Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Maxima pastores agitat discordia, Bembe,
Qui Solymos colles Galilaeaque rura colebant;
Batrachus hinc, Myrmix illinc certare parati
Iudice te paucis, si non audire recusas
5Et nisi te revocant maiora negotia, dicent.
Tu pater es vatum, tu scis componere lites
Iurgiaque et blandis convicia tollere verbis;
Te quoque Pierios fama est potasse liquores
Et vidisse deas quibus est custodia sacri
10Fontis et Eurotae campos ac Phocidis arva,
Ipse ubi fronde sua tibi tempora cinxit Apollo,
Dona dedit citharam, nervos et eburnea plectra.
3 Dicite, quandoquidem tepidos admovit ad ignes
Nos hiberna dies, dum non sinit ire per agros
15Bruma gregem, flatu Boreas dum saevit acuto,
Dum riget omne solum, tectis dum plurima pendet
Stiria, dum torpent sub aquis glacialibus amnes;
Otia damnantur quae nulla negotia tractant.
4 Pastores, genus infelix, aestate vagamur
20Pro grege solliciti, sed cum nos frigidus imber
Continet in stabulis, lites et iurgia surgunt.
5 Qui veteres audent ritus mutare suoque
Arbitrio et nullis ducunt sub legibus aevum,
Hi sunt, o Myrmix, qui bella domestica gignunt.
6 25De veteri ritu, de consuetudine patrum
Rixa agitur vobis? leges moresque parentum,
Batrache, dic. dic, cur nostrum venistis in orbem
Ex Phoenice solo? nos pascua vidimus illa,
Vidimus herbosos felici uligine campos.
30Vertice Carmeli vitreis uberrimus undis
Fons cadit et rauco densum nemus irrigat amne.
Vidimus et Iordanis aquas, ubi maximum olim
Pastor oves mergens scabiem resecavit avitam.
Amnis hic a Libano veniens Galilaea per arva
35Transit et ampla lacu consurgit in aequora magno;
Unda coit rursum, rursum mare fundit apertum,
Urbs ubi Romani de nomine dicta Tiberi;
Unda coit rursum, tandem Iericunte relicta
Intrat in infames Asphalti gurgitis undas.
40Hinc satis est nos oram omnem vidisse probatum;
Dicite, et hinc tandem vestras demergite lites.
7 Batrachus audaci semper sese ingerit ore
Et mihi se praefert magno temerarius ausu.
8 Non ego me ingessi, processi a iudice iussus.
9 45Pone pedum, Myrmix, et tu quoque, Batrache; non est
Orandum armatis manibus, sed mentibus aequis.
Batrache, dic; Myrmix, animi compesce furorem
Interea, ut venias magis ad responsa paratus.
Qui furit insanit; qui vero insanit amaro
50Impatiens animo nec corda nec ora gubernat;
Quidquid ait vanum est, quidquid molitur ineptum.
10 Bembe, genus nostrum generisque exordia dicam.
Venimus Assyriis (ut Candidus inquit) ab oris.
Est pater Elias nobis qui sustulit armis
55Pastorum genus omne malum, quo traxit Olympo
Flammigeros ignes, qui ascendit in aethera curru.
11 Nobile et antiquum genus hoc, et clara propago.
12 Pastores alii quotquot per rura vagantur
Omnia sunt rivi nostris a fontibus orti;
60Nos dedimus leges, pascendi ostendimus artem.
Quo magis hi peccant qui, cum sint ordine primi,
Primatum amittunt studia inconsulta sequendo.
Nos radix, alii rami; sed nos quoque rami
A veteri radice patrum iam aetate caduci.
65Tradidit Elias certam pastoribus artem
Qua curare greges, qua noxia pabula fas est
Discere et occultos imbres ventosque latentes
Quive salutaris foret et qui pestifer annus;
Signa dedit, nihil omisit quod ovilia tangat.
70Sed fons ille fluens Carmeli e rupibus altis
Tam nitidus quondam, tam dulci limpidus unda,
Tramite mutato (patet id) modo currit in Austrum.
Sed prius (extat adhuc vetus alveus) ibat ad ortum.
Hi cursus fecere novos, liquere priores
75Quos dederat rivo veterum prudentia patrum.
13 Quid tibi, sive novo currat seu tramite prisco,
Dummodo fecundis umectet pascua lymphis?
Et quid de caeli quereris regione? per Austrum
Solis iter, melior vitis quae respicit Austrum,
80Et melior legitur Libycis de collibus uva.
14 Est melior taxus Boream quae respicit; ergo
In Boream melius poterat decurrere rivus.
Pastor es, et cura pecoris male sane relicta
Sermonem de vite faris quasi legibus isdem
85Grex et vitis eant, nec quod discrimen in undis
Gramineque et ventis nosti et quam noxius Auster
Sit pecori; disce a Roma si noxius Auster.
Cur Mutinensis agri pecudes sunt vellere fusco?
Cur Clitumnus habet niveas? cur Mantua molli
90Lanitio excellit Veronaque proxima Manto?
Unde haec multiplici rerum variantia forma?
Non aliunde nisi a caelis, a gramine et unda.
15 Candide, utrumque pedum procul hinc (rogo) protinus aufer;
Inter eos hodie video bellum acre futurum.
95Clam cape et auferto; subter sarmenta reconde.
16 Bembe, mihi tecum sermo est. dum viximus una,
Dum commune pecus nobis fuit, heu mihi quantum
Dedecus, heu quot sunt pecudes incommoda passae.
Nec mersare gregem fluvio nec vellera certis
100Temporibus (sicut mos est) tondere licebat.
17 Nudabant spineta pecus, nudata secabant
Terga rubi; scabie cutis aspera, tabidus umor
Pestis, et in totum serpebant ulcera corpus.
Multum igitur refert pecudes quae pabula carpant,
105Flumina quae potent et qua regione morentur.
Dic mihi, dic, Myrmix, priscum cur lana colorem
Perdidit? haec gregibus quidnam nova vellera fecit?
Cur pecus est nigrum quod erat melioribus annis
Clarum? immutarunt mutati vellera mores.
110Bembe, ad te redeo. paucis absolvere nitar,
Sed, quo digna omni tua sit sententia laude,
Vera loquar. tu iura tenes, ego facta docebo;
Iudicium reddit verum enarratio vera.
His animadversis aegre tot damna ferentes
115Venimus ad fontem, rivumque a vertice summo
Scrutari mihi cura fuit; tu, provide Myrmix,
Interea nidos avium vel dorcada pravam
Venabare tuae quae dona darentur amatae.
18 Bembe, vides ut aperta in me convicia torquet?
120Auguror, ista manu lis est, non ore, agitanda;
Mos mihi, non lingua, maledicta refellere dextra.
19 Batrache, ne verum taceam, linguosior aequo es;
Iurgia bilem acuunt, convicia pectus acerbant.
Non tibi cum puero res est, nec homuncio Myrmix;
125Res male tuta viros lingua irritare proterva.
20 Da veniam, Myrmix; "amitam" proferre volenti
Nescio quis mihi misit in os malus error "amatam."
21 Do veniam; cave ne rursum me voce lacessas.
22 Alveus excelsa saliens de rupe lacunam
130Foderat et clausis ripas aequaverat undis;
Gurges erat textu silvarum umbrosus opaco
Densaque saepierant tristem spineta lacunam.
Mille venenorum species in gurgite vidi,
Mille secus ripas in opaco margine, mille
135Per nemus ad lymphas sinuoso serpere gressu.
Obstupui, et rapido rediens ad ovilia cursu
Incipio paleas furca versare tricorni.
Ecce caput tollit coluber linguaque trisulca
Sibilat, inflantur fauces, nepa livida tendit
140Bracchia, ventrosus profert vestigia bufo,
Vipera per stipulam gradiens strepit. "o loca," dixi,
"Non pecori tantum verum et pastoribus ipsis
Noxia." mox grege diviso de sedibus illis
Pascua quaesitum tristis meliora recessi.
145Perque iter antiquum fontis nova flumina duxi
In campos ubi prima suos Aurora colores
Explicat et croceos Phoebi redeuntis ad ortus,
Hic mihi fecundae pecudes, hic pascua laeta
Et sine labe liquor, dulces sine crimine lymphae.
150Haec loca primaevi sunt quae coluere parentes;
Signa casae superant, puteus cariosaque ligna
Fixa solo seiuncta pedum discrimine septem
Et focus et lacera quae cingitur area saepe.
23 Cura viris levibus rerum solet esse novarum;
155Propterea certe nova pascua quaeris et amnes
Fingis inauditos et vis novus auctor haberi.
24 Cura viris gravibus rerum solet esse suarum;
Propterea, Myrmix, nimis a gravitate recedis.
Haec novitas non est novitas, sed vera vetustas.
160Religio et pietas patrum instaurata resurgit
Quam tua corrupit levitas et nota tuorum
Segnities. igitur si quis labentia tecta
Erigat et sterilem qui mansuefecerit agrum
Iudice te damnandus erit? non ponitur arbor
165Altera, sed veteri inseritur bona virgula trunco;
Segne prius lignum nostro fit fertile cultu.
25 Quamvis pingue tuo pecori sit gramen et unda
Defaecata, tamen multae cum matribus agnae
Interiere; lupi et pastae meminere volucres.
26 170Hae (fateor) quae dira tuae contagia pestis
Accepere. etiam procul aspicientibus obsunt;
Tantum virus inest, vestri vis tanta veneni.
Propterea magis atque magis discedere semper
Est animus. patitur pecus haec incommoda nostrum
175Sola, quod in vastam nondum discessit eremum
Nec satis a vobis procul in deserta recessit.
27 Batrache, de gregibus mentiris plurima nostris.
Certe alienarum tibi cura superflua rerum,
Et temere assumis partes censoris iniqui.
180Cur mihi qui pasco cuium pecus ista tueri
Non licuit? solisne domus mea cognita vobis?
28 Aethiopes una quoniam nigredine sordent,
Ille color nulli vitio datur; omnibus idem
Vultus et alterius si quis reprenderet ora,
185Et sua damnaret. pecori pecorisque magistris
Faex eadem, scabies eadem, cutis et color idem.
29 Parcite; iam satis est lis intellecta diesque
Inclinata cadit, iam post iuga summa ruit sol.
Audite, o magni generis longaeva propago
190Lite super vestra quae sit sententia nostra.
30 Batrache, me audaci totiens sermone lacessis.
31 Non ego, sed non aequa magis te causa lacessit
Iudiciumque timet sibi mens male conscia iustum.
32 Quando inimicitias tempus deponere, rursum
195Vestra novas lites vecordia suscitat. ergo
Perpetuis haec rixa odiis aeterna manebit?
Quae vos debilitas capitis, quae insania vexat?
Non pudet his uti tanto sub iudice nugis?
Ergo animis audite aequis odiisque sepultis
200Ultima doctiloqui quae sit sententia Bembi.
33 Ferte per antiquos patrum vestigia gressus
Et veteres servate vias. revocate vagantes
Per valles et saxa greges, per lustra ferarum.
Figite in antiquis iterum magalia campis.

1 de fratrum observantium et non | observantium controversia

2 Candidus

3 Bembus

4 Myrmix

5 Batrachus

6 Bembus

7 Myrmix

8 Batrachus

9 Bembus

10 Batrachus

11 Bembus

12 Batrachus

13 Myrmix

14 Batrachus

15 Bembus

16 Batrachus

17 Batrachus

18 Myrmix

19 Candidus

20 Batrachus

21 Myrmix

22 Batrachus

23 Myrmix

24 Batrachus

25 Myrmix

26 Batrachus

27 Myrmix

28 Batrachus

29 Bembus

30 Myrmix

31 Batrachus

32 Candidus

33 Bembus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: