Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Iam nitidum Hannibalem, iam maiestate reperta
Victorem trucibus detractis arce tyrannis
Diximus, infestis etiam bene civibus illum
Consulere ardentem suadente auctore salutis
5Atque ideo Laribus captum servasse tyrannum,
Quo pretio redeant salvi in sua tecta retenti
Veraque libertas et res haec publica demum
Floreat egregiis aequataque civibus omnes,
Ut natura monet, praecellat dotibus urbes.
10Nunc, dea, si nimium non est, ad proelia campi
Festinemus: et haec de libertate laborant,
Sed prius insertam rumpamus moenibus arcem
Hannibal hesterno conspectus in agmine victor
Auxerat obsequiis decus et titubantia corda
15Nondum fida satis post acta foventur in illo:
Tota igitur moles belli spesque omnis in uno
Figitur, huic mandant fatum patriaeque suumque.
Ille aut m media deiectos urbe superbos
Esse nihil statuens, campi nisi funditus arcem
20Tollat, ab insidiis ereptam vindicet urbem
Et faciat somnos alta sub nocte quietos.
Huc operam curamque omnem maturus habebat
Caetera despiciens etiam, quod seque suosque
Tangeret. Officio totus vigilabat in uno:
25Ne quis nocte ruens, ne quis sub luce receptus
Muniat obsessos aut noxius ingruat urbi:
Alterutrumque timens occurrere gliscit utrique.
Et iam praecipitem medio perfoderat arvo
Fossam, qua domibus duram secerneret arcem.
30Agger in interius iacitur, consurgit in altum
Grande opus et vallo caute munitur et aequis
In spatiis turres et propugnacula iungunt.
Nec satis est urbem defendere; protinus hostem
Exclusisse parant, includere scilicet extra.
35Munitas pariterque altas fodere lacunas
Loricaque super ac turribus emunitas,
Ne quis ad auxilium veniat, qui vindicet arcem.
His ita dispositis vario diversa tumultu
Proelia et arma cient, bombis levibusque sagittis
40Missilibus temptant alterna pericula. Tandem
Insperatus adest Hestor Manfredus et alas
Inducens equitum portas intrarat apertas.
Itur in adversos et tota vulgus ab urbe
Excitum ruit huc; pugnatur limine in ipso
45Galleriae, sed iniqua viris ea pugna furebat.
Quippe a fronte ruunt equites, a margine dextro
Glandibus et telis effulminat impetus arcis -
Civis et a multa cadit inter bella sagitta.
Sed quid non patitur virtus? nec coepta remittunt
50Cives. Sed facta est impressio maior et hostis
Exclusus turbatus abit. Galeatius illic
Enituit fratresque duo, quos ante probavi;
Iannesius nec parva tulit praeconia secum.
Hac pugna effectum est, ut, quos fiducia pridem
55Ceperat intrandi tantam violentius urbem,
Et iam proriperent instructi, strage suorum
Atque fuga retro pulsi penitusque redirent.
At civis, ne quid rursus temptetur ab illa
Parte, fodit humum fossasque induxit in altum
60Et breviter vigilans emuniit obice turrem.
Perque dies aliquot cessatum a turbine belli.
Denique tam duros turbaret ut Hannibal hostes,
Pene malum peperit non enarrabile; nanque
Nanque molendinum positum sub moenibus arcis
65Vertere dum properat, quo diro incommodet hosti
Eripiatque usum faciendae ad vota farinae,
Pergit et aspirat primo fortuna labori:
Nostri in tecta volant, emittunt viribus hostes.
Primus et e numero Galeatius instat et urget
70Armatus, clipeatus, atrox in limine. Contra
Non illum virtus obstans armata virorum
Movisset, manet in mediis atque increpat ultro
Ignavosque vocat minitans: Ibi Tartarus asper,
Hic arcis praefectus erat Vulcania proles.
75Martius hunc contra Galeatius ibat. At ille
Praemetuens cernensque virum pro turre locatum
Ac socios ignem poscentem: Ergo ignibus, inquit.
Pugnandum, neque tu solus per fulmina victor
Igne cremabis opes nostras? Haec fatus ab alto
80Ponte premit contra, nigris quos duxit ab umbris
Fulmineos homines sclopis atque igne minantes.
Ac prior in Calvum directo fulmine glandem
Post sonitum versus grandem contorsit. Et illi
Nec fortis clipeus loricave restitit, ultro
85Perforat atque humerum peragrat furiosa sinistrum
Excussusque viro clipeus. Iam tela secunda
Instabant sanguisque volans, ut fistula plumbi
Quando emittit aquas, late fluit, aera rumpit.
Qualiter Aeneae conspectum in corpore vulnus
90Terruit usque suos: sic caetera turba priorem
Ut vidit laesum, conterrita contremit omnis.
Ipse videns, quod sit pugna congressus iniqua,
Cedit et imposito digito sua vulnera claudit.
Caetera turba pavens aspecto vulnere raptim
95Terga dabat; rapit et sese Galeatius ipse.
Quando instare nequit graviter percussus, et hostes
Clamorem adiiciunt et fulmina plura coruscant,
Quis duo praeterea cecidere suisque receptis
Quos Tydeus audensque pari fervore Ianesus
100Et cum fratre simul multa virtute recepit.
Mirum, cur illo casu servatus uterque est:
Nondum fata viros hos invidiosa trahebant.
Hannibal in damnum temptata pericula cernens
Pulsus ab incepto secum gravis et simul ardet
105Rimaturque viam, qua durum exerceat hostem
Et domitum cogat demum in sua iura venire.
Spes erat armorum, Vermes Aluisius hostis
Quae regit anguigero late famulantia regi
Et quibus insedit patrios durissimus agros.
110Hic si victus agi queat aut cum gente necari,
Nil obstare viris, quin et victoria praesens
Afforet et facti compleret fama nitorem.
Orbis et ingenti floreret gloria plausu.
Huc igitur mentem rapit, huc vir clarus anhelos
115Exacuit motus animi et consulta fatigat.
Libertas ipsa expetitur; iam fama propinquos
Propositi pulsat populos et primus ab oris
Etruscis aderat Simo dux impiger. Adsunt
Tercentum laeti comites equitesque verendi.
120Tum Venetus simul arma dabat sociosque fovebat:
Ille quadringentos comites, ductore Tiberto
Miserat, at cunctis praestantior extat in armis
Navarinus, et hic pretio conductus agebat
Felsineas vires equitum dux optimus et vir
125Mente fideque bonus, iratus et asper in hostem.
Praeterea secum volvens animoque volutans
Hannibal agnoscit quam pluris esse suorum
Mente manuque bonos bellis et ad arma paratos,
Qui virtute duces aequent. His insuper audens
130Et bene confisus statuit fera proelia campi
Temptare atque suam fortunae credere sortem.
Haec secum meditans etiam discussa diebus
Ad fidum perfert clarae virtutis amicum,
Fulmine qui laesus pridem fervente tumultu
135Acre domi residens cubiti damnum arte levabat.
Huc igitur sua coepta ferens gravis intrat et infit:
Salve o magnanimae virtutis nobile pignus!
Quam piget esse domi? Quam te sine proelia quaedam
Misceri? Caput esse soles et palma laborum.
140Nunc immunis abes, malles ut adesse furori.
Attamen ad paucas durabunt otia luces
Atque utinam posses mecum perferre laborem,
Quem velut egregium statuo temptare per horas,
Aspiret fortuna operi, quae sola favores
145Dat certos adimitque premens virtutis honorem,
Saepius ignavos etiam splendore coronans.
Miratus tacuit Galeatius; arbiter omnis
Iussus abire; sub haec licito sermone fruuntur.
Huc tamen accitus Tydeus venit atque Ioannes
150Marescottus; in his medius sic ora resolvit
Hannibal: ignotum vobis me tendere quicquam
Conari impietas foret. Haec igitur volo coram
Effari, ut vobis eadem - si forte placebunt -
Communem laudem pariter foveamus et adsit
155Prosperitas et commoditas aequalis utrisque,
Aequa etiam patriae, cui nos debemur et omnes,
Qui modo nobiscum tractabunt munera belli.
Territus accipio, Vermes Aluisius hostis
Colligere arma parat, procul ac inhonorus abire.
160Hunc si fata premunt, ne quis fidentior hostis
Audeat in nostros fines post facta venire.
Impetere atque omnes in eum consumere vires
Constituo; nec vana vocat fiducia mentem,
Si satis expendo vim nostram ac illius arma.
165Praeterea metus inde premit; nos concitat ira
Iustior et rebus movet expectata iuventus;
Suadet et antiquis par gloria, nanque vetusta
Fama, est invictos vicinis semper in arvis
Bononiae populos. Haec - si fortuna favebit -
170Una dies bello positis nos explicat armis,
Consulite in medium, ne me fiducia fallat.
Dixerat et contra sic rettulit orsa Ioannes:
Maxime Bentevolum splendor, quo sospite fatum
Urbis et antiquae respirat gloria gentis;
175Quae tibi nunc visa est, eadem sententia nobis
Obversabatur. Sed dicere sensa verebar,
Ne me forte animus studiumque immane novandi
Consilium falso traheret. Tua dicta revolvens
Acrius in furias feror et via sola salutis
180Haec monstrata placet. Faveat fortuna iubenti.
Haec ait; ulterius nihil est. Galeatius inquit:
Quo res nostra queat felicius esse? Sed audi,
Quae mihi nunc adiuncta placent. Dii coepta secundis
Fortunent vicibus. Sed te meminisse decebit
185Propositi illius. quod primum sanximus ipsa
Illa ex arce, ubi te saevus damnaverat hostis:
Omnibus ut studeas consultum civibus, omnes
Nunc et in arma voces, omnis servate labores,
Omnibus invigiles, fortunas omnibus aequas
190Esse velis, pereant antiquae crimina culpae,
Quo se quisque animo nunc dat, servetur in illo.
Factio prisca nihil noceat, redeamus in unum.
Sic tibi erunt vires et erit tibi gloria maior,
Numina te aspicient, victoria laeta sequetur,
195Laus tibi semper erit, spoliis se quisque repertis
Ornet et imperitans contentus laude triumphet.
O utinam comes esse tibi praestantibus ausis,
Hannibal, et possem clari spectator honoris
Adiutorque sequi. Tris hos mea, pignora fratres
200Accipis hisque tuam certus commendo salutem.
Te precor, illorum statuas memor esse vicissim.
Festinate, viri, faveantque silentia rebus.
Ipse per urbanos tantisper adesse labores
Ad commune bonum datus et mea membra fovebo.
205His dictis finem faciunt. Sol altus habebat
Dimidium caeli fugiens postrema leonis.
Hannibal egressus multis comitantibus ibat
Facturus ad coepta habiles, utcunque paratus
Seductisque parum iis, quorum referre putaret
210Vincere, qui norant populi propellere mentes
Multorumque animos iubet ad ventura parari,
Quantum quisque valet: Contos, tela, arma, ministros
Electosque capi, nec enim foret usus inertis
Militiae; res esse graves breviterque vorandas
215Et lateat sibi quisque domi, cum tempus adesset,
Sive tuba, seu se campana signa daturum. -
Paretur; totamque ruit data fama per urbem.
Nox erat et tota populus fervebat in urbe,
Nec quisquam tanti norat secreta tumultus;
220Iussa volant epulis curare et corpora somno
Interea ad signumque operis venientis adesse. -
Extremus roseo cancer veniebat ab ortu,
Et iam iam superat medium iuba torva leonis,
Virginis ora dehinc accepto sole calebant,
225Plus horis spatium distans a luce duabus.
Hannibal exierat et iam data signa per urbem
Concierant populum maiorque exercitus illi,
Quam speravit, erat; diversaque factio plures
Miserat et quorum virtus spectata refulsit.
230Dux sublimis equo sumptis spectabilis armis
Eminet et circum funalia multa relucent.
Iamque aderant aliique duces parsque ampla virorum
Prompta. Sed ante alios Calvi tres, apta iuventus
(Iannesiusque simul nunquam. distractus ab illis)
235Non ignara modi longosque experta per usus
Excelsis lucent in equis armisque corusci
Circumstantque ducem, acuunt favoribus iram.
Pierus ille equitum ductor mercede paratus
Nondum aderat, sed ad hunc electus nuntius ibat
240Et monet ante diem collectis omnibus alis
Carpere iter et aquas fluvialis margine ripae
Rite sequi et sanctum captare Georgion; illuc
Affore venturos omnis, ibi caetera caute
Constituenda. Dehinc erecta in sidera mente
245Dux ait: O superi tuque o dignate iacentem
Christe levare hominem, adsis adiutor et ipse,
Si pia concipio, si nil crudele parari,
Da, pater, auxilium et iustis accede querelis.
Non vindex mea damna sequor, sed criminis ultor,
250Sed patriae, foedis quae sit confecta rapinis
Et spoliata suis, venio rerumque sacrarum,
Quas in perniciem gentes vertere profanae,
Quas modo deiectis trucibus staurare laboro.
Annue resque tuo nostras, precor, omine firma.
255Augebo cultum, pacem dabo civibus aptam,
Officia et mores et iura aequata reponam
Postibus et sacris spolia atque insignia figam
Donaque continuos voveo repetenda per annos.
Hinc iubet ire viros passim portaque dicata
260Donato dat signa viae. Praeit agmine longo
Turba frequens, medio se conserit agmine ductor
Et clari proceres sagulis armisque decori.
Hos bellator equus efflans e naribus ignem
Non sinit ire pares et saltibus aera scindit,
265Laetitiaque fremens laetum dat euntibus omen.
Hestor Malvetius puris aspectus in armis
Et Lodovicus item, quem paenula rubra tegebat.
Karolus hic etiam Blancella e gente creatus
Bellator civisque bonus fulgentibus armis
270Eminet et dextra saevum rapit ille tridentem.
Opicus et Pepulus, Quarto simul Acius ibant,
Magnanimus Lodovicus in his erat ille luporum
Venator, Iacobus Lino fortissimus idem
Et Baptista ferox Volta spectatus in illis
275Et plures alii, sua quos hinc fama sacrabit.
Hos alius sequitur densis exercitus armis
Egregiique duces, quorum pars magna superbis
Vectabatur equis cataphracta altisque nitebat
Cristis et sua quisque trahens regit agmina. Tandem
280Expliciti properant acres; sermo omnibus idem.
Latronum fera facta premunt, qui funditus urbem
Tempore tam parvo confecissent et apertam
Vim pro iure palam facerent, quos fomite longo
Nutrisset ducis anguigeri mens impia, quando
285Funderet in multos innati semina morbi
Instrueretque alios illa, quam noverat, arte,
Quam commentus erat quaque ipsum infecerat orbem.
Ventum erat ad ripam fluvii et vada nota Luciae;
Cum iam clara dies omni de parte nitentes
290Excuteret radios et sol sine nubibus esset,
Traiiciunt, iam iamque aderant, ut cernere possent.
Ordo equitum iam se per mutua signa salutant
Castellumque petunt sancti confine Georgi;
Hic sese expediunt accincti atque itur in hostem.
295Dux ibi, quod longus favor et violenta potestas
Transverso mentes pavidas torrente tulisset
Cultoresque loci trepidos ad utrunque putaret,
Accitos aliquot sic admonet ore benigno:
Quanquam vestra fides nunquam nostra arma fefellit
300Et semper constans animis opera ampla peregit
Pro patria et vestros necubi sprevistis honores,
Excitasse iuvat vos et monuisse loquendo,
Ne quid in adversum rapiat male cognita causa,
Roboret et nostrum meritis extendat amorem.
305Nos primi trucibus depulsis urbe tyrannis
Libertatis iter multo sudore parandum
Stravimus et fuso venamur sanguine pacem.
Otia tuta damus vobis, neque poscimus arma,
Nec, si sponte sua quisquam velit arma movere.
310Indignamur eum, sed, quae sint commoda nobis,
Vobis tuta, date et quae nemo coarguat hostis
Et sint apta sibi, nisi vis et fata resistant.
Dolia plena, cados undis vinoque parari
Et parvam cererem, quae corpora fessa labore
315Sustineant, recreent animos et praemia iusta
Poscite, non ierit spes vestri ingrata laboris.
Adveniant ipsi, si possunt, - quis vetat? - hostes
Atque bibant. Sed erit lux haec spectabilis alta
Caede virum et multi confusa strage natabunt.
320Vos spectatores facimus potusque ministros,
Ad quos venturae laudis pars magna redibit.
Este viri, nos hinc opera ad maiora vocamur.
Accipiunt mandata viri currusque rotasque
Doliaque expediunt, pro portis omnia firmant,
325Imposuere rotis alia taurosque vocatos
Ad iuga componunt arcasque liquoribus implent
Baccheis, alias implens Achelous habebat.
Dolia lata vage ac longe a moenibus ipsa
Constituere via, perlucet in omnibus unda,
330Nec puerae cessant vectare capacibus urnis.
His ita compositis multi ieiunia solvunt,
Quos et noctis iter, quos ira pavorque coquebat.
Et iam quinta redit solitis prius hora diei
Servitiis altumque furens exibat in axem
335Phoebus et ignifero candebant sidere messes
Famaque non longe consertis viribus hostes
Adventare monet, - nec erat mora longa, - ruebant
Ordinibus certis et iam prope tuta tenebant.
Hannibal id veritus festinat et ire priores
340Imperat adductos equites, ea iussa secuti
Pierus atque Simo properant civesque vocati
Plures, arma quibus et cura domestica belli
Ingeniumque ferox firmataque viribus aetas.
Cornipedesque boni quingentos agmine denso
345- Aspicias equites plus mille in plana daturos -
Obiiciunt medio venientibus agmina campo,
Nam Tibertus iter diversum ceperat inde.
Is locus a muris castelli forte secundum
Signabat lapidem. Iamque Hannibal impete nullo
350Compositos rapit inde suos, ne fessus in hostem
Civis eat. Legio plena est, plus milia septem
Complexa et multos clara de gente creatos,
Quos inter primae vir nobilitatis agebat
Karolus egregiis late conspectus in armis
355Blancellus, qui mox post proelia victor honestis
Ornatus spoliis ad patria tecta reversus.
Parvus equum numerus, vix quinquaginta, sed ille
Terribilis campo late spectabilis altas
Vibrabat cristas, spargebat et aureus ignem.
360Ex equitum numero partem vir maximus unam
Sumit et ex peditum populo vix mille priores,
Caetera commendat ducibus, qui signa tuentur;
Stare iubet, nimias tantum propellere vires,
Dum redit aut aliter quicquam denuntiet, inde
365Transversum ferit et non, qua prior impetus hostem
Pulsabat, qua primi equites sua tela flagellant.
Tollitur in caelum clamor. Tum pulvere multo
Nigrescunt tenebrae et solis minus officit ardor.
Dux ibi conductus cernens, quo robore cives
370Incurrant quave arte premant feliciter hostem,
Erubet atque aliam secum rapit impiger alam
Irrumpitque fremens; cuncti clamoribus addunt
Perturbantque viros, multo decedere campo
Cogitur inque suos cuneos retro frangitur hostis
375Et multi cecidere viri, nec parvus equorum
Caesorum cumulus, durus furit undique Mavors.
At dux Felsineus rursus crudescere bellum
Aspiciens quosdamque etiam cecidisse suorum,
Commendat sociis tantisper et ipse revisit
380Signa rapitque alios bis mille ac rursus eodem
Advolat ac fessos, retrahit retroque remittit.
Dux conductus item comites a Marte receptos
Respirare iubet sociumque ad facta Simonem
Fortia sollicitat, nec segnior ille frementi
385Procurrebat equo, socios et in arma vocabat:
Nunc, o lecta manus, nunc, nunc incurrite mecum
Ac, si quando viri, nunc fortia facta referte.
Vincere quando nihil dubium, deterritus hostis
E virtute virum prius obstupuitque repente
390Circumventus et haec manus est extrema laborum;
Hac, Vermes, moriere manu. Sic fatus abibat,
Sic bis centeni stimulo et clamore sequuntur.
Incursant, hastas minuunt multosque supinant,
Vulnera multa ferunt, necnon et multa reportant.
395Ad clavas rediere manus durasque secures,
Nam gladiis non usus erat, tot fortibus armis
Quid faciat gladius, nec enim nunc saecula vanum
Ducta per elogium, solo mirantur in ictu
Decisos homines et equos in partibus aequis,
400Armatos etiam. - Sed iam fera bella sequantur. -
Ad clavas rediere manus, ibi plurima cernes
Facta, quibus stupeat laudata et fortior aetas.
Interea agrestes mirati facta suorum,
Quae maiora fide spectarant turribus altis,
405Ultro aderant. Simul arma manu, simul illa ferentes
Curribus atque humeris, praesens quae posceret usus,
Dolia, vina, cados, panem, bellaria, fruges,
Caseolos, cistas et pocula, vasa, patellas,
Panniculos, cocleas et acus et multa ligantur
410Vulnera et ultores in proelia saeva remittunt.
Exhausti refoventur equi, refoventur et ipsi.
Miles equesque suis vicibus supplentur et arma;
Acrior inde redit crescente doloribus ira.
Iamque Navarinus finem dare fervet et omnes
415Eximios equites requie potuque refectos
Admonet et: Tempus, ait, est accurrere nostris.
Hannibal optat idem paulatim egressus et omnem
Immittit bellis aciem, simul omnia signa
Promovet ac capit arma ruens maioribus alis.
420Inde memor revocat fessos, refici atque redire
Ocius ad praedam monet. Hic perterritus hostis
Et iam lassus abit campo rebusque relictis
Exulat atque alio tutum sibi quaerit in orbe;
Acrius, ac pridem, pugnax exercitus obstat.
425Et si fama ducem fugere atque obsistere pugna,
Plura tamen campi spatia oppugnata relinquunt
Agmina, fama volans Vermem fugitare, salutem
Quaerere cum paucis affert. Hoc acrior urget
Hannibal, hic iuvenes Calvos equitesque suorum.
430Et qui tam forti nunquam sub Marte vel uno
Momento abstiterint a pugna a seque tuendo,
Indulgere sibi paulum iubet, inde refecti
Vividius redeant, cunctos in bella reducant.
Ipse alium conscendit equum et minus ac minus instat;
435Idque Navarino denuntiat atque Simoni,
Dum se non videant consurgere, molliter alas
Instigent. Breve tempus erit, sic fallimus hostem
Sole, fame, ferro, pugna et formidine victum.
Iamque aderant omnes, iam signa minantia pugnam
440Distribuit lateque iubet circumdare victos
Hannibal et densis ire indefessa maniplis
Agmina; circumeunt praefecti, praecipit ipsos
Id curare duces. Iacobus praeponitur illis,
Cognomen Lino cui sit, qui multa decore
445Praebuit officia praestans. Dux primus aperto
Hannibal et Calvi iuvenes atque Acius ille
Quartanus firmis invadunt viribus hostes,
Avertunt, scindunt cuneos multosque trucidant.
Insequitur nimbus peditum clipeataque turba
450Maioresque ferunt qui contos quique sarissas
Et qui pila vibrant saevasque in bella secures
Exercent et qui splendonibus arma virosque
Decidunt et equos obtruncant et levis omnis
Armatura procul densis non ingruit armis.
455Haec tamen aut nulla est, aut est exilis in illo
Agmine, Felsineus quoniam praesentia miles
Ora gerit, non fraude procul fallente sagitta
Impetit et nullas amat inter bella tenebras
Vincere vel clara vinci sub luce paratus.
460Et modo Gallorum solito violentius agmen
Inclusum equitibus Phoebi surgentis ab ortu
Hannibal australi claudit de parte paventes;
Omnis item populus premit. Admirandus in illo
Marte fuit Iacobus Lino Calvique secuti
465Semper ubique ducem; plura et praeclara tulerunt
Nomina nec tantum, qui firma aetate viriles
Ducebant cuneos; prima lanugine fulgens
Antenor specimen referens virtutis avitae.
Ibat in adversos iratus et arduus hostes
470Acius; hic etiam fuit admirandus et ille
Opicus egregia Pepulorum e gente creatus.
Bartholomeus item Ruber et vir Marte feroci.
Sic et pace potens clarisque Ianesius actis
Hac meruit pugna notae praeconia famae.
475Summa ducis virtus aliis praecelluit, unus
Ante alios meruit, victi cui terga dedissent.
Et iam terga dabant miseri, non impetus ullus
Restat equis, non vulneribus procurrere cogi
Iam poterant; virtutis inops vix vita relicta est.
480Terga dabant tantum; domiti suprema fateri
Coguntur. - Latos tenuere cadavera campos.
Omnis in occasus fuga fit; nanque ortus et auster
Hostibus accedunt, arcton clausere paludes.
Maxima pars capitur praedaque potitus opima
485Fortibus oppressis retro rapit agmina ductor
Securus patriae felixque reusque deorum,
Libertate potens et nomine sidera tangens.
Pervenit in patriam deleti nuntius hostis
Et paeana canunt laetatique omnibus aris
490Sacra parant, ultro properant; effusus ab omni
Urbe ruit populus victricibus obvius armis
Et data victori pars est non parva triumphi.
Interea totam templorum excussa per urbem
Aera sonant ipsique patres, quis publica curae
495Res foret et sacras defendant ordine leges,
Imperiumque tenent maiestatemque verendam.
Egressi paulum occurrunt primique salutant
Atque patrem patriae servatoremque fatentur.
Pone sequens pompa invehitur captiva triumphi.
500Frons erat et miles ducis hic decantat honorem:
O bene Bentevolum commissa Bononia genti. -
Accedunt comites; una est vox omnis in uno,
Laus omnis facti et victoria plena relucet.
Ille autem ingressus patribus concepta revelat
505Vota deo promissa, quibus damnatus et obses
Stringitur, ut nihil hac, nisi secum solverit, arra
Temptandum, nec fas superos sperare benignos
Supplicia et fieri in lucem petit ille sequentem.
Concedunt et fama datur divisa per urbem,
510Suppliciis cras esse diem, res o bene gestas
Victorisque ducis genium conceptaque vota
Curia concipitur, fiunt decreta senatus
Donaturque deum matri, quod voverat ille.
Idque ratum cunctis statuunt redeuntibus annis
515Pontificemque iubent ritum hunc renovare sacrorum,
Quo regina iugum tam foedum excusserit urbi.
Haec ubi facta, ipsum victorem ad limina grati
Deducunt operum longosque ut duret in annos,
Quanquam surda rogant superos et non pia fata.
520Ille domi positus grates agit; omnis in aedes
Turba suas abiit et nox optata labores
Clausit et in requiem pars est data temporis apti
Captivique locis aequa pietate foventur.
Expectata dies aderat purusque labores
525Delius antiquos optata luce vehebat.
Rursus in hesternum redeunt provisa tenorem
Consilia et casu lux est signata Mariae,
Montano quae culta loco supereminet urbi
Pluraque se circum loca religiosa tuetur.
530Ergo ex more prius solemni et laude recenti
Et per vota ducis pompa huc effusa per omnes
Erigitur tenditque vias: dux ipse paratu,
Qui deceat patriae decus et qui sacra ferentem
Aris dona patres, alios in templa trahentem,
535Incedit; sequitur maiestas omnis et omne
Vulgus et est pompae gravis et spectabilis ordo. -
Ventum erat ad templum, dux hic proque omnibus unus:
Virgo, ait, angelicis quae delectata choreis
Sprevisti terrae sordes et frivola mundi,
540Ob rem facta deo similisque acceptaque magno,
Cui nunc sacra damus vota et repetenda per annos.
Hanc, regina, tibi servandam suscipis urbem
Idque sequens binum stravisti funditus hostem.
Sed superest alius; hunc tu, regina, superbum
545Funde solo et fidam tibi solve pavoribus urbem,
Ut tibi, diva, domos amplas, dona ampla feramus.
Et te mente magis, dea, promereamur opima.
Haec effatus idemque alii; discessit ab aris.
Pro se quisque sacris functi, declivia montis
550Dum carpunt, oculis ipsam indignatibus arcem,
Quae durata tribus iam mensibus omnia turbat,
Suspirant omnemque iterum convertere in ipsam
Decernunt molem belli. - Dux ora resolvit:
Ille quidem dignus, de quo non parva petantur
555Supplicia, et nimium contra mea fata superbus
Obstitit et carum confixit vulnere amicum.
Si tamen hic quando spes est ablata salutis,
Foedera nostra capit, leges nec respuit aequas,
Cedo deis; at, si pergit, per numina iuro,
560Nulla viris pietas posthac, non foedera sunto.
Haec ait et comitum scitum de plebe Drianta
Compellat notisque instigat vocibus ipsum:
Vade, ait, et duras haec arcitenentis ad aures
Haud dubius mea verba refer, nisi reddere turres
565Nunc et abire parat, quando est sibi tuta facultas
Spesque ablata perit superatis viribus hostis,
Nulla sibi posthac me foedera tuta daturum.
Spem nullam superare mei, si iussa secutus,
Quanquam multa nocent, etiam nunc cedit agenti.
570Postulet, accipiat, modo non inhonesta petantur:
Haec mihi votorum summa est, hic nuntius esto.
Dixerat. - Ille viam passu properabat aperto.
Ut procul e campo durum videre Drianta
Custodes, laeti accipiunt, ut gaudia vulgi
575Murmuraque et totas nossent utcunque ruinas
Et quo nunc opus est facto? quis legibus arcem
Nunc quoque respiciant? an adhuc toleranda pacisci
Malint? extremis an adhuc insistere rebus?
Ille refert mandata ducis remque ordine pandit.
580Tartarus auditis haec tunc responsa remittit:
Tristis et invitus, ferro profligata virorum
Agmina, sed grates superis ago, quando cadendum est.
Non vitio factum esse meo, ne cuncta manerent,
Quicquid adhuc feci, scio me virtute fideli
585Omnia temptasse et nunc, si fortuna iuvaret,
Non deserturum, quae fortiter ante pararam.
Sed male coepta cadunt, nec me spes omnis ademit.
Bissenos mihi pango dies, desertor apertus
Ne sim, post illos venturum in foedera testor
590Esse ducis vestri, modo digna et iusta petantur,
Accipiantur item, dum gratia mutua regnet.
Haec ait. - His ille auditis vestigia retro
Flexit et Hannibalem Laribus convenit in ipsis
Mensarum sub fine ipsis de rebus agentem
595Cum sociis illumque iubet responsa referre.
Sint quaecunque palam, tunc moriger ille volenti:
Hannibal, ista reor Christo et genitrice verenda:
Movistis resque optatum captura videtur
Auspicium, arcitenens ait esse ad iussa paratum,
600Bis sex quando ierint luces, dum commoda rebus
Accedat ratio. Sese, quae facta fuerunt
Hactenus, excusat. Tulit haec insania Martis
Et tibi victori gratatur et abstinet armis.
Vocibus his animi moles atque acrior ira
605Occidit et superest aliis occasio rebus.
Ergo inter sese vicibus bis terque novatis
Ac iam tractando transmissis octo diebus
In summam confertur opus, quo tertius inde
Phoebus honoratam formidine solveret urbem,
610Solveret inclusos et sors foret aequa duorum.
Arcitenens totum, quicquid misisset in arcem
Dux Ligurum, quicquid teli armorumque fuisset
Servatum, quicquid vitam muniret alendam,
Omnia se populo spondet sine fraude daturum,
615Menses esse tamen plures, quis praemia nulla
Cepisset, quanvis aluisset in arce trecentos
Mole mali tanta media inter vulnera belli.
Attamen in sola ducis haec pietate relinqui
Iustitiaque placet, nil se, nisi nomine doni,
620Laturum et populi super omnia pangit amorem.
Hae voces flexere ducem, qui deinde benigne
Suscipiens suadensque aliis in foedera laetus
Venit et officium officio maiore rependit.
Iamque dies aderat postremus et Hannibal in se
625Arcitenentis opus populique assumpserat omne
Omnibus id gratum ratus esse vel utile cunctis;
Iam cives ultro visebant foederis arcem
Et non offensae visebat Tartarus urbem.
Nec quicquam superest hostile et mutua laeti
630Inter se libant convivia; denique cautum
Pro dono plus, quam ille expectaret; et intra
Temporis exiguum spatium dimissus abibat
Tartarus et secum totus processerat ordo
Fidorum comitum, fines dum tangit Etruscos.
635Arx depulsa loco, munimina et intus et extra
Sunt aequata solo, veteres tantummodo muri
Servantur, proprii tunc facta Bononia iuris,
Certa nec externum passa est ambire potentem.
Fama rei multum iam conciliarat honorem
640Et castella suam properant agnoscere matrem,
Omnibus in primis turbati ex arcibus hostes;
Omnia in antiquum redeunt solidata tenorem,
Nec quicquam interea felici deerat in urbe,
Quanquam grandis erat consumpta pecunia, pauper
645Fiscus et abductos servabant vincula cives,
Pro quibus inclusus servatur in urbe tyrannus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: