Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Eliconico vati Iohanni Boccaccii de Certaldo | tamquam fratri in urbe Florenti

Quid faciam, quae vita mihi, postquam omine claro
Cinxit apollinea Caesar de fronde capillos
Scire cupis. Calet ingenium, mea cura libelli,
Totaque cum priscis, sterilis quod despicit aetas,
5Vivendi mens fixa viris, nec vulgus et omne
Quod placeat populis, sanctum hoc a mente revellent
Propositum, quoties mundi laberintus et error
Proculerint animum. Sacrorum praemia vatum
Aspiciam concessa mihi: mea Laurea semper,
10Ante oculos mihi Caesar erit, procerumque corona.
Et quae caesareo venerunt oscula ab ore.
In varias tamen huc illuc mens nescia curas
Vertitur unde telum tendat, calamumque lyramque
Temperet. ut longo vigilentur carmine noctes.
15Nunc paces, nunc bella placent, nunc inclita regum
Gesta, quibus magnae servanda gloria famae.
Nunc nova, nunc veterum menti proponitur ordo.
Nescio quid faciam; nova sordent; prisca, tenebris
Obsita, difficile est in lucem vertere. Tandem
20Huc magis inclinor, namque antiquissima facta
Nec modo gesta canam: medium dabit optima Clyo.
Dum meminisse velis humeros spectantia nostros
Quae fuerint, coeptoque operi, ne viribus impar
Desinam, tu, diva, novo succurrere vati
25Incipias, et fonte sacro dea perlue pectus,
Calliope, similesque una de stirpe sorores
Annuite. In paucos vobis hic forte futurus
Est labor, et rari vos in sua regna vocabunt.
Tu modo si coepti placet ......... vel si
30Est aliud, nam multa vides, melioribus utar
Consiliis. Tu lora potes, sive addere calcar.
Militiam ingenii quocumque in pulvere laetus
Experiar, seu tu dederis, seu cepta probaris,
Unde per ora virum hic transeat auctor.


2. Cenobius laureatus Florentinus

Non possum non esse tuus. Fortissima rerum
Omnipotens me vincit amor, quanquam una dolendi
Causa subest, nec magna parum quae turbat amantem.
Quid totiens nostras in tanto colle quaerelas
5Spernis? et in vacuo calamum sermone fatigas?
Si te nobilitas generis, si gloria legum,
Si decus eloquii, morum si fama bonorum
Extollit, rebusque favet fortuna secundis,
Nec tibi iam meritus videor, cui nomen amici
10Conveniat, quis vera neget? Tamen omnia solus
Aequat amor, paribusque animos complectitur ulnis.
Summa trahit, depressa levat, magnumque minori
Iungit. et alterna rerum statione triumphat.
Hunc re sperne precor. vel si rationibus obstes,
15Expectes saturam ardentem, non carmen amicum.


3. satyra eiusdem

Longius expectans tacui, calamumque calentem
Continuit sperata dies, et fervida pressit
Verba diu, si forte tuam patientia mentem
Nostra domet, seramve tibi vel molliat iram.
5At postquam placido nusquam te carmine flectis,
Saxeus, et durare tanta inclementia menti est,
Nec te quae Superos flectunt, Manesque furentes,
Carmina permulcent, et nil tibi dulce bonum est.
Vertimur in satyras liricos, et carmen amicis
10Linquimus! exhausta nec restant plura pharetra.
Tu quis es, o legum qui mille volumina versas,
Insomnis, multaque legis cunsulta papiro.
Laetus ut ante diem pulsentur limina, laetus
Litibus ambiguis mane expectare clientes,
15Ut pretium vocis, longa comitante caterva
Exposcas. Ferat illa aurum, ferat altera gemmas.
Illa, maritali donata monilia collo,
Nunc vidua in miseros expendit tristior usus,
Si valeat cineri foedus servare mariti.
20Alteri equum invalidum veniant ......... cause
Ante fores gaudens comites implere libellis,
Et pompis implere vias, et fingere vultus
Difficiles pro materia. Sat rostra forumque
Laetus adis, cupidoque paras suffragia lucro.
25Et pompis implere vias, et fingere vultus
Difficiles pro materia. Sat rostra forumque
Laetus adis, cupidoque paras suffragia lucro.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: