1
Varchi, Pieridum decus, voluptas,
Qui es carissimus omnibus disertis,
Sciens et Latiae, Atticaeque linguae,
Paulus, ut decuit, volens, libensque
5Paratum sibi pharmacum voravit,
Et post sic placide iacens quievit,
Curis omnibus, ut solet, solutus.
Hinc spes est mihi, quod iam ut optat, omnem
Liquorem expulerit, brevi et valebit,
10Omnes ut cupimus valere amici.
Te vero colit ut iure debet,
Plurimi facit, et diserta verba
Miratur tua et Atticos lepores,
Primum et, quod placeat, vocat te amicum.
15Ad me carmina, amice, quod dedisti,
Quas agam tibi gratias merenti,
Quaero, nec tamen invenire possum.
Hoc tantum loquar, accipe, et libenter
Tuum me fore semper atque ubique.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ad Benedictum Varchium
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.