Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Lucretiae et Alfonsi regis laudes

Faemina Campanis lucet Lucretia terris
Aethernum famae virgo lucrata decus.
Hactenus invictum potuit quae vincere regem,
Regem quem late maxima regna tremunt.
5Ille metu populos, regem illa afflavit amore,
Artibus ille feris, artibus illa piis.
Vinceret ut populos rex arma et bella paravit,
Vinceret ut regem blanda puella fuit.
Blanda fuit pariter, pariter fuit illa severa
10Moribus et forma fortior usa sua;
Qualis non Iole, qualis non Lydia fertur
Omphale Alciden perdomuisse trucem.
Ille quidem explebat dominarum corda iubentum,
Sed dominae explebant quicquid avebat amans;
15Fortior haec Iole est, Omphale fortior haec est,
Alcide Alfonsus fortior ipse fuit.
Turpiter haec cupido non sese indulget amanti,
Exigit a domina turpiter ipse nihil.
Tuque tenes sanctum, Lucretia diva, pudorem,
20Tuque tenes furias, rex generose, tuas;
Vicerit ipsa licet regem, se vincit; at ille
Alcides sese vincere non potuit.
Iudice me, Alfonso cedet Tirynthius heros,
Antheum quamvis straverit ille Libim,
25Quamvis monstra potens clava tot fuderit una,
Geryonemque trucem nubigenasque feros;
Iudice me, Alfonsi maior constantia regis
Quam tua in Hispanis, Scipio magne, plagis.
Tu sinis intactam, qua non caluisse puellam
30Diceris; hic ardens abstinuisse potest.
Desine Alexandrum mirari, Grecia, natas
Quod Darii ante oculos noluit ire suos;
Maior Alexandro rex est Alfonsus, habet qui
Ante oculos flagrat, abstinet, odit, amat.
35Regibus antiquis hic prestat, et illa puellis,
Conferri visis si bene lecta queunt.
Vivite foelices quos tempora nulla silebunt.
Cuncta quibus nullos secla dedere pares.


2.

Hyeronima, Ausonias inter pulcherrima nymphas,
Digna puella viro, digna puella patre,
Alter Phebea clarus tibi contigit arte,
Alter Romane nobilitatis honos.
5Foelix nympha nimis tanti generosa parentis,
Incolumis docto nympha futura viro,
In tua vota precor, cui det natura colores,
Ut tibi cum forma flammea tela dedit.


3. clarissimo viro Carolo Arretino | cum commendatione salutem

Laudatos probitas facit
Et doctrina viros lumine prospero;
Aeternos probitas facit
Et doctrina viros omnia saecula.
5Virtus qua tua dos nitet
Et dos ingenii splendidior tui,
Quae te diis superis parem
Perfectis studiis efficere incalet,
His, inquam, meritis tuis
10Multo partus ager fenore nobilis.
Olli sunt segetes novae
Spicis fertilibus falce secabiles,
Olli sancta Ceres favet
Semper flava suis muneribus recens,
15Et non vult totiens boves
Redduci nitidis vomeribus sibi,
Ut nunc, ceu alii solent,
Discindas solidum cespitibus solum,
Nunc culto melius agro
20Committas agili semina dextera;
Hic liber tibi vepribus
Et rubis semel et vomere sautius
Quicquid vis tritici tuis
Addit pollicitus laetior horreis.
25Est fundo nemus undique
Multa conspicuum gentibus arbore;
Hic laurus pululat virens,
Hic quercus solidis roboribus caput
Attollit magis in dies,
30Hic succinta comas pinus, hic esculus,
Hic buxus facilis sono,
Hic ilex suibus grata, Ceres, tuis.
Non desunt etiam sacrae
Luco fructiferae Palladis arbores,
35Hirtae castaneae minus
Nec fagus superans vertice caeteras;
Hic quoque violas polo
Ridentes aliis floribus invenis.
Nam leni strepitu tuae
40Silvae perpetuis aura subest aquis,
Cui numquam manus invida
Vastantem poterit subdere circio
Late flammifero rogum
Et certe minus instare securibus,
45Aut ferro poterit malo
Praeduris quoniam roboribus viget.
Illi non oberit suis
Aestas caumatibus soleque fervido,
Non semper gelidis hyems
50Ventis et nivibus turgida et imbribus
Aut multi fuga temporis.
Aut mundo variae scaeptra tyrannidis
Quam nunquam feriet minax
Iratus valido fulmine Iuppiter.
55Hanc nam polliciti dei
Et doctrina tibi cum probitatibus
Semper germine nobili
Stare, at cum foliis usque virentibus
Ingens quod tibi, Carole,
60Laus est, nec deerit gloria clarior.
Nam vates caneris novus
Undam Pierio Castaliam in iugo
Plenis sumere faucibus
Semper virgineo saeptus ab agmine,
65Idcirco Latii precor
Arretine, pater, laus, honor et decus
Aeterne ingenio tuo
Et nostri merito gloria saeculi,
Qui te ceu decuit colunt,
70Inter discipulos me numeres tuos;
Quod si sic erit, ut peto,
Reddaturque tuis id mihi litteris,
Susceptus videar deo
Antris Maeoniis gratus Apollini
75Haurire et sitiens aquas
Optatas videar fonte Heliconio.
Unum te precor ac precor,
Postremumque velim, ast immo prius velim
Ut Cosmo, celebri viro,
80Commendes animam terdecies meam.


4. ad Ioannem Tortellium

Corrige quos misi versus et fuste domato;
Corrigat et stultos cornea virga pedes.
Marmorea Augusti linquebam tecta palatii,
Auribus in nostris vox tua pulsat adhuc;
5Consilia et monitus volvebam pectore caros,
Quales dat natis lingua paterna suis.
Dixi: in amicitia melior vel verior alter
Esse Arretino nemo Ioanne potest.
Admonet ille meam curem studiosius artem
10Ut gravibus rebus utilibusque vacem;
Admonet ut versus aliquando sinamus egenos.
Dives certe unquam nemo poeta fuit;
Horridus umbrosae iacuit sub vallibus Ascrae
Hesiodus, sparsas et male pavit oves;
15Iliaden quamvis, quamvis bene cantat Ulixem,
Ipse tamen semper pauper Homerus erat;
Plautinis salibus fuerat laetum omne theatrum,
Ipse tamen duram versat in orbe molam;
Accius arma tonat. fert raeda poemata Thespis:
20Accius et Thespis pauper uterque fuit.
Quam bene cantabat Nasonis musa feracis!
Ipsa tamen vatem barbara pressit humus.
Scribere quid prodest Getica de Caesare lingua?
Surdescit Latiis barbaricisque sonis.
25Fraternas acies Dirceaque proelia condit
Statius, at tristi disperit ipse fame;
Codrus in obscura latrat sacra carmina cella,
At tineae rodunt carmen herumque simul.
Quid numerem miseros, qui sunt sine fine poetas?
30Turba silenda mihi, praetereunda venit,
Sat scio quod spreti semper vixere poetae;
Ode, tamen demens esse poeta cupis.
Heu stulti vates, fama tumuistis inani!
Fama velut nubes, quas agit Eurus, abit.
35Quid, si vel semper te laudet turba probetque?
Non comedit laudes mamma sororque tuas;
Finibus a longis quid si scribere poeta?
Exuriens stomachus esse poeta negat!
Quid, te si titulo ornaret gens omnis Homeri?
40Non caleant titulo frigida membra levi!
Praeterea, quamvis sub sacro hoc principe nil sit
Immune et meriti nil sine sorte sui,
Ipse tamen dignum poteris nil scribere laude,
Nil fama et meriti conditione boni;
45Quippe tibi faveant cum forsan multa, carebis
Tempore, tractari quo sine nulla queunt.
Poma super duris maturant tempora saxis,
Uvaque fit dulcis, quae modo acerba fuit.
Vult Flaccus nonum sint pressa poemata in annum
50Ut sint a Musis omnia tersa novem,
Scabraque mordaci vult reddi carmina torno
Nulla crepido vacet deficiatque nihil;
Tu vero in tanta quid vis componere turba,
Quam limam rebus vis adhibere tuis?
55Hora tibi optati non ulla superfuit oci,
Cum tandem longum senseris isse diem,
Mane, soporifera cum vix bene nocte refectus,
Surgis; adis solitum voce tremente locum
Et tacita in scholam pedetentim turba refertur.
60Cultae grammatices lectio prima tibi est;
Inde boves pungis stivaque videris in ipsa;
Inseris obliqua ligna recisa manu,
Aut submittis equos et signas pascua capris,
Aut apibus docto quae canit ore Maro;
65Post hunc ecce parat ter quinque volumina Naso,
Ex homine arbustum qui facit atque feram.
Rursus grammatici se subdunt: inde labores,
Quos durum est pueros ingeminare rudes.
Fit finis, tabulaeque crepant et prandia clamant.
70Descendo; hic pectus contudit, ille caput.
Post cellae me reddo meae, stat lectulus illic,
Bibliotheca illic, pocula, mensa, focus;
Hic avidus lentem exiguam vel oluscula sumo,
Et quales Codrum res habuisse ferunt.
75Saepe manus triplices in eadem lance videres
Ad cyathumque duas saepe venire manus.
Clauditur en stomachus tacito mihi lecto parumper;
Fit strepitus, mox me trita cathedra capit;
Heroum laudes vel Flacci exponimus ignes,
80Princeps Lesboa quos dedit ille lyra
In medium a tota recitatur epistola turba,
Cui placet ornatae copia rhetorices;
Inde aliam atque aliam seriem ausculto quatioque.
Sol dat in Hesperium roscida plaustra fretum;
85Coelum autem festis signamus et astra diebus;
Quae memorat somno Scipio visa suo.
Quid tibi iam superest ad sacras, Ode, Camoenas?
Quo recipis, dicas, tempore in antra deas?
Non recipis, sed si qua facis, garrisve, rudisve,
90Et venit ad limen nulla Camoena tuum;
Pectoris atque loci vult tutos Musa recessus,
Virgilio quales Appula rura dabant,
Quales Cyrrheo veteres habuere sub antro
Vates, iam quorum scripta probata volant;
95Vult famulos, gazam haud tenuem; tolerabile numquam
Hospitium desit, quale Maronis erat,
Cui si defuerit, recident a crinibus Hydri,
Omnis Musa procul, spiritus omnis erit,
Non canet Aeneam terra pelagoque vagantem
100Non adiisse Stygem, non adiisse Tybrim.
Enni, si desit tibi maior Scipio, nunquam
Romanum Martem et Punica bella canes,
Aut si forte canes, ut Troiam pauper Homerus,
Statius ut Thebas Argolicosque duces,
105Aerea sub lauro tibi non lucebit imago,
Saeviet in stomacho sed malesuada fames.
Quicquid agunt homines, curant frigusque famemque
Arcere, imbelles et requiesse senes;
Non speret tremulam requiescere posse senectam,
110Cui nil congestum firma iuventa dedit.
Omne hoc quod scriptum est mecum, Arretine, putabam,
Pronus in admonitus, vir venerande, tuos.
Hoc me proposito tacita sub mente ferebam
Praeteriensque vias praeteriensque forum.
115Ecce domum subeo; tali quoque mente subibam,
Velle meum plectrum frangere, velle lyram.
Diximus: Ite fides procul hinc et inutile carmen;
Nil mihi vobiscum est amplius, ite procul!
Cesserat ex animo versus, tua iussa facesso.
120Fessa dehinc molli membra repono toro.
Cuncta silent, suadet nox intempesta soporem;
Non hebetat solitus lumina nostra sopor.
Nescio quid rerum trepidus dum suspicor, ecce
Constrepuitque torus constrepuitque domus,
125Ante oculos mira rutilarunt luce puellae:
Extemplo Aonias conspicor esse deas.
Arduus ante illas cithara fulgebat eburna
Phoebus; dat quassis talia verba comis:
"Tu mea qui totiens adiisti numina supplex,
130Tu per me voto cui via facta tuo est,
Deseris en dulces cantus et munera divum,
Qualia amat magni splendida mensa Iovis?
Est levitas aliquem votis sibi poscere amicum,
Post habitum media deseruisse via!
135Est levitas teneris artem sibi ducere ab annis
Et bene cum ducta est deseruisse male.
Dic qui per varios tecum venere labores
Et comites lateri conseruere tuo;
Nempe scio: dices versus et munera nostra.
140Non adeo es fallax; dicere verba soles.
Dic Laris amissi quae sunt solata dolores,
Et puero ablatum quae gemuere patrem?
Carmina sunt duros semper solata dolores,
Carmina fortunam congemuere tuam.
145Dic, quis te notum (si terrae es cognitus ulli)
Reddidit? E solo carmine notus eris.
Si quos forsan habes veros, quis fecit amicos?
Quoque aditu es sociis iunctus amore tuis?
Quis tibi longinqua socios regione salutat?
150Quis tenet absentis foedus amicitiae?
Quis tibi si sit opus, livori et dentibus atris
Respondet? Clypeus quis tibi et hasta fuit?
Sat scio: vis versum mihi respondere lyramque,
Quae fuit in rebus duxque comesque tuis;
155Quare igitur facinus tam dirum mente volutas,
Quae te Thesiphone, quaeve Megera tulit?
Quid linquis carmen, quid carmen inutile dicis?
Grata fuere sacro carmina Pontifici;
Munere te affecit, donavit carmina nummis,
160Ingenia atque artes excolit ille sacras.
Quo duce pontificum, latis quo principe terris
Quid dubitas meriti praemia ferre tui?
Etsi carminibus non dentur munera, munus
Conficiunt meriti conscia corda sui.
165Magna putat stoicus virtutis praemia, scire
Virtutis rectam se tenuisse viam;
Praeterea num te, quas cernis, forma sororum,
Num decus et splendor delitiaeque tenent?"
Finierat Phoebus; divae subiere Camoenae,
170Corda mihi variis obstupuere sonis.
Prima suam Clio celebri cum nomine laudem
Promittit studiis ambitiosa meis;
Altera, florentes herbis redimita capillos,
Efflat blanditias pulchra Thalia suas;
175Tertiaque Euterpe laeto me corde futurum
Admonet exornans, si sua facia sequar.
Terpsichore festas agitabat quarta choreas,
Pollicita haec festos se mihi ferre dies;
Flava Erato molles spirabat ab ore calores,
180Quos circa punctum dat volitare iecur;
Sexta venit multas succincta Polymnia laudes,
Offert multiplici quas mihi ab ore sonans.
Carmina carminibus miscebat septima dictis
Melpomene, et laudem porrigit illa suam.
185Urania elata stellas cervice tuetur
Meque monet gemini quaerere mira poli;
Ultima Calliope, splendens regina sororum,
Carminis egregium fundit ab ore decus:
"Quamvis, dicit, opes tibi nec nunc ocia dentur,
190Qualia divinum tempora carmen amat,
Perge, age, de facili quales modo fundis ab ore,
Per medias turbas confice versiculos.
Tempus erit quo forte aliquis dignabitur aulam
Pandere et ingenio suppeditare tuo.
195Tunc ego te Aonia secretum valle recondam,
Tunc per Pierium fas erit ire iugum".
Plura loquebatur; veneratus numina surgo,
Haurio divinum quem dabat illa sonum,
Montibus auritas posset quo ducere quercus,
200Quo repetant fontes flumina versa suos;
Allicere ad sese sic me studiosius ardet;
Allicior: quercu non mage durus ero.
Et sic adversus rursum, Arretine, redimus;
Numina in admonitus ipsa fuere tuos.
205Numinibus sacris homines parere necesse est,
Nolentes Stygios morte videre lacus.


5. a Pontifice Maximo Nicolao Quinto | ut ex voto liceat ire ad Mariam Loretam | petit Petrus Odus Montopolitanus

Pontifex latis venerate terris,
Cuius in solis humeris recumbit
Quicquid est usquam fidei Latinae
Sanctus et orbis,
5Barbiton sacram memorare famam
Non venit, grandi sonitura voce
Gesta, virtutem, benefacta, laudem
Non morituram.
Non solent blandis generosa corda
10Laudibus molles aperire mentes,
Ipsa sed sua gaudent mage protulisse
Conscia rectum.
Et licet praeclara Themistoclis vox
Haec erat: "nullum sibi gratiorem
15Esse quam qui se sua vel benignus
Facta probaret",
Non tamen sic me studeo esse gratum
Principi, cuius grave pondus habet
Gesta non nostris humeris ferendum, at
20Virgilianis.
Deteram quicquid, bone rex, tuarum
Sumpsero rerum fidibus lyraque
Seu tuba horrenda et graviora cantu
Amplificandum.
25Ergo si pergens iter institutum
Scripserim nostri modo pauca voti,
Carminis mater pia mi favebit
Calliopea.
Publicos semper vigilans in usus,
30Semper humano generi paratus,
Semper incumbens studiosus omni
Commoditati
Plurimos quondam meritis probatos
Meque Romano populo dedisti,
35Ut dies nostros tereremus illi
Sedula turba:
Ille civilis sinuosa iuris
Verba dissolvens, aperire legum
Nititur sensus moriens in altos
40Undique mersus;
Ille naturam speculatur amplam,
Instat abstrusas memorare causas,
Quattuor monstrans elementa in omne
Currere corpus;
45Hic, quibus possit melius probari
Artibus verum, digitis reformat;
Ducit angustas celere in figuras
Maxima quaeque.
Alter astrorum varians stupendos
50Circulis cursus, iter omne caeli
Signat, ut semper moderante circum
Turbine fertur;
Alter horrendas Stygiae paludis
Crimini poenas minitatur atque
55Moribus sanctis sacra pollicetur
Taeda Tonantis,
Et Deum monstrans triplicemque formam
Nam Deum hanc illam tamen esse sancit
Sic Deum, ut primo tria qui sub uno
60Nomine signat.
Quisquis se demum proprias per artes
Versat incumbens, tamen est laborum
Finis, ut primum Procyon furenti
Sidere regnat.
65Dum furit torvi mala vis Leonis,
Dum siti tristes moriuntur herbae,
Dum gregi pastor meditatur altam
Languidus umbram,
Quisquis in rauca fuerit cathedra
70Frigus aspectus patiens acutum,
Cana dum terras operit pruina,
Iam requiescit,
Et Iovem gaudens hyemi dedisse
Asperum metas, placidus revisit
75Quicquid est laetum geniali in arvo.
Florea rura.
Balneis nunc se reficit medendo
Parvulo, qui se cruciat, dolori,
Exit ut quondam posito superbus
80Tergore serpens.
Nunc in herboso iuvat esse campo
Aut per umbrosi iuga celsa montis,
Torva delectat nimium ferarum
Agmina obire;
85Nunc canes inter stipulas anhelos
Nare captantes tenuem sagaci
Hinc et hinc auram vocitare gratum
Mergere reti est,
Seque mersantes fluvio salubri
90Hos iuvat flavum Tiberim subire,
Ludere aut glauco modice in salicto
Non sine plausu.
Sunt quibus gratas nimium videmus
Vineas divis virides Latinis,
95Hicque foelices patre sub Lyaeo
Ducere coenas;
Ille vernantes abit in recessus
Et latet occultis recubans in hortis,
Aura dum lenis crepitante fronde
100Aethera mulcet.
Multa quid pergam memorare frustra,
In quibus fessos animos relaxant
Et gravi cura studio remictunt,
Quos memoravi.
105Sed putes, patrum pater ample, nolim
Ulla me rerum teneat cupido
Talium; solo placet esse in antro Calliopeae.
Hic canens dulci fruitur labore
Meque non nunquam taciturna lenit,
110Hic habet semper genus omne mecum
Delitiarum.
Ante nunc nostros oculos iacentem
Sistit aut Ascram et nemorosa Tempe
Ilice aut multa gregibus secantem
115Nigrum Erymanthum;
Nuncque Meandri Phrygios per agros
Mille recursus placidosque flexus,
Thessalum Amphrysum, viridique laetas
Gramine ripas
120Pingit et Nisam gravidamque Lesbon,
Vitibus claram celebremque vino
Cum Chyo Naxon, iuga vel Phalerni
Atque Vesevo;
Nuncque picturat gelidos Salusti,
125Sive Luculli dea Ienis hortos;
Enque Pheacum querulo virecta
Fonte susurrant.
Tanta cum vobis igitur voluptas
Esse non noto soleat sub antro,
130Quid mihi quaeram male sanus ultra,
Quidve rogabo?
Voveram ut Divae peterem Loretae
Templa Piceno celebrata in agro,
Templa fortunas miserata duras
135Supplice voto;
Vovi, et aestates abiere plures,
Hei mihi misero! nimium Deorum
Sum memor. Crimen, Dea, parce fasso;
Parce dolenti.
140Poenitet non te coluisse ritu,
Quo decet rerum coluisse Matrem,
Quo decet fontem veneremur almum
Divitiarum.
Debitam dudum doleo salutem
145Tam diu pressa tacuisse voce,
Quae fuit sacram mihi flexo ad aedem
Ante canenda,
Ut tuum audiret, Dea vera, numen
Quisquis astaret inhians acutis
150Auribus, quando tremebundus in haec
Verba venirem.
Tristis exhaustos tenuatus artus,
Pallidus, foedo macilentus ore,
Odus ad cymbam Stygiae paludis
155Iam properabam.
Intimas febris populare fibras
Quae modo Aetnaeos superabat ignes,
Nuncque Rhiphaeos gelido sub axe
Vinceret amnes,
160Ut Notus baccans Libycas per undas
Saevit in quasso fremebundus alto
Spumeus mixtas revomens harenas
Litora tundit,
Et fretum nigros sinuans in arquus
165Inflat undarum tumidas latebras
Rauca sub toto geminat profundo
Murmura late.
Flammeus sic me cruciabat ardor,
Frigus alternum quatiebat inde
170Dente frendentem tremulumque subter
Pondera mille.
Saepius tristes abiere amici,
Quando viderunt mala tanta nostrum
In caput, quos nec licuit videre,
175Nec venerari.
Nunc mihi dira moriens phrenesi
Aut per obscuras Erebi cavernas,
Aut per intortos pavidus colubros
Ire videbar;
180Rupe nunc caelsa fluvius cadentem
Visus est unda recreare leni,
Post supra missam monuisse mentem
Corpore merso,
Aeacum circa solio imminentem
185Iudicem moestas trepidasque turmas
Meque mirantem novitatis quicquam
Paene notavi,
Paene et alterius fidibus canentem
Vidimus plectro modulante Sappho
190Lesbias questam nimium puellas
Isse nitentes;
Paene et audivi graviore cantu
Quantus Alcaeus fera suscitaret
Bella, ut exactos memorans tyrannos
195Cogeret umbras.
Noluit divae pietas Mariae,
Naufragus quam tunc totiens vocavi
Spiritus vocem quotiens peregit,
Ut moreremur.
200Tunc sub extremam pereuntis horam,
Diva, dixisti: "redeas iubemus";
Tuque me nigri revocasti ab atris
Faucibus Orci,
"Vive", mandasti. "valeasque nostro
205Munere, o posthac melior future,
Sive in activam placet ire vitam
Mille per astus,
Sive te forsan mage dedicabis
Abditae sedi nemorique sacro,
210Semper attentum dare liberales
Tempus in artes".
Iam vides, rerum pater atque custos
Gentis humanae, decus adde Olympi,
Qua patet clara spatium sub Arcto,
215Grande futurum,
Iam vides divae incolumis Loretae
Debeam quantis precibus salutem
Dicere, ut parcat nimium morato
Visere templum.
220Quae Deo quisquam bene pollicetur,
Vota ut exolvat meminisse debet,
Ne scelus sera luet inde nocte
Triplice poena.
Poena commissi comes est reatus
225Clauda, sed pernix sequitur nocentem,
Ungue vivaces animas prehendens
Ossa relinquit;
Ergo non supplex precor ut laborem
Debitum voto mihi tu remictas,
230Caelitus quamvis tibi missa luxit
Plena facultas.
Nam Deus nostram statuens salutem
In polum fausta referendus aura
Se deum gestis hominemque fassus:
235"Heus, Petre" dixit
"Accipe has cura vigilante claves,
Cardinem summi quibus ipse coeli
Ut velis ducas varius, quibus vis
Claude aperique,
240Quicquid in terra fieri iubebis
Sanciat coelum melius necesse est.
Nam Deus, rerum pater atque princeps,
Omnia firmat.
Quod ligas terra, ligat altus aether,
245Tanta tam parvis dabitur potestas
Clavibus, tanto rutilant honore
Leniter actae,
Mille quod numquam faciant tyranni,
Classe seu latas volitent in undas,
250Sive disponant acies atroci
Marte tremendas."
Tu potes solo, pater alte, verbo,
Tu potes sancto, venerande, nutu,
Tu potes versa in foribus serenis
255Clave nitenti;
Non tamen supplex precor ut laborem
Debitum voto mihi tu remictas,
Sed sinas Divae videam benignae
Limina praesens.
260Annuis: de me iuvenes susurrent!
Annuis: nobis populus reclamet!
Te, pater, fixis oculis tremiscam,
Te venerabor.


6. Petrus Odus Montopolitanus Petro Candido salutem

Candide, cui nomen designat candida mentis
Dona, salutatum te pia causa facit,
Nonne ego promeritum te, Candide docte, salutem,
Cum mea laudasti carmina lecta semel?
5Lecta semel satis est homini, quem plurima fecit
Doctrina in multas nomen habere plagas.
Versibus in nostris facientem versibus auram
Dixisti, et rauco dicta carere sono;
Utque soles mixta comis gravitate videri,
10Adiicis haec facili dulcia verba ioco:
Esse aliquos, quorum scabra raucedine versus
Non dicant quae optent, sed magis illa rudant,
Hosque tibi haud versus, sed saccos forte videri
Oppletos querula quos nuce marmor agat.
15At tua non talem cum me sententia fecit.
Debeo, iudicio, Candide docte, tuo.
Sed magis inceptas quod nos hortatus ad artes,
Es visus remis addere vela meis.
Vela meis remis addit qui carmina laudat,
20Laus quamquam stultos currere saepe facit.
Laudibus at veteres scimus certasse poetas
Inque necem pugiles laudis amore trahi;
Laus iussit priscos tantum insudare Quirites
Esset ut imperio subdita terra suo;
25Laus dulcis caecas Argon deduxit in undas,
Laudibus et placidis fortior Hector eras!
Denique mortales incendit gloria cunctos,
Gloria non armis, non rate danda mihi,
Sed studio, teneris quo sum versatus ab annis,
30Si labor et Musae quid meruere meae.
"Artibus exhibiti contusum pectus honores
Exacuunt; blanda est gloria, blandus honor".
Hoc Mecenati dixisti, Candide, nostro
Auxilio ingeniis esset ut ille bonis;
35Is quantum faveat doctis doctisque futuris
Ante alios primus testificabor ego.
Hoc duce pontifici data sunt mea carmina sacro,
Hoc duce carminibus gratia facta meis
Non tamen ille parum Noxetus Pollio nobis
40Favit, et amborum debitor unus ero;
Et tu concedes numerum ducendus ad illum,
Qui bene de nobis non meruere parum.


7. Petrus Odus Montopolitanus vates insignis | Blondo Flavio Forliviensi suo

Quae fuerat multis quassata et foeda ruinis
Roma nitet, scriptis integra facta tuis;
Gratius esse potest et nil optatius umquam,
Blonde, mihi; quare debeo multa tibi,
5Qui facis Italiam velut alti e culmine montis
Despiciam ut, digito singula quaeque notans.
Accedit nunc, foeda olim, pulcherrima Roma,
Cuius habes claves ianitor usque vigil.
Has mihi das, reserem ignotae quo limina portae
10Et videam quicquid Roma vetusta tulit.

1

1

Dive Pie Aenea non Tros, sed Etrusce, sedesne
Pontificum princeps, rex, pater, adde deus?
Ecce sedes; videre hominum non invida tandem
Pectora virtutes quid meruere tue.

2

Hic pius Aeneas re nulli, voce secundus
Aeneaeque pio, pontificique pio;

3

Hic virtute prior, ne dicam forte secundus,
Est pius Aeneas; Virgilius quis erit?

4

Tros pius Aeneas tantum sine vate pusillus;
Hic pius Aeneas et sine vate deus!

5

Hic alter pius Aeneas per mille labores,
Virgiliusque alter mille per arma virum;
Vade, pii Aeneae vatis quod, laurea, cinxit,
Aurea pontificis cinge, corona, caput.

6

Scire Pii haud facile est, an lingua, an laurea praestet
An virtus, an honos, gloria, gesta, labos.

7

Tros pius Aeneas: suasit longinqua vetustas;
Hic pius Aeneas: saecula nostra docent.

8

Ingenio Aeneas pius est Tros ille Maronis;
Italus ingenii vi pius ipse sui.

9

Ipsa pium Troem vix terra Latina recepit;
Huic plaudit toto quisquis in orbe pius.

10

Aeneam post fata deum fecere poetae;
Aeneam hunc vivum vel deus ipse deum.

11

Nescio qui dubitant coelestem vectus in aulam
Anne oleas Musas, ianitor alte poli;
Nonne oleas coelo, quas terra es nactus in ipsa
Musas, e coelis numina ducta novem?

12

Pontificem Augusto summum te mense creari
Contigit, augustus quod, Pie, solus eras.

13

Virgilio astabant Musae; mirare vicissim:
Tota pio Aeneae turba ministrat ovans,

14

Hic pius Aeneas: Aeneam qui canat, idem
Virgilius; qui det praemia, Caesar erit.

15

Es, ducibus Musis, Pie, summus in arce sacerdos;
Anne sacerdotes deseruere suos?

16

In patriam et caros pietas est prima parentes;
Patria Cirrha tibi est, o Pie, Musa parens.

17

Pontificis sedem Aeneas pius implet et ornat;
Ornavit multos pontificalis honos.

18

Hic pius Aeneas non numina vana Penates
Ignibus eripuit, nec nova sacra tulit;
Cladibus eripuit populos regesque ducesque,
Musarum Latio sacra vetusta tulit.

19

Ite, pium Aeneam vatemque ducemque poetae,
Dicite grandiloquis tota per ora tubis.

20

Ingenia Augustus quia dux vatesque fovebat;
Ipse Pius quia dux atque poeta colet.

21

Audaces poscent; tu tantum ornare merentes
Dive Pie, ut nunc vis, tempus in omne voles.

22

Te nisi rege Pio sancitur lingua Latina,
Dive pie Aenea, lingua Latina perit.

23

Ille decem brumas una pro gente laborat
Tros pius; hic centum gentibus una salus.

24

Ille pius profugos Latiis bello intulit oris;
Virtutes profugas hic sine clade refert.

25

Aenea coluit linguam migrante Latinus
Barbaraque est Latio turba locuta sono.
Excolet Aeneas linguam Pius ecce Latinam;
Barbaries Latio non erit ulla solo.

26

Troia suo Aenea non tam memorabitur unquam,
Aenea quantum Tuscia nostra suo;

27

Ilios Aenea non sic memorabitur olim,
Ut Sene Aenea tempus in omne Pio.

28

Si prior ille tuus Pius est, Aquileia, secundum
Pontificem Senae, cede, dedere Pium.

29

Discordes uno celebrarunt nomine quondam
Augustumque pium pontificemque Pium;
Re Pius hoc Caesar celebratur tempore concors
Aeneaeque pio pontificique pio.

30

Non mirere pium tam pridem Iulius aufert,
Alter ab Augusto redditur ecce pius.

31

Qui, Pie, laudarunt antehac, iuvisse volebant
Ut caperes, virtus quod tua sola dedit.

32

Qui, Pie, laudabunt posthac, praestare laborant
Hoc te posteritas ut meruisse sciat.

33

Quod Pius est nomen, Pius es quod rite secundus,
Cuncta secunda precor sint tibi, tuque mihi.


9. ad Pium II Pontificem Maximum epistola

Esse mihi factus numen coeleste videris,
Silvius Eneas qui modo, nuncque Pius.
Es velut e coelo mihi terra adiutor in ima,
In qua coelesti numine numen habes,
5Absentemque pater praesenti munere donas;
Sic assint rebus numina cuncta tuis!
Imo suis assint praesentia numina rebus.
Pro quorum vigilas relligionis ope,
Pro quorum cultu, pro quorum nomine semper
10Grande tibi sanctum pectus anhelat opus.
Esse mihi rursus numen coeleste videris,
O iam non oculis dive petende meis!
Esse nefas perhibent mortali numina visu;
Velle sequi fateor me voluisse nefas!
15Hoc voluisse nefas, et te cupiisse videre
Confiteor, terram qui colis astra movens.
Sed ne peccarim, sit duris gratia valvis,
Semper custodes quas habuere truces.
Saepius hoc equidem dicam, cum blandus adirem;
20Successum blandae non habuere preces.
Ambiciosus eram nunc huc, nunc versibus illuc,
Nunc hac, nunc illa nixus in aure loqui.
Ah, quam non qualem spectat studiosa iuventus,
Ah, quam non tetrica fronte Sabinus eram!
25Ast illa densa comitante per atria turba,
Nil vacuum nobis se dare posse fuit;
Ingressi versas trusere in pectora valvas
Praerapidi, cura ceu stimulante nova.
Hos ego cum turba memini dixisse beatos,
30Esse quibus posset copia, dive, tui,
Idem ego mox ad me mussabam forte receptus:
"Numen habet, nusquam numen abesse potest!
Quem demens aditum posco? Num, qui mihi presens
Est, erit? Huic praesens non ero, sumve deo?
35Illius ipse fruar virtutis imagine magna,
Quae terram meritis implet et astra piis;
Corporis illius parva hos delectet imago,
Si parva est, qua non maior in orbe micat.
Ipse fruar scriptis toto volitantibus orbe,
40Plurima divino quae pater ore dedit;
Ipse fruar gestis dum debacchabor in altis,
Cum vatem vates et deus esse sinet.
Ante meos oculos illius stabit imago,
Qualis in aethereas est reditura plagas,
45Qualis et humanos coetus stupefecerit olim
In populis summum principibusque decus.
Sic spectasse pias mihi sit credibile Musas
Inter oves visas cui meminere deas;
Sicque pium Eneam studioso pectore vidit,
50Non poterat praesens quem coluisse, Maro".
His ego consiliis me tunc solabar, et his nunc
Solor; habent si quid ponderis, ipse proba;
Sin minus et fas est, duci in penetrale iubeto,
Ut tangam sanctos vel semel ore pedes,
55Ut liceat magnas coram tibi dicere grates,
Dicere pro meritis, si queo, dive, tuis.


10. Pio II Pontifici Maximo

Sancte parens, artes contra 'Pie' dixero, non 'Pi',
Ne sis forte pius, qui ratione pius.
Ergo, Pie, e studio ne deformatus abirem,
Diceris in laudes non tacuisse meas.
5Diceris e studio raucaeque labore cathedrae
Iussisse augeri praemia, dive, mihi.
Diceris augeri vel quae sunt ipsa manere
Iussisse; incerto stat mihi fama sono.
Quas tibi, quas tali referam pro munere grates?
10Quas tibi, quas laudes dicere, dive, parem?
Non est gemma mihi, non est preciosa supellex
Ulla, nec his sancti numina patris egent.
Mens est magna quidem, vereor nec dicere et ipsa
Vota tibi, sed vox, hei, mihi parva nimis.
15Nam pridem, ah!, quotiens de te mihi carmen hianti ...
Num fatear? Semper mens tumet, ora tacent;
Mens tumet et campo gliscit ceu baccha patenti
Ebria virtutis nec saturata tuae.
Ora tacent tantam non excipientia mentem;
20Ora tacent factis nostra minora tuis,
Id neque quod populus iam te patremque supremum
Et dominum stupido pectore laudat, amat;
Nec quia vel ridens iam possis tollere duram
Pauperiem et molles iam dare dives opes,
25Sed quia iam pridem toto tua fulget in orbe
Gloria, quam virtus, quam pia Musa dedit,
Gloria, quam sancta pro relligione labores,
Gloria servati quam peperere duces;
Confiteor, potuit ductus tibi Caesar ab Arcto,
30Cuius es in gestis gloria prima pater;
Confiteor, potuit duci mihi carmine Caesar
Aut potui audaci ducere velle lyra.
Mille duces potui, potui sonuisse Calistum
Improbus et forti debilis ire tuba.
35Tu neque cum magni quondam dux Caesaris esses,
Et cuperem, potui fortiter ore sequi,
Tu neque cum nuper coeli e rutilantibus esses
Cardinibus, potui concinuisse volens,
Sic tua me virtus, sic me tua terruit ingens
40Gloria, sic Musam vel tua Musa meam.
Quid nunc, es magni radians cum clavis Olympi,
Immo deus, magnum dans adimensque deum?
An potero, an quicquam, si possum, audebo profanus
Ah, sacra mortalis non peritura canam?
45Non equidem hoc ausim, nisi tu me crimine solvas.
Solveris; ingrediar tum tua sacra sacer;
Tunc ego, se praestent quamvis tibi mille poetae,
In te qualis ero, tu, Pie, censor eris.
Non metuam suaves interstrepere anser holores,
50Sive lyrae certent carmine, sive tubae;
Iudice te, metuam non Cherulus ille videri,
Pelleo regi quem strepuisse ferunt;
Aut cui Sylla dedit turpi sua praemia lege,
Carmina ne tardus plura poeta daret?
55Quisquis ero versu, si vincar versibus, idem
Sat scio quod nulli vincar amore, pater.
Id faciam semper, vel si nihil amplius unquam
Contuleris, studio spesque salusque meo,
Exiguum tanto qui me de culmine cernis,
60Publica dum lustras, magnaque facta paras.
Qui me (quod facio pluris quam mille talenta)
Laudibus extollis laudis in arce sedes,
Quique potes tantum de me bene velle mereri,
Nil merito, nihil est si, Pie, solus amor.
65Solus amor solis praestat, te iudice, factis,
Mens quanto est melior corpore, nocte dies.


11. cum Pius II Pont. Max. pro christiana | pietate tuenda Mantuam principes convocasset

Qui pia Romanum quondam exhortabar ad arma
Pontificem, antiquas memorans ab origine causas,
Nixa quibus stet sancta fides Maumetiaque errans
Fluctuet impietas, nunc omnes hortor ad arma
5Idem eadem regesque simul populosque potentes,
Turcharum vis saeva quibus nunc ingruit omnis,
Et quibus aeternum spondet deus aequus amorem
Ut nati utque suis legem nomenque secutis,
Praedictum coelo totiens tot vatibus olim,
10Tot linguis totoque frequens tot saecula in orbe,
Adde tot assertum signis rerumque hominumque.
Tu mihi, dive parens, adsis, tu numina cuncta
Expedias, si digna peto, pius ardor anhelat.
Ecce, mihi pia causa vocat: tu nomine, tu re
15Es Pius; et summi vatis, tum gloria summi
Pontificis gemino divum te lustrat honore,
Suntque hominum tua regna tibi viresque secundae.
Ergo hominem tu, dive, reges, tu pectora primum
Afflabis meliore deo seriemque tenebis.
20Audeo magna quidem, nec se quibus, inferat ullus
Te melius, quem Treiicium velut Orphea silvae
Et fluvii montesque feri stupuere sonantem:
Illum inter Cicones, Bacchas atque orgia, circum
Nunc Emum aut Pindum, Rhodopen nunc propter et Histron;
25At te inter gentesque acres regesque superbos,
Mox placidis humiles animis quot dixero, quidni
Pene omnes quicumque inter glaciale Britannis
Marmor et Herculeas Gades Siculumque profundum
Hadriacosque tenent fluctus ad flumina et arces,
30Usque Dacae Turcaeque trucis captiva Pelasgum
Oppida, quos omnes nunc, te duce, carmine adibo,
Magna quidem spatia ingrediens, sed straveris ipse
Quae mihi tu quondam, sudore emensus et actis
Egregiis, sancta pro relligione labores
35Dum nullos et nulla fugis discrimina rerum,
Usque viam coelo affectans pietate magistra,
Vique animi indomita quae nec requiescere tanto
Permittit senio Romanae sedis adeptum,
Emeritumque prius coelo data regna, Deique
40Imperium horrendum solos damnansque probansque
Quae velit ad nutus, nec desunt nutibus astra.
Quo poteras tu iure licet dare iura, vocatis
Regibus in Latium et sanctae tua moenia Romae,
Ut prius iliorum, compostis litibus, utque,
45Extinctis hinc inde odiis, pater aequus utrimque
In commune bonum Pius ipse ad bella vocatos
Instrueres pia magnanimos concordibus actis.
Ipse tamen te sponte illis te protinus offers
Impiger, heu cladem instantem miseratus et ipsam,
50Quae cinis igne iacens infoelix Graecia sanguis
Ense fluit, latis vix agnoscenda ruinis.
Ergo tibi primum post sancti insignia regni
Delata, haud aliis, quam quis prius, artibus ardens
Sanctum opus aggrederis, Romanam constituis rem,
55Transque tuos Tuscos Appenninumque nivalem,
Transque Padum celeras ex nostro ut regibus orbe
Accitisque ad tanta viris, te commoda rebus
Mantua visa sacris pandentem pectoris alti
Consilia expaveat coeloque afflata sonantem,
60Omnia seu belli causas aperire gerendi
Urgentes iustasque velis, seu quanta facultas,
Quae vires, quaeve arma piis sint gentibus, et quae
Auxilia optatis numquam frustranda triumphis
Promere, seu libeat victricis maxima palmae
65Praemia, quaeque manent terris, quaeque optima coelo.
Sed quis ea expediat memorans, vulgantur ut acta
Omnia, sive deum tu divus inarseris ipsum,
Sive homines miserans sancto acclamaveris orbi,
Igneus et, nubes vibrans ceu fulgur hiulcas,
70Luce oculos, sonituque aures et pectora vincens.
Quantum Palladia perhibent non urbe Periclen
Fulmineum illum olim Graias tonuisse per auras;
Nec qui, Pelleum pro libertate Philippum
Non veritus, dictis regem laceravit amaris;
75Aut quem Romulidas montanum misit ad ipsos
Arpinum, aetherea potius nisi lapsus ab arce,
Ille pater patriae trepidae succurrerit urbi
Ipsi, inter sese populo nunc arma ferenti
Eripiens, nunc instantes hortatus in hostes.
80Hoc quoque tam magno mihi si te numine praestas,
Dive parens, spirasque novas in carmine vires,
Quid potius tuus ipse velim? potiusque laborem,
Quam tua coepta sequi, quam curis addere curas
Divinis licet humanas, magnisque pusillas;
85Ut te quando, pater, non sum comitatus euntem,
Conatum me Roma aliquid tibi maxima rerum
Testetur, regesque tuus quos alloquor Odus,
Te moderante, sonos adigens mox quemque seorsum
Nunc animans cunctos velut una ad saepta coactos.
90Vos, o magnanimi reges populique potentes,
Vos, genus aethereum coeli quibus annuit aulas
Sidereas et sidereis quod pulchrius aulis
Est, etiam pater ille iubet sperare profunda
Sese mente tuens, peperit qui cuncta tuendo;
95O vos, certa fides quibus est se corpore quondam
Humano vestisse deum mundoque vivendum
Exhibuisse suo et coram docuisse volentes.
Solicitas adhibete aures, et corda animosque
Paulisper praestate mihi, per quicquid amoris
100Debemus nati genitori et quiequid alumni
Altori pietatis habent, tum per sua cuique
Quantum cara salus, per natos perque parentes,
Quemque suos, audite, precor, non vana ferentem.


12. divi Pii II Pont. Max. secretario meritissimo | domino Iacobo Lucensi Episcopo Papiensi dignissimo

Cui secreta potest credere pontifex
Et tuto aetheream pandere ianuam
Admisso nitidis spirituum choris,
Salve, o pontificis gloria maximi,
5Salve, o iam sociis coelestibus fruens
Atque illinc homines respiciens tamen,
Mortalesque sonos tam procul audiens.
Dicam pauca; precor, tu bonus audias:
Insanire Pii sub reditum patris
10Non in Pieriis montibus arduus,
Non in Castaliis vallibus abditus
Coepi, sed Latio fortis inclyto;
Non sic nec Salii per sacra Martia,
Non sic nec Satyri per sacra Bacchica
15Dicuntur furiis isse iuvantibus,
Dicunturque choris isse rotantibus.
Tunc oblitus eam visere regiam,
Quae regem reditu coeperat inclito,
Totque illi comites coeperat aulicos
20Visendos studiis protinus omnibus.
Nunc sedes nequiens scandere in arduas,
Iam languente gradu cursibus aviis,
Dum patri patriae differor optimo
Debacchans valido carmen anhelitu,
25Ut dignere precor per pia numina,
Quae iunxere tibi me meritum parum,
Quae iunxere patri te melius Pio;
Ui dignere, precor, quum potes et licet,
Quum molles aditus horaque commoda,
30Haec fervent stupidis limina civibus
Consultantve patres in penetralibus,
Dignere aut oculis subdere principis
Ceu calcata meis atria gressibus,
Aut aures liquidis ducere cantibus,
35Si non sunt numeris carmina turbidis
Quae mittunt trepidis pectora gaudiis,
Exhalant rapidis ora citatibus.


13. Pio II Pont. Max. Opt. vere sanctissimo

Gratia prima Deo, celeri sit proxima famae:
Is facit incolumem te, pater, illa refert.
Hoc memini quondam misi tibi carmen eunti;
Quod sequitur reduci nunc tibi mitto, pater.
5Tertia rite tibi pietatis munere functo,
Sospite pro reditu gratia quarta Deo.
Gratia prima nequit cum sola stare secunda;
Optata est semper tertia, quarta mihi.
Quae quia venerunt et quondam multa parenti
10Pauca dedi, simili nunc quoque pauca dedi.


14. Piadem suam alloquitur

Ite Pii laudes libri pars prima secundi,
Ad Capitolinos ocius ite patres.
Si toto vobis in carmine Roma vocatur,
Romanas aures carmina vestra petant.
5A Vaticano gressum compescite colle,
A patriae sancto pontificumque patre;
Horror inest colli, quo se divina locavit
Maiestas vestra non adeunda pede.
Egregium quicquid totus parit orbis in illum
10Convenit; est toto primus in orbe locus;
Adde quod accessit non re, sed rite secundus
Pontificum nuper gloria prima Pius;
Omnigena hunc virtus praelustribus ignea pennis
Stipat et ex omni fulgida parte micat.
15Lumina luminibus vereor ne vestra sub illis
Deficiant: hominis vos, opus illa Dei!
Et vos virtutes temere aspirastis ad illas,
Sparsurae nebulis sidera clara nigris.
Forte ratae lucem vos illustrare per illam,
20Scilicet et vestrum hac quaerere ab arte decus,
Sed facies quanto vobis formosior esset!
Estis +Corion+ turba decora nimis.
Virtutum laudes quum sint simulacra, quid illis
Expedit, et coram turpiter esse velint?
25Turpiter et frustra, tamquam praesente verendo
Principe si iubeat quis simulacra coli,
Et tamquam coeli numen praestare videndum
Si queat et demens +aut e decore+ velit.
Ergo Pii laudes libri pars prima secundi
30Ad Capitolinos, quo decet, ite patres,
Inde urbem atque orbem (liceat modo) vadite in omnem,
Atque ubi virtutum non nitet ille chorus.
Ah, quid ago? Totum lucet chorus ille per orbem,
Qui terras meritis implet et astra piis!
35Non superest igitur liceat quo vadere, sed nec
Qua liceat vobis sede manere vacat.
Ibitis arsurae saevum fortassis in ignem;
In nihilum vertit, quod ferus ille capit.
Ibitis ac genitor doleo; non ibitis ergo.
40Praecipiat vates ni sacer atque pater.
Ille decus vatum, patrum decus ille sacrorum
Sic censor vatum debet ut esse patrum.
Ille polum versis aufert qui clavibus et dat,
Auferat ah, vitam, vel det et inde viam,
45Sic Vaticanas vos ire licebit in arces.
Ite vel ad summum, turba modesta, patrem.
Sed timeo gemino nimium discrimine vobis,
Seu pulchras, contra seu magis esse putet;
Non aperit pictas obstrusas laudibus aures,
50Est praecium virtus cui sua spesque poli,
Qui laudanda gerit, laudari gesta canique
Multum composito non probat ore pater,
Solvere sed per vos licet hunc a corde timorem.
Solvo, sed evictum qui magis angat adest;
55Ne vos deformes nimium putet esse suasque
Virtutes istis laudibus ire nigras.
Sic utinam non sit, sic ne sit magna precamur
Numina per similem se quibus ille facit;
Ipse facit similem se diis, vos ore refertis
60Ceu fonte aut speculo, quo licet ore patrem,
In quo se nimium modo non agnoscat ineptum,
Ah speculum, et similes ne sibi rumpat aquas,
Ut neque vel turpi est factum Demosthene ab ipso,
Inspiceret mendas quum rudis ille suas,
65Ut neque vel tumidam perhibent fecisse Minervam
Tibicen nitidas quum tueretur aquas
Et Narcissus aquam, qua se male vidit, amavit,
Formosus placuit quum nimis ille sibi.
Per vos ille, hominum qui formosissimus unus,
70Non poterit nimium nunc placuisse sibi.
Id lucri est: numquam per vos erraverit ille,
Per se quem numquam quod velit error habet;
Ergo deo similem sese fecisse merendo,
Qui potuit, similis num volet esse deo?
75Ille homines simulacra sui non poterit ira
Et non pulchra pater semina pulcher amat;
Vos amet ille licet velut os in imagine prava
Et pravo in speculo se quoque pulcher amat.
Hoc illum vobis laudes precor, at precor illi
80Vos sitis nullo turba molesta modo;
Ante pedes sacros genibus procumbite flexis,
Subque Pio totos rege iacete dies,
Dum vacet a rebus cura graviore gerendis,
Gesta legat placido dum placet, ore pater
85Vosque suo Piadem si dici a nomine forsan
Quod precor admittet, nomine habente Pias.


15. in reditu divi Pii Secundi Pontificis Maximi

Pontificem iam cerne Pium; iam, Roma, benignum
Cerne patrem patriae; iam tandem explere tuendo
Anxia quem totiens votis precibusque vocasti,
Quem columen scis esse tuum, scis esse salutem,
5Scis decus auxiliumque unum, spemque omnibus unam.
Desine continuis iam coelum onerare querelis,
Indignata tibi, quo non praesentius ullum,
Numen abesse patris; rata sic, sic acta dolore,
Acta dolore gravi nimioque agitata furore
10Atque insana tibi discrimina mille subisti,
Principis adventu vacuas iam sparsa per auras.
Desine iam tandem, iam desine Roma, vereri
Ne tibi praeripiat cupida aut Germania carum
Pontificem, aut illis pulchrae in regionibus urbes,
15Quas totiens legatus adit totiensque replevit
Laudibus inque suos totiens accendit amores.
Scilicet attonitas virtutum lumine tanto
Certantum inter se, dum publica commoda dumque
Numina nostra ardens, ut coelo missus ab alto,
20Semper obit semperque vigil pietate magistra
Rebus in angustis fidei discrimine summo
Conciliat ducibusque duces, atque urbibus urbes,
Et populos populis, et gentes gentibus addit,
Regibus annectens reges, vim viribus augens,
25Restinguitque ignes odiorum, accendit amores
Omnibus, ut saevis bellis pia bella ciendo,
Orbem orbi, sanctum infando, regesque tyrannis,
Opponat gregibus cuneos hominesque ferarum
Agminibus, clamans his coelum, illis Flegetonta,
30Coeli regna piis aetherna, aetherna prophanis
Sed Stygia Eumenidumque domos sontumque tenebras.
Quae totiens illum Rhenus miratus agentem
Miratusque Ister summa inde ad culmina vectum
Cernere quamquam optant, seque illo a patre revisi
35Atque coli (colere immo ipsi quem rite precantur!).
Non tamen bis tantos Tyberino pretulit amnes
Cum patre Benaco, cui cessit Mincius, alte
Suspirans, lacrimisque humectans grandibus arva,
Digressumque sequi visus voluisse gemendo,
40Mantua quem cupido dederat sibi nata videndum
Concilio in regum medio divina sonantem
Omnia seu terras dictis, seu astra moveret.
Quem fluviorum etiam moestissimus ipse Padus rex,
Singultans renuisse suis considera patrem
45Moenibus, attraxit refluas et reddidit undas.
Cum sonitu arboreis ripae gemuere sub antris,
Heliadum ut quondam luctu sub funere mersi
Fratris, ubi Electron lacrymantia robora moestum
Auxerunt amnem, iam cycni voce sonantem
50Alitis inque novae magna pietate gementem.
Nec socio Heridanum credas caruisse dolore,
Discessum meditante Pio regionibus illis:
Squalidus in pulchra Ticinus languitur unda
Hinc pater, hinc natus Verbano, conditus alto
55Lambrus in Eupilio, Sebinnoque Ollius ora:
Quisque suo tenuere lacu tristissima tristes;
Cerulus at nigra se protulit Addua veste
(Quam genitor dederat turbatus Larius omni
Agmine cum volucrum non concedente Padusae
60Nubibus aligeris, per stagna loquacia raucis),
Raucus et ipse, Pio iam discedente, gruentes
Ingeminasse potest aut continuisse fragores.
Sive dolor gemitum, seu moesta silentia cogit:
Ut rapidum cursus Athesim sedare coegit
65Murmura Iapidum clamosa per ora Timavum,
Longius amoto dum tristes patre dolerent,
Quem neque vel Tuscae potuere avertere Senae;
Quin ubi se patriae paulum monstravit, amato
Se refovens gremio, resque illi composuit, res
70Qua licuit, toto pietatis munere functus
Quam primum sua Roma, illi sub pectore semper
Prima sedens, gressu fuerit repetita benigno.
Ergo dies moestos et tempora desine longae
Dinumerare viae, totiensque attollier ipsum
75Prospectura patrem, rumori credula vano,
Quem regis pariebat amor, terrorque ferebat
Praecinctus scelerum trepidas horroribus alas.
Sed scelerum Latio fugerunt agmina toto,
Principis adventu trepidatque coercitus ille,
80Finitimos ferus Aequicolas montanaque praedis
Marsorum involvens succincta pavoribus atris
Castella in tumulis modo qui tremefecerat altis.
Ah dira impietas, totas quo tempore vires
Relligio atque animos res publica postulat unos!
85Tempore quo summus cudit pia tela sacerdos,
Impia tela manus contra sua viscera tractant!
Sed miserans oculis Deus hac respexerit aequis
Imponetque modum, patri pater altior addens
Auxilia, ah sanctam non passus cedere mentem
90Virtutumque choros sceleri succumbere tantos,
Certatim quantos patriae stipare parentem
Cernere, Roma, alias potuisti saepius, ipso
Clarius ingressu, quo lucem rettulit atras
Excutiens tenebras, populoque affulsit hianti
95Luce sua, quum luna suae se reddidit urbi.
Martis luce urbem Martis lustravit ut omni
Libera Marte Pii staret virtute secundi
In patriam reducis; cunctis mirantibus, illi
Quis patrum famulatus erat! Quis praevius ordo
100Murice fulgentum procerum, iuxtaque senatus!
Cardinei quam sanctus honos! Quam clara niterent
Ipsius ora patris! Quantum foret instar in ipso
Numinis aetherei! Quanto rutilaret in auro,
Sede micans caelsa! Vomeret quas purpura flammas
105Certatim alternas nunc pontificalis amictus,
Pensile nunc tegmen capiti sublime superstans,
Et circum lunis aquilisque volantibus aulae
In speciem, astrigeris simulata umbracula tectis;
Sub quibus aggesto scintillans mitra lapillo
110Gemmea cernere erat, qua patrem lamberet aura
Cuncta serenantem gravitate et cuncta salubri
Aspectu recreantem, ut quondam Epidaurius ille
Dicitur afflatu languentem mortibus urbem
Cristatus lustrasse deus morbosque fugasse.
115Pallebant pueri attoniti cum matribus alte
Omnibus a tectis, omnique a culmine circum
Pendentes, turbasque virum strepitumque paventes
Oscula libantum pedibus studioque ruentum
Visendi aut densa fulcrum cervice ferendi.
120Digna quidem sunt haec, quae quis miretur, at illa
Digna magis, quorum nequeo meminisse in omni
Pectore inardescens venerandi regis amore.
Omnis et algescens stupido pallore vicissim.
Quae tamen haud videat cui noxia crimina cordi,
125Aut cui mortales hebetarunt lumina sensus,
Aut bene res gestas, scelus ah, male vertere sueti?
At tu, Roma, altrix virtutum antiqua parensque,
Vivida ni senio caligant lumina tanto,
Virtutum lustrasse potes quis coetus obiret
130Pontificem, quantis illum stiparet alumnis
Celsa caput regique Pio dux sancta comesque
Praevia, non oculis Argo Prudentia cedens
Tot simul accensis partesque tuentibus omnes,
Non aquilae; radiis Phoebumque stringit acutis
135Haec quod praeteritum, quod presens, quodque futurum
Aspectu complexa uno sub fronte verendi
Pontificis, fugienda minans adeundaque suadens.
A dextra fortis natae, qua fertur in actus,
Auxiliante latus munitur robore; et illa
140Centum alias matri ductat iurata sorores:
Magnanimam hanc, illam intrepidam constantibus ausis;
Ast aliam, sese quae continet atque compescit
Ne ruat in praeceps neu non vestigia firmet;
Inde aliam et vultu et gressu manibusque modestis
145Omnia formoso peragentem lauta decore.
Quas sequitur lancesque tenens ensemque coruscum,
Iustitia in galea fulgens et debita signans,
Omnibus horribilis populis optataque vindex,
Utile postponens virgo praelustris honesto,
150Praemia pro meritis statuens sua cuique, sorore
Munifica laxante sinus et pone sequente,
Quae parcat gremiis urgenti cauta futuro,
Ut parcit levibus mitis Clementia culpis.
Contra instat gravibus vultu diversa severo,
155Tetrica non hominum, sed noti criminis ultrix,
Horrenti turbans et sistens omnia nutu,
Regum sancta comes maiestatisque verendae.
Omnibus his (quid enim reliquas nunc dicere pergam?),
Mater agit quibus ipsa manum Prudentia fortem,
160Et quibus ut dextro fert sese in proelia cornu,
- Inter mortales titulis decoranda supremis -
Omnibus his hominum facies atque omnibus ardor,
Qualis Amazonibus seu quum Marpesia bellis
Regina in mediis seu cingitur Orithia,
165Gravis ubi hanc, illam quum barbarus hostis anhelat,
Stant circum intrepidae comites Martemque lacessunt,
Eminus haec feriens, haec cominus acriter omnes,
Lunatam hac peltam quatiente ensemque rotante
Fulmineum, aut magnam torve vibrante bipennem,
170Cautius hac altum vulnus meditante lacertis
Altius adductis hinc missa fortiter hasta,
Cornibus hinc flexis nervo resonante sagitta;
Pectoraque aut agiles tundunt aut terga sequuntur
Et nunc compescunt, nunc passibus ante ferunt se:
175Quicquid agunt monitis iussit regina verendis.
Talibus alta Pii dextram Prudentia regis
Munierat natis; multo meliore sinistram
Agmine praetendens, natis caelestibus actam:
Nam sistit sese Fidei hinc umbone corusco
180Intrepidam et sanctae pietatis munere tutam,
Nube caput densa, nitida pro casside, tectam
Aereo in scopulo sese velut arce tenentem,
Flatibus oppositam centum cunctisque minantem;
Hinc, Spe per salebras et mille pericla ruente,
185Fertur ovans alis pernicique ignea planta
Et iaculo et missis coelum meditata sagittis;
At Charite hinc amplexa illas secumque movente,
Ignescit violenta parens, nataeque parari
Astra videns unaque duas ad sidera tolli
190Germanas, foelix tantis exultat alumnis,
Se quibus in coeli venturam prospicit arces;
Qualibus haud credat quondam miseranda vetustas
Plus potuisse Iovem gaudere aut Pallade laetum
Phlegraei post Martis opes magnosque triumphos,
195Aut Phoebe, aut ipsa germana et coniuge saeptum
Iamque nihil coelo metuentem ad proelia, fusis
Terrarum monstris, et regno et pace fruentem.
Iam superest memorare chorum, Prudentia quo se
Summa patris regisque Pii circumque supraque
200Cervicem atque humeros inde ore et vertice lustrat,
Proceram, ingentem, lucemque sub astra vomentem.
Unam illi galeae in cono cristaque comanti
Stantem in sublimi, cui densis obstrepit alis
Turba volans circum prelustribus ignea pennis;
205Unam, Roma parens, tota num mente videbas?
Num gemina hanc acie, qua fas erat, omnis obibas?
Namque deam haec hominemque simul sese unica praefert,
Matris ab admonitu magnas complexa sorores
Maxima ter centum, "sapiens facundia" nomen,
210Quae facunda etiam dici sapientia gliscit;
Cui laevum natura, amplos spatiosa per artus
Cum terris amplexa polos viresque situsque
Omniaque in longo gestans velamine saecla,
Historia et leges sinuosae hominumque deumque
215Implicuere latus; dextram explicuere sonantem
Pulsibus innumeris agiles ad merita formae
Pondera ferre manum, vultusque aptare decoros
Et dextris laevas cultu formare sorores,
Tollere depressas, non fortibus addere vires,
220In lucem e tenebris germanas ferre latentes.
Pro quibus offitiis sese debere fatentur,
Materia ut debet cognatae subdita formae
Et manibus dextris remur debere sinistras.
Dextrae autem arguto percurrens omnia vultu
225Et ratio et succincta comas oratio linguis,
Pone micans geminis motu vibrata trisulco.
Ah decus egregium formae, nunc usa minore
Nuncque micans maiore manu, nunc plurima miscens,
Cum populo nunc Edonio bacchata recessa,
230Pieridum sacros ducens a vatibus haustus:
Illa prior qualis Chrisippi falsa parati
Arguere atque uni consueti insistere vero,
Dum vigil ille velut refugas, fruticantibus arvis
Arte vias rimans laqueosque per abdita nectens,
235Tendebat captare feras et stringere captas,
Tum mente et linguis homines formare, deorum
Colloquiis dignos, socia ratione revinctos;
Altera qualis agens magnum per summa Platonem
Ceu nube in densa, quem vix videre sonantem
240Discipuli attoniti, seu mores format et urbes
Instituit, mentem seu mens pia concipit amplam,
Despicit et terras, et pennis sidera vibrat
Aliger et supra iam sidera plurimus errat;
Et qualis Cicerone tonans per rostra, per aedes
245Fulmineo (meminisse potes!) vibrabat in aures,
Roma, tuas (vix certa fides, nunc iudice rapto,
Nunc populo patribusque uni quocumque liberet)
Quando animos tantos nunc hunc, nune verteret illuc,
Imperitans tamquam ductis insessor habenis,
250Magnus ab aethereo tamquam Deus axe sonaret,
Seu praesens sociis prosternat crimine civem
Intrepidus Siculosque tuens Verremque reverrens;
Sive suis vigilans ut semper civibus ignes
Nunc, Catilina, tuos extinguat, proterat enses,
255Obvius Antonii nunc clamet in arma tyranni
Igneus, ah, vitam pro libertate paciscens;
Seu laude ornatis invicti Caesaris armis
Virtutem super astra ferat coeloque reponat;
Nec minus ardescat dum se ad praeconia magni
260Maxima Pompei moresque manusque relegit,
Et bellum bellique ducem persuasit in hostes,
Pro dolor, ex illis rumpentes finibus, unde
Pontica Turcarum modo rupit turba, vocavit
Quo Pius arma pater, pietatis maximus ultor,
265Atque utinam, ut quondam, Romano fausta trementi,
Fausta piis populis, et legi fausta Latinae,
Virtutumque choris et Musis fausta paratis
Omnisono regis laudes celebrare boatu,
Se quibus ille suae comitantibus intulit urbi.
270Agmina virtutum, quae post pia terga sequutae,
Afflatum rediere meae mentemque sonumque
Pieridi, se si qua meo pia Pieris addit
Custodem lateri, patulam quae musset in aurem,
Quaeque pio Piadem iubeat celerare parenti;
275Ut nunc certe aures praesto clamavit in ambas
Atque ait: "his exci, mens o, clamoribus urbem.
Surge, age, Roma, Pium totis affectibus almum
Excipe, tum cunctis veneratum amplexibus ambi,
Plusquam septeno iam gliscere monte licebit,
280Plusquam septenis ferientes sidera plausus
Vallibus ingruere et Tyberinum a fontibus alte
Appenninigeno deducere murmur hiatu,
Cui quadragenus responsans assonet amnis
Laetanti tot se tecum exultare fluentis.
285Ergo age, verticibus sanctis licet omnibus illi
Tete inflecte patri, quem tot subiisse labores,
Tot sumptus fecisse auri, dispendia tanta,
Tot curas coepisse nihil piguitve doletve,
Dum tibi, dum cuncto Romani nominis orbi
290Prospiciat Pius, ipse pio miseroque misertus.
Tuque o prima volens sedes Tarpeia, tonanti
Olim sacra Iovi, Iunoni sacra Monetae
Belligeraeque deae, nunc Matris Virginis aedes,
Et legum vindex animosa, domusque Quiritum,
295Caelsa magistratus servantes unica servans
Pontifici gratare Pio, gratare secundo,
Quo nec in adversos tonuit magis arduus Afros
Iuppiter Hannibali dum vibrat fulmina diro,
Nec melius vigilans Gallos in limine adesse
300Iuno monet totam quatiens clamoribus arcem,
Nec bello, nec pace unquam sapientius urbi
Consuluit belloque valens et pace Minerva,
Quam tonuit pater ipse monens regesque ducesque;
(Mantua testis adest, trepido dum consulit orbi,
305Dum belli causasque docet viresque gerendi,
Certaque post victos ostendit praemia Turcos,
Ora Deo maiore pater spirante resolvens).
Maxima quanta biceps quondam non ipse reclusit
Ianus aqua Oebalios hostes fervente repellens,
310Et feriens, retroque ferens et ab arce coercens,
In quam Marte satus, devicto Acrone, Quirinus
Non meliora deo referens suspendit opima,
Quam Pius ipse ferat, feriens immania Turcae
Pectora, Pontifici licuit quo more ferire;
315Qui satis hostiles furias stravisse videri
Et spoliasse potest laesos utrumque monendo
Fortiter, ut forti monuit Pius igneus ore.
Ut, ceu rupe tua stetit audax Terminus olim
Ille Iovi numquam cessurus, sidera cernens,
320Ipso rege malis iam nostris Terminus esset;
Laureaque ut quondam ducibus gestata superbis
Post pompam et totos Romana per ora triumphos,
In gremio deposta tui Iovis alta sedebat,
Virginis in matris gremium sic laurea nostri
325Pontificis regisque Pii perlata sederet
Et nostro donata Iovi nos rite iuvaret;
Utque ista efficti pendebant rupe gigantes
Terrigenae immanes ausi rescindere coelum
Et sedes tentare deum, monitura rebelles
330Ora nimis populos, perduri scrupea montis
Deiecta et scopulo tamquam lacerata rigenti,
Regibus exemplum contra Romana superbis
Imperia ausurisque datas contemnere leges;
(Hos Romana manus sternebat, Iuppiter illos)
335Sic pater ipse iuvans, qui nostri Iuppiter aevi,
Rex Pius excubuit, nostra a pietate rebelles
Vinceret ut Turcos et sub iuga mitteret alti
Sacra Dei, quibus ipse hominem se subdidit olim,
Hisque reniderent Capitolia sacra trophaeis.
340Quid non molitur, quum pervigil omnia tentat
Consilio exercens noctes, solesque labore?
Nunc matutinum vocat impiger ecce senatus
Concilium coetusque patrum, nunc pectora solvens
Consilia alta refert, coelique afflatus amore
345Suadet iter; non obstat hyems, non ipsa senectus
Ah, nimium quae cruda, patri non obstat eunti.
Anxia pro regno novitas secat ecce viarum
Nunc glacie horrentes tractus, Aquilonis hiatu
Difficiles flabrisve Noti, nunc imbre soluto
350Implicitos coelique minis scatebrisque profundis
Terrarum, fluxique soli vestigia bis ter
Lubrica vix fundo tandem patientis iniquo.
Iam fluvios tranat, iam montes transilit altos,
Hos saxis nivibusque feros, illosque minaci
355Agmine torrentum tota regione furentes.
Applicat; acciti primates undique ad ipsum
Conveniunt patrem venerati; heu monstra sonabant,
Heu! rerum monstra; ut linguis discordibus omnes,
Sic animis; clausi ceu miscent proelia venti,
360Carcere in Aeolio (si vera est fama) tonantes,
Contenditque Austro Boreas, et Circius Euro.
Illi inter sese validi luctantur ct augent
Irarum furias tremefacta Ceraunia longe,
Ausoniumque latus Sicanaque mugiit Aetna;
365Has inter pugnas, inter certamina tanta,
Hos inter strepitus pater ipse interque fragores
Stat gravis et nullo motum se turbine differt.
Immo, velut celsa fertur rex Aeolus arce,
Imperat, hos mulcens dictis, hos numine terrens,
370Attonitosque animos formans, impellit et instat
Heu! paene eversis iam tandem surgere rebus
Atque fidem atque orbem sanctum defendere ab armis,
Hos contra Aeoo quae movit Turcus ab orbe
Plurima et Arctoa iunxit de parte procellam;
375Non secus atque olim, Boream si torserit Eurus
In Zephirum vinctoque unum duo turbine tendant
Obruere occiduas, tum se iactare per oras,
Iam montes silvaeque gemunt, sata languida ruptis
Procumbunt culmis aut aethere vulsa feruntur,
380Iamque anni spes nulla super mortalibus esset
Ah, miseris, si non aliquis miseratus ab alto
Afforet axe deus Zephiro se iungere Cauros
Qui iubeat, tum flabra addens animosa Favoni
In Persas Eurum Boreamque e nube canorus
385Trans mare, trans montes gelidamque releget in Arcton,
Messis ab Illyricae campis et pinguibus almae
Frugibus Ausoniae ferat in deserta Getarum;
Quale Pius, dum tentat opus dumque acer anhelat
Nunc hac, nunc illac partes rimatus in omnes,
390Christadas unanimos concordi foedere nixus
Iungere et in scaevos ad bellum mittere Turcos,
Movit opus; quo non ullum praestantius egit
Proxima Tarpeiae Concordia sancta Monetae,
Romulidae unanimi quum sese hoc numine in hostes
395Conciliante olim densi intrepidique ferebant;
Quale Pius dum tentat opus, dumque acer anhelat,
Quam duro credas illum subiisse labori!
Quamque nihil suavi, quam multum semper amaro!
Tantus amor coeli! Si quicquam ducit amarum,
400Non Capitolino tales certamine quondam
Victori contusa dabant absinthia succos,
Quum palmae duros signarent rite labores!
Hic tuus ille pius, qui nulli cedat avorum,
Arx Tarpeia, sacras dum vult defendere sedes;
405Quo tibi nec custos fuit advigilantior olim
Mallius obsessa qui Gallos reppulit arce,
Nec magis ille ardens, ipsos qui fudit et aurum
Abstulit, ut perhibent, Romanaque signa Camillus;
Ergo Pio reliquos hortemur plaudere colles!
410Sed quid Aventinum? Fuit haec diis hospita sedes
Alcidae ultoris libertatisque superbae
Ad regem ultorem libertatisque parentem.
Te quid, Aventine, exhorter moneamve colendum?
Iam pridem quem sponte colis, cui tecta dedisti,
415Cui laudum titulos ascito ad magna senatus
Munera cardinei, divo patrumque futuro
Spectata virtute patri rerumque magistro,
Quod, velut Alcides quum terras fortis obisset,
Ultor venisset, fidei Latiique futurus,
420Non Caco eliso, sed strato in vulnera Turco,
Non fure occulto, sed aperto in bella tyranno,
Non latebras repente fuga, sed regna petente,
Non solo in pugnas, sed milibus undique septo;
Quod libertatem non ille unius et urbis
425Et populi ambiret, sed sancti sanctior orbis,
Quod libertatis non vindex ille superbae,
Sed placidae atque humili coelum virtute petentis.
Pro quibus ac tantis meritis antiqua rependes
Munera, si qua super; non illi ignota, dabat quae
430Plurima silva olim denso tua consita lauro,
Quando duces belli, post inclyta facta reversi,
Alta triumphali quaterent Capitolia curru.
Sed foelix nimium collis praesage futuri
Praeteritique tenax quamvis post longa reposti
435Saecula, qui templum quondam qua sede locaras
Dianae, cunctis templum commune Latinis,
Et qua sede piae dederas post templa Sabinae,
Aeneae das tecta Pio, qui cuncta Latinae
Spes linguae et populis columen commune Latinis.
440En fidei commune piae se pandit asylum;
Et quo luna iugo fuerat te culta vidente,
Nunc insigne patris lucet te, luna, tenente
Quina sub excelsi pinnis et margine templi,
Cum domino indigete a terris et pinguibus arvis
445Aethereas subitura plagas (mirabile visu!).
Quod sero pia fata velint! nec sentiet imbres,
Nec rapidos ventos, sic testatura perennes
Astris mixta patris laudes et nomina regis;
Omnis quam stupeat coelo mirata sereno
450Posteritas mundi quemvis ventura sub axem.
Nec vero in sese curvati luminis orbes
Lunares superis gratos minus ipse futuros
Augurer hos quam vel gelido vicina Bootae
Illa novem radians stellis Bacchea Corona,
455Vel fuerit Delphin totidem lunatus in ignes,
Oceani coelique decus per utrumque sacratus.
Armigerae piscis volucri sit iunctus, ut ipse
Pontifici Arctous iunxit se Caesar amico,
Vel fuerit, rutilare sibi vestigia propter
460Quod diadema videt, Musarum Heliconius hospes
Arcitenens silvis vatesque nactus Olympum
Coetibus humanis, ut nostra aetate meretur
Silvius Aeneas titulos pietatis adeptus,
Ad coelum qui sternit iter subiturus et ipse
465Atria magna poli stipantibus undique lunis,
Unde tuas arces tum, Roma, tuebitur altum
Numen, et amplexu sedes maiore fovebit
Maior Aventinasque prius, quod in urbe priores
Is dederit titulos collis magnosque pararit
470Ad maiora gradus, quibus ille propinquior aulis
Sidereis, possetque ima quatere omnia terra
Nutibus, atque altum reserare et claudere coelum;
Unde in Aventinum non se meliore reflectit
Lumine luna olim tot seclis culta, tot aris,
475Quam regis sit quina Pii factura benignis
Luna, velut ridens oculis arsuraque campo
Coelesti tandem vero spaciisque serenis;
Quina hominis testata Dei pia vulnera nostri,
In faciem composta Crucis, cui prima tuendae
480Signa dedit populosque ciens ad iusta potentes
Proelia magnanimosque duces, vibrata per auras
Flatibus aetheriis, terrarum fixa per arces
Peltarumque velut se densans agmine et ipsis
Acribus horribilis radiis rutilansque minansque,
485Ceu gladios, ceu tela vomens, umbonibus unam
Tot simul infestans lunam, Maumetia signa
Iam trepida et multum nigrantia morte, futuro
Iamque orbe exiguo et multum fluitante +minora+.
Ergo suum collem, superas unde ibit in auras,
490Compos facta poli numquam minus aequa fovebit,
Quam Dictaea suam Naxonve Chionve, Corona
Quamque suum Delphin, Maurus lunatus Atlantem,
Sertaque Parnassum pedibus subiecta ferinis,
Et quam maternam coelestis Delia Delon,
495Et quam natalem, si mavis, Cynthia Cynthum,
E quibus illa altum petierunt aethera terris,
Sicut Aventino coelum petet illa relicto,
Et Vaticanas iam se sublimis in arces
Extulit ad superos, iter unde invitat Olympus.
500Iam quibus aggrediar deserta Palatia dictis,
Et quibus, heu, possim tantas excire ruinas
Vocibus, optato gratentur ut omnia regi?


16. A magistro Petro Montepolitano die XXI | februarii 1460 Romae

Hebrei patriis lachrimas auxere Latinis
Et Graeci, dum te, Iannocte, queruntur ademptum.


17. ab eodem

Illustri virtute tuum, Florentia, civem
Non flebis? Quem tot populi flevere Latini,
Quem Grai Solimique, quibus flos ille decusque
Et post fata manet; tibi tot monumenta reliquit


18. Petrus Odus Montopolitanus Sulmonem videns | Ovidiadem cecinit

Natalis salve tellus Nasonis Ovidi,
Patria divini, Sulmo beate, viri!
Salvete o, tantos quae spiravistis in ortus,
Sidera, tam sanctum quae peperistis opus!
5Salvete o, primis quas hausit hiatibus, aurae;
Salvete o, vates quas sacer hausit, aquae,
Planitiesque iacens surgentesque undique montes,
Salvete o vati cuncta benigna pio!
Testantur Musae vobis debere Latinae
10Ingenium quo non acrius Ascra tulit.
Namque genus divum praeceptaque ruris arandi
Qui decet ipsa suum protulit Ascra senem;
Aemulus atque illi sic fertur Naso poetae,
Ut Maro Smyrneo dicitur esse seni.
15Mirer Pieriis vicinam montibus Ascram
Ex Helicone omnes elicuisse deos;
Haec etiam iuveni Musas, haec sistere Phoebum
Palladaque Atteis arcibus una potest.
Erga ego nec Smyrnam Graio tam mirer Homero
20Ingenii et tantas quod dedit artis opes,
Ingenium atque artes nostri quam mirer Ovidi,
Sulmo potest aspris quem genuisse plagis.
Illum Asiae tellus et coelo mitis et arvo
Smyrna dedit terris, cognita Smyrna mari;
25Et dedit, Eoo rebus florente virisque,
Vena quibus vati concaluisse potest;
At quid Sulmo suo potuit praestare poetae?
Iugera nec pinguis quid nisi pauca soli,
Quosque ferunt lapidum demissos aethere nimbos,
30Unde magis duri pars sterilescat agri?
At quid Sulmo suo potuit praestare poetae?
Quid potuit nisi quas haurit Apernus aquas,
Amnis apro similis, montana per aspera rumpens,
Unde nova Aprutii nomina ducta putem!
35Unde est valva olim regio Peligna, viator
Qua vix cum trucibus ostia transit aquis.
Esto, animos dederit tum magnae gloria Romae:
Ingenii certe munera Sulmo dedit.
Sulmo Appenninos urbs est intersita montes,
40Quam non contemnat Mantua molle solum,
Mantua, tam magnum potuit quae ferre Maronem,
Quo nullum maius Graecia numen habet.
Quid mirer, tantum peperit si Mantua vatem,
A vate Oggigia quae sibi nomen habet;
45Mantua tam liquida vatem si voce sonantem
Extulit? Est cycni ipsa propinqua Padi.
Extulit et tantum si terris Mantua lumen,
Coelo delapsum ceperat ipsa prius;
Illa suos Phoebo, quos cepit, reddidit axes;
50Ex illis primum finibus ortus holor,
In quibus attoniti cantu videre volucrem
Agricolae, cunctas quae superaret aves.
Sulmoni at solemus quid Phryx dedit exul ab Ida,
Qui fertur nomen, Sulmo, dedisse tibi.
55Intulit Idaeos cultus, qua dira sinebant
Excidia inque Italis aspera bella plagis.
Troianos armis celebrat cultuque vetustas
Urbano, at linguae munere fama silet.
Et tamen hinc nitidis in coelum se tulit alis,
60Carminibus mulcens astra secundus holor.
Hic est exiguas rivorum natus ad undas,
Ille apud aequorei magna fluenta Padi;
Ille, ferax qua se Benaco Mintius effert,
A dite assiduas qui patre ducit opes;
65Hic, qua non magno Sulmonem murmure mulcent
Montibus expressae vix bene semper aquae.
Ergo quis hinc missum non ammiretur holorem,
Quem stupuit Latio quisquis in orbe fuit,
Et quem laudavit, coluit quem docta vetustas,
70Posteritas coluit, posteritasque colet?
Nam, quos ille dedit per nubila vectus et auras,
In ventos liquidi non abiere soni.
Venit et humanas ea vox desedit in aures,
Certarunt oculis ingeminare manus.
75Desinet ante viri congressus foemina velle,
Iactabit nullas ante Cupido faces,
Quam pia Penelopes non extet epistola, lentos
Questa viri redditus, carmine questa moras,
Quam reliquae in Latio non sint Heroides omni
80Versibus in iuvenes pectora nota suos!
Et tres tunc libri, titulus quos signat Amorum,
Occiderint, nullo cum Venus igne cadet;
Tunc quoque tres libri, quibus Ars sinuatur amandi,
Nullus erunt quando nullus amator erit;
85Cumque opus occiderit, factas quod dedocet artes,
Nequitiis poterit nemo dolere suis;
Et tunc mutatae ter quinque volumina formae,
Non stabit priscae nobilitatis opus,
Aut cum non stabit collapsi machina mundi,
90Aut stabit formas non meditata novas.
Annus et incipiet prius in se nolle reverti,
Nec sex et totidem mensibus ibit iter,
Quam sex Fastorum divina volumina libri
Aut pereant, aut non sex periisse gravet.
95Quam gravat, heu, Musas talis iactura Latinas,
Quamque gravant menses talia damna suos!
Scilicet his, Phoebe medium ceu luminis aufert,
Dimidiumque orbem lumine Phoebus obit,
Altera pars clara est, pars altera temporis atra,
100Et natura suas attulit ipsa vices,
Sic lucem vatis medio sors abstulit anno
Dimidioque nitet, dimidioque nigret.
Festa est in vivi pars altera carmine vatis,
Luget et in vatis altera morte silet;
105Nec silet, at magnis pars utraque questibus auras
Implet, et immites arguit esse deos:
"Heu ubi" clamat, "ubi est tragicis Medea cothurnis,
Illa Draconinis ausa volare iubis?
Quae genus humanum superasse immanibus ausis
110Fertur, et in tragicis pectora docta sonis".
Nec modo rumpit in hos anni pars utraque questus,
Vatis at ipsa malis se novat usque novis,
Sive Thomitanas quod mictitur exul in oras,
Sive quod ille pius dicitur esse nocens.
115Integer et simplex, ut causam cognitor, ille
Vidit et iniussu constitit ipse suo,
Unde, id scire nefas, ignescunt Caesaris irae,
Fulminis ut subito cognitor igne ruit.
Dive parens legum, fuerant si numina legum
120Laesa, iuvat causam quid posuisse novam?
Scilicet is docuit iuvenes docuitque puellas
Ludere amore pari, ludere in arte pari;
Inque Dionaea fuerat rudis urbe iuventus,
Nec fuerat curis ingeniosa suis,
125Et genus Aeneae fratrem non norat amorem,
Nec norat patruum turba Latina suum!
Scilicet et, cuius laudaras carminis artes,
Exilii titulum, Caesar, habere velis.
Sed forte id magni voluerunt numina coeli
130Missus ad Euxinas esset ut ille nives.
Cuius ut Euxina pectus nive purius esset,
Purius ingenium candidiorque manus,
Tota ut posteritas fortunae exemplar haberet,
Sciret ut inde gravis pondera ferre iugis,
135Sciret et ut mites in eadem forte querelas
Exemplo multis hoc variare modis,
Totque modis sciret, quot Tristibus ille libellis
Quinque, quot a Ponto qui sibi nomen habent;
Qui prius intereant, quam fortuna esse maligna
140Et non aequa bonis desinat ire viris;
Et prius Euxinus pontum super illuet omnem,
Iunctus et Hyrcanis esse feretur aquis.
Nec satis hi fuerant fortunae et principis ictus
Ni livor dentes adderet ipse nigros.
145Addidit ille quidem miserumque lacessere vatem
Et potuit sacro velle nocere viro.
Sed non id facinus tulit ille impune malignum,
Et sensit vatis quae foret ira pii,
Quod foret ingenium, laesi quae lingua poetae,
150Quo velut ense foret, quo velut igne foret,
Bathiademque sequens ipsum hoc testatur in Ibim,
Quem vocat exigui corporis ille liber;
Viribus ille gigas liber est, qui corpore Tideus;
Tideus est animo, sed magis ille manu,
155Quem prius ipse ingens non ammirabitur orbis
Barbarus et Graius sive Latinus erit.
Herculis huic similis qui non mirabitur acta,
Qui toto saevas stravit in orbe feras?
Cuius hic historias ex omnibus advocat oris,
160Omnibus a saeclis tristia fata vocat,
Inque suum mictit geminatis viribus Ibim,
Obruit et vultus, Livor inique, tuos;
Obruit et Stygias latrantem mictit ad undas,
Utque pius nomen non dedit ille tuum,
165Vivere nec tali meruere in luce poetae
Tartareis tenebris nomina digna mori.
Singula quid memorem nostri monumenta poetae,
Gratuler ut vel ei vel tibi, Sulmo parens?
Sulmo parens tanto tantumque illustris alumno
170Est quantum Musis patria nulla suis.
Non tantum Clario patria est sua clara poeta,
Versibus in Lyden qui calet usque suam,
Nec suo tam Coo patria est celebrata Philete,
Cui canitur totis Bathis amata libris;
175Nec tantum est Umbri sua patria clara Properti,
Carmine cui Musas Cynthia sola dedit,
Ipsa suo nec tam floret Verona Catullo
Nativi quamvis nomina Veris habet,
Nec sua tam Gallo est, nec tam sua clara Tybullo
180Delia seu carmen sive Lychoris erat,
Quam florens clarusque tuo tu, Sulmo, poeta es
Cui patria Aonidas exiliumque dedit.
Illustranda fuit, sive illi obscura vetustas,
Sive Corynna fuit, sive Thomita fuit,
185Nec possunt aliis alii ut gaudere poetis,
Sic tu vate tuo, Sulmo beate, potes.
Smyrna sibi magnum sed non sine lite poetam
Vendicat: est Colophon, est Chios, estque Rhodos;
Mantua Virgilium non ut sibi vendicat, Andes
190Quem dedit exiguo cognita villa solo;
Ennius Herculeo non ut cessisse Tarento
Dicitur, at Rudiae quae genuere petunt;
Non ut turba suum fecit Venusina poetam
Cui natale solum Stella propinqua fuit;
195Quin nec ut Arpinum Ciceronis vendicat ortus
Insula, Fibreno quae strepit amne, negat.
Sulmo, tuus Naso est, nec res certamine nutat!
Quae sibi adoptarat, Roma noverca fuit.
Ipse, ut erat, se, Sulmo, tuum vult semper alumnum;
200Roma benigna vocat, Roma maligna fugat;
Illa suo arbitrio grato gavisa poeta est,
Iudice gavisa est arbitrio illa suo.
Reppulit ah, postquam stomacho regina superbo,
Sulmo, tuum saltem redderet ille tibi!
205Noluit, at gelidam moriturum misit ad Arcton
Inter Sarmathicas Cimrneriasque nives,
Ut quotiens Italas se verteret exul ad oras,
Forsitan, heu, patriae ductus amore suae,
Asperet ora Ister, glacies Meotica tergum,
210Euxino tremat hoc, hoc Aquilone latus,
Semper et a laeva pontus vel mugiat aure,
Frigore concretis vel latus urat aquis;
A dextra aut Boreas, aut Chorus murmuret aure:
Semper Rhipheas mictat uterque nives,
215Semper et obsessas nunc miles Sarmata portas,
Nuncque Getes rapido moenia pulset equo,
Parva relegatum quae vix defendere vatem
A Scitica possent moenia barbarie.
Quem super assidue vel nix, vel grando, vel imber,
220Imber et ex telis missus ab hoste ruat.
Quid facis, ah, stomacho nimium, regina, superbo,
Posse mori vatem credis, inepta, sacrum?
Optima pars sacri non est sublata poetae,
Spiritus et Musae gloria magna piae;
225Exulat, ah, corpus patriaque est urbe remotum
Scilicet, at maior suscipis ossa parens,
Ossa parens tellus gremio complectitur uno
Omnia, non alio tu potes esse loco.
Tu, Roma, astrigerum quae quondam vertice Olympum
230Tangere visa tibi es, dic, ubi fessa iaces?
Nempe parens te magna tegit, nec vel vetus extet
Gloria, ni faveant nil quibus ipsa faves,
Et nisi quem Cydnus fovet et quem misit Orontes,
Hospitibus Tybris et quibus altus erit,
235Et quibus hospitibus tu debes, Roma, quod extas.
Ii duo te verum perdocuere deum
Et docuere pios in coelum mictere alumnos,
Quos tu morte reos exiliove facis!
Morte tuos damnans das coelo ingrata magistros,
240Et merita es, nihil te promeruisse sciens.
Gratia Nasonem tibi sit quod morte poetam
Non damnas cultro sanguinolenta truci;
Caesa nec Antoni, Tulli nec ora diserti
Es passa in rostris fixa videre tuis,
245Philtra nec insani passa es virosa Lucreti
Qualia vel Galli tristia fata dari;
Sed vatem exilio melior, non sanguine peior.
Dura tamen damnas quem sine fine vocas;
Saepe vocas, et adest ingratae prodigus urbi,
250Auget et urbanas et iuvat exul opes.
Scilicet hi prima tibi sunt ab origine mores,
Talia pro meritis reddere dona soles:
Hosque necas, aliosque fugas, aliosque relegas,
Sponte sua hos vultu cogis abire tuo
255Romulus in medio fertur cecidisse senatu,
Et lacerum capreae stagna paludis habent,
Romulus ille suae primus pater urbis et auctor
Urbis ab ingratae viribus ipse iacet.
Alter et ille parens post tot benefacta Camillus
260Est exul patria iussus abire sua.
At cui victa suum concesserat Africa nomen
Sponta sua cur nec redderet ossa tibi?
O utinam numquam tibi sese redderet alter
Cui dederat titulos Africa victa novos!
265Spiritus, heu, Lybico qui non est raptus ab hoste,
Raptus Romana foret ille manu.
Rectius ingrata qui mutat Pergamon ultro
Nasica, et Siculas Lentulus urbe moras;
Sponte sua ingratas fugiunt pia pectora sedes,
270Sponte sua ingratos inclita corda Lares.
At non sponte tua cessisti ex urbe, tyrannum
Qui melius ferro conficis, Ala, pio.
Quid qui non ferro quicquam fecere poetae?
Et meruere tamen, sunt procul urbe tamen.
275Nevius is totiens cui plenis Roma theatris
Plausit et ad Pharias Iunius actus aquas.
Ast haec +quod+ meritis stet gratia Martis in urbe,
Aque lupa auspicium vulturibusque docet,
Hae pecus innocuum meritosque ad aratra iuvencos
280Et bello meritos dentibus angit equos;
Ii postquam longo sensere cadavera tractu,
Unguibus et rostris incubuere feris.
Gratulor ergo tuo tam dura in sorte poetae,
Sulmo parens, famae gratulor inde tuae
285Quod nec flevisti confectum caede poetam
Quodque odia exilii tu, pie, nulla subis.
Non ut Hibera suos deflevit Corduba vates
Quos rapuit tristi Roma cruenta manu,
Nec tu, Sulmo, tuo ceu Lesbos pressa tyrannis
290Patria vate cares, ut caret illa suo;
Utque Solon patrias quondam vitavit Athenas,
Sulmo, fugit sedes non ita Naso tuas;
Non ingrata suo ceu fertur Spartha Lycurgo,
Sic es Nasoni tu quoque, Sulmo, tuo,
295Sed potius meriti certas in honore poetae
Pythagorae gratum vincere amore Samon.
Pythagorae ex patriis sacram facit aedibus aedem
Grata, Samos, vati ceu facis ipsa tuo;
Hoc tua sors melior quod te non sponte poeta
300Fugit ut ille suam tempora longa Samon;
Hoc tua sors melior quod adhuc monumenta supersunt,
Quae media in divae Virginis aede colis;
Hoc tua sors melior vel quod tot scripta supersunt
Et tecum Latius quae colat orbis habet,
305Vel tuus Arctoum quod cum semotus ad Istrum
Tam procul ille olim candidus esset holor,
Non secus ad tepidam quam qui sua facta Caystrum
Dum mulcet, totas vocibus implet aquas.
Nec solum huc cycni pervenit fama sonori,
310Mulceret Geticas dum pius ille plagas,
Densa sed argutis volitarunt carmina pennis;
Mulcebat patrias tam procul exul aquas,
Mulcebat Latium, sed frustra, heu, carmine Tybrim:
Obdiderat duras auribus ille manus.
315Strymona non fertur lenisse Oeagrius Orpheus
Mollius aut undas, moeste, vel, Hebre, tuas;
Non Pangaea sono, Rhodopen non dulcius umquam
Mulsit barbaricas quam tuus ille plagas!
Ille peregrina meditatus carmina lingua,
320Vibravit Getico Caesaris acta sono,
Et prius infensos semper semperque malignos
Ingenio mites fecit et arte Getas.
Qui circum attoniti vatem stupuere sonantem,
Faverunt cycno, Sulmo beate, tuo;
325Favit et Euxinus, Tanais, Meotis et Ister,
Nix quoque Rhipheis favit ab usque iugis.
Saeva procellosum non numquam murmura Pontum,
Non numquam Boream composuisse ferunt,
Quodque solum Absyrtus, quae saxa cruore Prometheus
330Sparserat ad cantus ingemuere pios;
Motaque Bistonii praesepia cruda tyranni,
Hospitibus diros qui saturaret equos,
Et nimis hospitibus crudelia regna Thoantis
Araque vicinae sanguinolenta deae.
335Nil Capitolini mota est Iovis ara, nec ipsi
Ah, Iovis in terris qui tenuere vices;
Iuppiter inque suo potuit durescere colle
Scilicet et nomen non meminisse suum,
Inque Palatino Phoebus durescere colle
340Scilicet et vatis non memor esse sui,
Sed Iovis et Phoebi, sed numinis omnis imago,
Unus et in terris omnia Caesar erat;
Isque sacro vati duras obstruxerat aures,
Facta est cum molli ferrea Roma Tybri,
345Quae potuit Scythicis magis obdurescere saxis
Et feritate feram vincere barbariem;
At te, Sulmo, pii fama est ad carmina vatis
In gemitum montes composuisse tuos,
Vicino inprimis illum, qui vertice nubes
350Sustinet et canas terga per alba nives,
Maiellam dixit quem Maia Athlantias a se,
Ni, maior reliquis sit quia, nomen habet.
Iste suo tantum prius exultarat alumno,
Tanta in vate suo gloria montis erat,
355Laeta suo quantum Cyllene fertur alumno,
Qui dederat primae fila canora lyrae,
Parnasusque suo quam fertur Apolline laetus,
Nasone, heu, fuerat tam prius iste suo.
Quo simul et Phoebo calcatus ab hospite quondam
360Munera magna tulit, munera magna tenet:
Fonte lacus vivo nitet alti <in> vertice montis;
Castalyas limphas, Pegaseasve putes;
Ipse pecus nutrit, vel cum sine gramine mons est,
Foelicem lingua si mihi verrat humum;
365Hic sale non opus est pecori, pecorisve magistro
Ut solito fluvidas tempore purget oves;
Haec deus herbarum grato pia munera monti
Cum Nasone hospes pluraque Apollo dedit.
Resque fidem superat; non floris gramen odori
370Dicimus aut thymbras et thyma, Phoebe, tuas;
Dicimus at magicas, unde et mons creditur, herbas
Posse pati nomen esse Magella sibi;
Thessalus ut perhibent centauro Pelion olim
Chironi quales Aeacidaeque dabat,
375Vulnera quis spatio coeant quam maxima parvo,
Et bene sit fortis qui male nuper erat
Et quibus exiliat tactum de vulnere ferrum;
Tanta suo monti munera Apollo dedit.
Cui neque crediderim Xanthi mage grata fuisse
380Flumina quam fluvios, Sulmo beate, tuos;
Illic auratos fertur lavisse capillos
Et movisse suae saxa canore lyrae;
Pactus ab ingrato sed non sua munera rege
Cepit, et hostis abit qui pius hospes erat.
385Illas sponte sua Phrygias inviserat undas,
Has Phrygias vatis visit amore sui.
Et Cassandra illic, Naso hic afflatus ab illo est,
Arvaque purpureis omnia picta crocis
Diximus, at Phrygias Peligni nominis undas
390(Sulmonem, ut fama est, nam posuere Phryges)
Has non Ionium vincens Arethusa profundum
Vicerit ex Graio Trinacris una solo;
Has Amphioniae non sperant gloria Dirces
Eurothae aut Mopso ripa sonora suo;
395Non ipse Aonia labens Permessus ab arce,
Quamvis Pierios vendicet ille choros;
Strymona se gelido possint aequare poeta:
Cedat Pelignis Thraicius Hebrus aquis.
Ille suum potuit discerptum cernere vatem
400Cumque lyra raptum substinuisse caput;
Torqueri fatis Peligni tristibus amnes,
Cernere Nasonem non potuere suum,
Ast in purpureis sublatum cernere signis
Carminis abscissum substinuere caput,
405Inque notis fulvo longe rutilantibus auro,
"Sulmo mihi patria est", quod dedit ille, vident;
Sulmo, tui semper sic est tibi grata poetae
Gloria, tam grata quem pietate colis;
Sic tua posteritas proavo se iactat in illo,
410Quicquid agit, vatem fertque refertque suum.
Exigitur chartis signatas addere ceras:
Publica Nasonem munera semper habent,
Osque sacrum, pectusque sacrum se Palladis effert
Aegide, et haec praefert: "patria Sulmo mihi est".
415Institerit bellum, seu belli palma triumphus,
Quod spectent vatis lumina, carmen habent;
Et modo per campos circumfert turba parentes,
Et modo in aeriis turribus esse iubet.
Sic lyra, Sulmo, tua est coelo inferiore locata;
420Graia micet stellis, ut micat ista, notis;
Illa micet quia sic mentita est Graecia quondam,
Ne foret Orpheae prorsus iniqua lyrae.
Haec micat ut merito sit Sulmo gratus alumno
Et vate patriae sit decus iste suae.
425Gratulor ergo tibi cui dixi ex pectore: "salve!
Patria Nasonis, cui cano, Sulmo, vale!
Sulmo, vale, atque tui per si qua est cura poetae,
Perque tuas laudes et pia facta precor,
Per tibi si claros servent pia numina cives;
430Et numquam si sis hospita terra feris;
Adde piis aliquod factis, hoc adde sonoras
Marmoreus vates stet tibi propter aquas;
Utque tuus Naso Musis rigat arva Latinis,
Omnia Pelignis irriget arva suis;
435Utque Corynthiacis nautis spectatur Arion,
In cithara agricolis sit pius iste suis;
Utque suum niveo positum de marmore vatem
Mantua, sic vatem tu venerare tuum,
Atque duos, atque hos si saxi in margine versus
440Forte incidendos esse putabis, habe:
Sulmo mali patria est; gelidis dat Roma Thomitis.
Mundus, amor, tempus, sors mala, livor opus".
Petrus Ovidiadem Sulmoni donat amico,
Ne contemnatur res celerata rogat;
445Qualia Mammurius Salios faber ille poposcit,
Qui dederat clipeos, talia dona petit.
Haec sunt, Sulmonem quondam dum viseret urbem,
Montopolitano carmina facta Petro.


19. de membro inscripto in foribus magistri Guidi

Ante fores laurus monstrat Peneia triumphos,
Silva Iovis quercus civica facta refert;
In foribus pictus nivea tentigine penes
Iura refert intus quanta Priapus habet.


20. de infula Carafelli

Quae, Carafelle, tibi sublimi in vertice surgit
Infula, dans magnas turribus aequa minas,
In coelum non tanta effert mons saxa Caphareus,
Sub quibus Argivae tot periere rates.
5Infula tanta tibi cerebroso in vertice nutat,
Pelion est quantum, vertice quantus Heryx;
Te quicumque videt, credit vidisse Chimeram,
Et vidisse novam te, Carafelle, feram.
Ne feras his igitur vel ne, Carefelle, puteris!
10Oro feram tantam ne, Carafelle, feras,
Neve feras nostram testor, Curafelle, lucernam
Ni forsan gemina luce carere velis.


21a. Tancredus de Scalis ad Petrum Odum Montopolitanum

Assis, Musa, mihi, tuque, o doctissime vates,
Aspira ingenio tu, precor, usque meo.


21b. ad Tancredum de Scalis responsio

Musarum, Tancrede, vias ingresse petisti
Ut, duce me, possent antra patere tibi,
Antra quibus cithara se semper Phoebus eburna
Exercet dulce semper hiante modos,
5Ad quos Pierides vocum discrimina fingunt
Et variant facili carmina nexa sono.
O utinam, duce me, possent tua vota secunda
Esse tibi, et possem sic placuisse mihi!
Confitear quod, ni non sunt mihi numina, non sunt
10Heu, tantum votis illa parata meis!
Aut liceat Cupido penetralia semper adire
Illa nisi egregiis non adeunda viris!
Te poscente, tamen munus tentare iuvabit
Difficile, atque animos exibuisse meos
15Hos poteris saltem faciles saltemque benignas;
Cernere; conatum numina cuncta negant;
Et licet antra neget, neget et sua carmina Phoebus,
Pectora nostra tibi non neget ipse tamen;
His licet utaris, licet his comes ipse fruare
20Me tibi vis postquam tu comes esse ducem.


22. de barba tonsa Pauli

Paule, quid accipies a Petro munus amico,
Paule polite nimis, Paule polite nimis?
Paule, quid exuvias iuvit spoliare seniles?
Forte iuventa iuvat, forte senecta gravat?
5Barba senem decuit; fuerant senis omnia Paulo;
Verba senis fuerant, ut senis ora tibi,
Et fuerant mores magna gravitate seniles;
Duras eras rigida cum gravitate senex.
Nuncque videbaris Curii barbata propago,
10Nunc Cato Romanus, nunc Plato gravis eras!
Esse, quid hoc dicam? Mihi nunc et Apollo videris,
Bacchus, et Ypolitus ore nitente puer.
Forsitan et magno vis inservire Tonanti
Et Ganimedeum tu superare decus?
15Paule, senem mihi te semper praestabis amico;
Praestabis puerum qui volet esse puer.


23a. pontifex ad praeceptorem Petrum Montopolitanum

Desine quod numeris numeros sperare, poeta,
Musarum et animus carmina non emere.


23b. Petrus ad pontificem responsio

Si tibi quod numeris numeros fortuna dedisset,
Non esset capiti tanta corona tuo.

1 8. ad Pium II Pontificem Maximum epigrammata

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: