Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Musa, tuum nobis memora decus ordine. Summi
Namque Pii decus est principis omne tuum.
Incipe, dic quantis est aucta Pientia felix
Civibus, ornatu splendida facta novo.
5Annuit, et quoniam iusto tua corda tenentur
Accipe quod carmen signet honore tuum.
'In summo positam vidisti collis aprici
Urbem inter Senas Trasimenumque lacum
Atque inter calidas undanti gurgite venas
10Unde salutarem suscipit aeger opem.
Labitur inde liquor gemino de fonte perennis,
Arridet facies purior ipsa Iovis.
Torrida non istic Zephyris spirantibus aestas
Noxia corporibus vel gravis ulla venit.
15Cedit apricanti vis hic quoque brumea soli,
Glaeba est ad segetes fertilis atque pecus,
Fert oleam et dulcis gratissima dona Lyaei
Divitibus mensis pocula digna dari.
Cum propius venies murorum annosa vetustas
20Quadratusque lapis non levis ambit honos.
Ingressus primum Divae venerabere Matris
A dextris Mariae templa verenda piae.
Quisquis es, artifici concedes, Daedale, nostro,
Vincit divitias ingeniosa manus.
25Marmorea haec Christi genetrici convenit aedes
Et constructori convenit ipsa Pio.
Nec solum tanto aspectu retinebere primo
Mirum opus ostendent subdita templa tibi.
Hoc opus ingenii et manuum est, Pie papa, tuarum,
30Hoc videat quisquis nobile condit opus.
Hinc sunt Pontificis vicina palatia Summi,
Et quis Romano principe digna neget?
Hunc, igitur, primum sibi dia Pientia civem
Vindicat e prisca nobilitate Pium.
35Delos et ut Phoebo, Smyrna illustratur Homero,
Mantua Virgilio, Stagira Aristotele,
Sic de te exultat Tuscae telluris alumno,
Qui prius Aeneas, terra paterna, Pie,
Deque tuo gaudet sumpsisse Pientia nomen
40Et Corsignani deposuisse sonum.
Hic illustrantes templa omnia et atria lunas
Saphireae claudunt signa verenda crucis.
Proxima converso tua sunt, Barbate, metallo
Atria, namque aurum plumbea massa refert.
45Mirifico surgunt opere hic tibi protinus aedes,
Piccolomineo nomine clare Thoma,
Quem plus quam gentis virtutis gratia pulchrae
Pontifici assiduum cogit adesse Pio.
Concertant gravitas in te probitasque fidesque
50Et pudor et recti conscia vota sibi.
Urbe nova exultat hinc iam praetoria sedes,
Ostendit medio seque superba foro.
Hinc quoque succedunt tua prima palatia templo
Qui magnum in patribus fers, Rodorice, gradum.
55In te magnanimi Calixti vivit imago
Per quem sunt nostro sceptra relicta Pio.
Nec minus ex illo spes et praesagia magnae
Huic sunt venturae tradita certa rei.
Illum devictis celebrat victoria Turcis
60Traxit sanguineas qua modo Savus aquas.
Astra suum potius perdent cum sole decorem
Quam pereant tanto parta tropaea viro.
Fers animos patruo dignos et pectora tanto
In Turcos classem qui, Rodorice, paras.
65Struxit et ipse suas aedes et tecta Iohannes
Atrebatensis clarus in arce patrum,
Eloquio velox, audaci pectore, gressu
Et lingua promptus, ingenioque ferox.
Fers tecum ad Gallos monumenta et pignus amici
70Grande Pii, pileo tempora tecte rubro.
Ipse novae pariter proles Gonzagia civem
Sese Franciscus urbis amator agit.
Illustre exuperat proavorum moribus agmen
Ingenuasque artes corde calente trahit.
75Huius et aspicies fundata palatia clari
Principis hospitium protinus esse sui,
Et debere Pio sentit crescentibus annis
Quod teneat in summa Cardinis arce locum.
Tu quoque, magne pater, praesul Lebrete, minaris
80Et signas latis atria celsa locis.
Quid tamen in tantis, heros clarissime, differs
Principibus fieri civis et ipse novus?
At vero tua iam faber alta palatia nullus,
Magne Iacobe pater Piccolomine, struit.
85Sed sunt ingenio, sunt consummata labore,
Iam pridem ipsa frequens nobilis hospes habet.
Officio cunctos superasti et munere pulchro
Nec studio quemquam passus es esse parem.
In te divinum est princeps miratus acumen
90Maximus et mentis captus odore tuae.
Iussit et excelsi conscendere rostra Senatus
Tectum purpureo frontis honore caput
Deque tuo laudem nactus sibi munere sensit
Omnibus ex illo se placuisse bonis.
95Quod si non apicem summum tua fama teneret,
Iret ab Anguigero laus quoque multa duce.
Hic tua celsa nitent, clarissime, tecta, Gregori
Piccolomine, domus gloria summa sacrae.
Te sine iam tanto celebrata Pientia cive
100Audiret laudes non bene laeta suas.
Aeneae es nostro fidissimus alter Achates,
Alter et Atridae Pylius ipse senex.
Pontificesque ideo populi regesque ducesque
Et te praecipuo clerus honore colunt.
105Divinas leges humanaque iussa tenaci
Corde fovens omni laude canenda facis.
Quicquid et arcanum, quicquid grave rebus agendis
Infracto peragis pectore, mente, manu.
Limina succedunt tua, Miraballe, decora
110Proque Giliforto civis habere Pii.
Dirigis imperiis insignem principis aulam,
Quae venit ad nutus officiosa tuos.
Sed quibus ipsa mihi princeps dicere Camenis,
Quae matronarum es, Laudomia, decus?
115Namque tuae splendent aedes hos inter in urbe,
Unde genus summa nobilitate trahis.
Ambiguum certe mater felicior utrum
An soror; ad culmen nomen utrumque venit.
Silvius est idem pater et Victoria mater,
120Qui summum nobis progenuere ducem.
Vidimus ante pedes fraternos sistere nuper
Teque tuas cives, agmina longa, sequi,
Cum cinerem sacram patribus populoque viritim
Principis inferret religiosa manus.
125At tua iam soboles, clarissima pignora, paucis
Carminibus non se sustinet ipsa capi.
Huic est purpureo frons insignita galero,
Et summum Sacra nomen in Urbe tenet.
Illum miles habet sumptis feliciter armis
130Campanaeque urbes, regia dona, ducem.
At reliquis omni cumulatis laude salutem
Papa suam noctes credit et usque dies.
Felix una meo, felix e matribus una es
Carmine; at es totiens ipsa beata soror.
135Et dum tanta sequor, mihi ferme oblita Proseucha est;
Struxit at hanc pietas ipsa colenda Pii.
Hinc iam profugium, miseri solamen egeni,
Accipit et requiem fessus, inopsque cibum.
Vos modo feliciter reditum deposcite, cives,
140Dirigit in Turcos qui sua signa, Pio
Quique mari classes et terris agmina totis
Instruit intrepidus nec timet arma senex.
Excipiant reducem victrici classe fugatis
Hostibus Italiae litora laeta suae.
145Hoc eius pietas et religiosa meretur
Canities nulla territa sorte gravi.
Ornamenta dabit tibi plura, Pientia, victor
Coget et hinc magnos forsitan ire lacus.'
Pientiae, 15 Kalendas Martias 1464


1 ad Polymniam Musam in laudem Pientiae civitatis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: