Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Benedictum Varchium

Immerito ad coelum quod me, doctissime Varchi,
Carmine cum Thusco, tum Latio extuleris,
Quas possum certe, sed non quas debeo grates,
Quasque velim memori pectore solvo tibi.
5Parcius ipse tamen posthac laudare memento,
Aut alios, qui me plus meruere, cane.
Quamvis quae nimio de me prolaxus amore
Dixisti, pro monitis sunt mihi non meritis,
Utque tuis sim par hortatibus, ipse profecto
10Conabor, si mi faverit ipse deus.
Nulla dies certe nobis oblivia ducet,
Meque tui, dum vivam, arguet immemorem.
Tu modo perge tuum Permessi ad flumina Iulum
Ducere, et Aoniis, obsecro, siste iugis.


Iulio Stuphae

Iuli Stupha, alto natus de sanguine, et alti
Ingenii excelsa exempla dature tui,
Immo tot hactenus, ac tam clara exempla dedisti
Romano, Etrusco, Cecropioque sale
5Ut tibi bis septem qui vix compleveris annos
Istius aetatis, ordinis atque loci
Conferri nequeat, ne dum praeferier ullus.
Astrictus numeris, sive solutus eas,
Quod te posse negas grateis mihi solvere dignas,
10Et mea pro monitis accipis, haud meritis.
Ingenue ipse quidem, ceu te decet, atque modeste,
Ut mos est etiam vera negare facis.
Verum ego, crede mihi, forsan mendacia dixi,
Sed non mentitus sum, bone Iule, tibi.


ad Benedictum Varchium responsio

Et flore et numeris et libro, quem mihi mittis,
Nil poterat nostro gratius esse animo:
Flos mirus, carmen cultum, liber est mihi visus
Egregie herbarum: pictus imaginibus.
5Ipse quidem nil opto magis quam discere causas
Naturae, et sophiae tradere me studiis;
Haec te m eque decent, Varchi doctissime, dona
Convenit haec solum te dare, me accipere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: