidem et sectabere solam.
Impuleris fortasse et ut huc Cassellius alte
Conscendat tecum comes, aequalem ipse meum iam
Nunc orare Bononium adopto, ut dulcia tandem,
Quae canit, ad superum convertat carmina, laudes
45Et gravi huc tanti divertat semita vatis.
Nam Vonica meus iam pridem Antonius almam
Assiduis legem manibus versare putavit
Esse viri, qui multa alias iam legerit et qui
Viderit explet haec falsis et inanibus esse.
50Quanta est nostra quidem, ne quis se iactet, in ullis
Cognitio magnis? Animo cum nempe capaci
Nemo adeo est qui se, nedum caelestia, captet.
Nec fas forte ea scire, nisi cum libera prorsus
Corporeis vinclis et caeco carcere mens est;
55Ast eadem nos velle licet, simul ipsa frequenti
Suspicere affectu totaque requirere mente.
Hinc amor ille potens, qui iam, simul atque reliquit
In terris socias ferventes spemque fidemque,
Toto aevo electos demum comitatur Olympo.


8. ad Petrum Lipomanum | in obitu Clarae sororis

Amoena, Petre, quae vides vagus loca
Putato vana te videre somnia
Nec esse quippe, sed videri et undique
Per altum inane lubricumque prospici.
5Aves canorae et arborum leves comae,
Et acre murmur insonansque frondium
Eas movente leniter favonio,
Canes per aequa fervidi, fugax lepus,
Puella flore vinciens novo caput,
10Amore laetus ac vagans levi puer,
Et omne, quod videris hic alacriter
Videre, prorsus umbra sunt perennium
Inanis ac valentium esse perpete
In omne tempus. Ast opes, agri, domus,
15Et ipsa vana sunt quoque haud habentia
Sui quid integrum suive quid potens,
Et usque firmum et usque consonum sibi.
Nihilque forma, robur ac decor valent
Honorque ferre quo diu queat fore
20Ibique quicquid editum sub aethere
Vides: caduca cuncta sunt, fluentia
Et usque, praeter id, quod alma munere
Dedit deorum et expetenda gratia
Tibi mihique caeterisque quibus datum est
25Valere mente: mens enim modo viget
Futura semper ac humi simul grave
Reliquit ipsa pondus, ad sacras poli
Statim perennis et levis volat domos,
Ubi fruuntur aurea pii vice
30Vigoris omnis ac salutis intimae;
Vigor nec alter est, salus nec altera,
Bonum nec alterum, nec ulla caeteris
Beatitatis aut quietis actio
Inest, movente sed sub orbe fluctuant
35Ubique cuncta. Firmior parum tamen
Is est hic unus, ima qui colens, supra
Caput tuetur idque promptus exerit,
Gravisque donec hic moratur, explicat
Levisque et altus alitis pennas modo
40Caelumque mente, ceu solutus corpore,
Petit. Sed haec est vita perfecti nimis
Viri beata, qua frui pauci queunt
Quanque ille (si qua id sustinet dici) tuus
Colendus in primis sacerdos maxime
45Affectat atque, sponte spretis omnibus
Quae mundus ultro viribus cunctis petit,
Unam secutus, prorsus hanc complectitur;
Et nunc in altis montibus latens procul
A patria, amicis, atque caris omnibus
50Uni unus haerens, qua potest, uni studet
Placere, cui se dedicavit unice,
Nunc urbe degens percitos sontes metu
Solatur, audit, excitat, terret, monet,
Hortatur atque promovet miris modis,
55Viciis relictis, ad decens, ad fas, ad id
Quod iure miseris convenit mortalibus.
Mox expeditos ad pios cultus trahit
Ipsos volentes atque ad alta dirigit
Spectanda, quae mens sic honusta corporis
60Torpore vix allucinando suspicit.
Haec ille. Sed nos, qui secundis sedibus
Debemur olim forsitan vel tertiis,
Parere sanctis legibus compellimur,
Servare mores, abstinere fraudibus,
65Vacare cupiditate, inani gloria,
Iraque cunctis denique actionibus
Prodesse multis et nocere nemini,
Sese tueri, ne labemus, ne vagos
Variosque cursus incidamus noxios,
70Quos nostra nobis semper huc infirmitas
Apportat aut quos ille nobis ingerit
Humanitatis persecutor impius.
Horum ipse conscius opifex rerum Deus
Multos acerba morte quondam substulit
75Multosque rursus forsitan (quae est Illius
Immensa et infinita providentia)
Extinguet ante quam iuventa illuxerit
Illis serena, ne mala his contagio
Contaminati prorsus orbis ingruat
80Labemque moris improbi secum trahant.
Lugent parentes inde cara pignora
Abrepta variis et dolendis casibus.
Suos amores coniuges viros, suas
Viri vicissim coniuges tenellulas
85Fletuque lachrymisque ac piis ululatibus
Diesque noctesque expetunt, quaerunt, vocant
Frustra miselli. Tu sororem saepius
Adhuc requiris, ante quae diem cadens
Desideria sui reliquit plurima
90Tibi, parenti, coniugi, cunctis suis,
Virtute, forma, moribus sanctissimis,
Quales decebant nobili exortam domo.
Sunt haec dolenda, sunt piis affectibus
Haec prosequenda, non enim duro sumus
95Nec sentiente procreati robore,
Natura at extat insitus nobis dolor,
Dolere fas est omnium cunctis vicem
Carissimorum ac perpeti luctum diu,
Quoad doloris iusta vis resederit.
100Est finis, ubi tete in sinum receperis
Ac cogitaris esse iam receptui
Tandem canendum, nostra ne si commodis
Eius feramus ante, videamur parum
Sentire quid nos deceat et sanctissimae
105Exire iussos caritatis terminos.
Hanc vos videre, hanc alloqui, hac viva frui
Velletis omnes, coniugi prolem dare
Hanc caram, opibus uti suis, honoribus
Fungi paratis utriusque splendida
110Virtute. Sunt humana quippe haec omnia
Et expetenda et omnium gratissima.
Sed est quod illa forte ad haec fari queat
Volvisse sese haec et cupisse consequi
Dum vita staret, donec in terris diu
115Quaerendo quod non assequi quisquam potest,
Ipsa elaboraret; neque haec magni tamen
Nunc adeo facere vel probare, ut anxie
Terra marique, sedulo, domi foris
Ut fit, petantur omnibus periculis
120Ac digna tanto sint honore denique,
Errore mentis quantus his vanae datur,
Quae si parentur, non minus molestiae
Profecto quam iucunditatis afferant,
Secumque multo sic melius actum putat
125Quam si iuventam protulisset longius.
Vidisset, inquit, multa quae mortalibus
Acerba casus vel voluntas attulit
Maligna saepe vel potestas acrior,
Quam ferre possit aequa virtus ullius
130Unquam vicissim: sic labor laboribus
Connexus, alter alteri supervenit
Semper nec ulla concitis semel quies
Datur laborum vel malorum fluctibus.
Pluraque alia quoque, maxime vero omnium
135Privata, publica, universa incommoda,
Iniqua patriae quae tulerunt tempora,
Sensisset. At nunc Coelitum vacans choris
Interque divas ambulans felicius
Quibus beata perfruatur gaudiis
140Vix suspicari possumus, ne dicere
Id audemus his minutis versibus,
Hoc praeter unum, quod, venusto nomine
Iam Clara, nunc re sydus it clarum polo.


9. ad Marcum Hieronymum Vidam | patricium Cremonensem

Esse ferunt collem Phoebo Musisque dicatum,
Quo cuncti pariter certant contendere vates
Atque sacrum approperant illuc haurire liquorem
Perpetuamque virere putant in vertice laurum,
5Unde queant caput optata vincire corona.
Cernere propterea est nonnullos montis ad imam
Radicem se ferre et sub radice morantis
Conterere hic aevi partem melioris, ut alta
Qui spectare procul contenti culmina siquid
10Divini laticis valeant contingere summo
Tantum ore aut ramis felicibus arboris almae
Sorte aliqua frondis ullas legisse cadentes.
Sunt etiam, ut referunt, et qui reptare laborant
Ad mediae septum magno conamine rupis,
15Intra quod pauci sic admittuntur, ut unus
Hisce locis alterve queat satis esse videri.
Quid qui infra positos ausus contemnere, sese
Tollit, et in summo scandentem vertice sistit
Atque inter lauros atque ipsa ad limina fontis
20Constituit Musis aram Phoeboque sacerdos
Affaturque illic divos auditque videtque
Felix? O mihi si saltem in convalle propinqua
Versari detur! Quid fortunatius optem?
Atque id nunc operam do, quo me demere vulgo
25Assuescam mediterque procul divina tueri.
Nanque ultra proferre pedem, tardante senecta,
Haud ausim, satis est quoniam, si non pede claudo
Inferimur lutulenta atque in salebrosa viarum,
Qua multi e piscis etiam venere volentes.
30Tu vero, cui Seriades se ostendere Nymphae
Dignatae quacunque duces comitesque dedere,
Perge, iuvetque iugi iam pervenisse sub alta
Culmina, dum vires ac dum, praestante iuventa,
Vida, potes quemcunque et adire et ferre laborem.
35Nanque illic quodcunque agitas animoque revolvis
Praesto erit tibi se manifesto in lumine pandet,
Ni penitus vanae modo me lusere puellae
Pierides, miris e nexibus extricantes,
Cum tibi eas docta fingentes serica vidi
40Fila manu properare atque internectere, queis se
Implicet atque volens pergat circumdare bombix.
Quin oriturum etiam vatem committere alendum
Formandumque tibi vidi illas omine certo,
Cum ter te attonitum duxere altaria circum
45Atque eadem ternis etiam cinxere choreis
Actutumque tribus fulserunt omnia flammis.
Praeterea ludos belli simulacra cientes
Edocuere modo quo grate dicere posses.
Tum veros Martis strepitus et signa tubasque
50Audire, atque videre interque horrentia ferri
Agmina concessere ac pleno ferre per orbem
Aequato quondam certamine proelia cantu.
Quare, age, perpetuum primaque ab origine carmen
Audacter, quod mente diu iam concipis, ede.
55Ut scelus infandum gens ausa est impia quondam
Cunctarum adversus rerum Patremque Deumque,
Optima quem totiens adeo mandata docentem
Audierant avidi, videre et mira frequenter
Ac passim peragentem, et non mortalia quoquam
60Praestantem, at prorsus prae se divina ferentem.
Nanque palam hauserunt oculis atque auribus ipsi,
Ut primum in terris vagitus protulit infans
Maximus, esse Deum, qui nos inviseret alto
Demissus caelo, cum supra vilia tecta,
65Sub quibus in parvis iacuit praesepibus Ille,
Videre insolitum radiis fulgentibus astrum,
Caelestesque etiam supra sensere canentes,
Et flexis Illum genibus venerantia bruta,
Ac reges pariter diverso ex orbe sequutos
70Sideris exorti cursus et dona ferentes.
Caetera quid memorem tota sanctissima vita
Acta Illi, confessa Deum et testantia solum?
Haec te nanque manent, haec te tua submonet ipsa
Relligio cultusque Dei et praestantia vitae
75Ordiri, atque super favet his tibi conscius aether
Aeternumque parat ventura in saecula nomen.
Ipse autem, siquid me fors ea gratia tangit,
Exiguam tantorum operum vel sumere partem
Conabor totis ornandam viribus, aut, si
80Invalidi nequeant humeri iam pondera ferre,
In promptos saltem affectus et debita mentis
Munera descendens, lachrymis mox cuncta replebo,
Quo mihi cunque dabunt sese per carmina vires,
Ad fixas clavis plantas, ad pectus apertum,
85Ad caput impressis confossum sentibus almum.

1 ad Petrum Lipomanum Hieronymi filium | Venetum patritium geronticon liber primus

2 Tryphon

3 Augurellus

4 Tryphon

5 Augurellus

6 Tryphon

7 Augurellus

8 Tryphon

9 Augurellus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: