Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Quisquis es, a Patavo qui sic scrutare poesim,
Fonte sub Euganeo fumiferisque iugis
Sacra petis, facti si non errore traharis:
Sunt semper propriis queque petenda locis.
5Tarsis alit calidis stillantia balsama ramis,
Queritur in rubro splendida gemma Tago.
Quem Nisea latet specus aut Parnasia rupes?
Est ibi cum nimphis diva Minerva suis.
Non Brintha est Elicon nec defluit inde Timavus
10Unde caballinis Musa resultat aquis.
Sunt tamen hic aliqui per nostra suburbia fauni:
Si non sint vates, at tamen instar habent.
Moribus antiquis sibi me fecere poetam,
Hisque satis promptum vulgus inane fuit;
15Utque die sacra nulla sub lite vacavit
Iustitia et tenuit curia nulla patres
(Nec fora nostra dabant ullas venalia merces,
Artifices operas destituere suas),
In pretio laurus, quondam Peneia virgo,
20Cum foliis edere mirthaque mixta fuit:
Talia vulgabant arbusta poemata fauni
Et fore sub tali serta ferenda die.
Mixta tubis strepuit cum rauco bucina cornu,
Concinuit lituus quisquis in urbe fuit.
25Carmine sic letam non fecit Statius Urbem,
Thebais in scenis cum recitata fuit;
Nec minus hec tragico fregit subsellia versu,
Grata suis metris sic Ecerinis erat.
Inde reluctantis cinxerunt tempora lauro,
30Vana michi turba iudice pugna fuit.
Annuit antistes, plausit preconia Saxo
Dux: habet auctores laurea nostra duos;
Doctorum series, Studii reverentia nostri,
Signavit titulis singula gesta suis;
35Et super his legem statuit cum plebe senatus,
Observaturum tempus in omne fidem,
Munera perpetua pro laude perennia nobis
Sanxit et ut nostra semper in urbe legar.
Talia si Venetas fuerint vulgata per oras,
40Quippe fuit vero nuntia fama minor.
Quodque aliquis sacre laceret figmenta poesis,
Abroget ut vero, litera questa tua est.
Grande ministerium nescit, carissime, nescit:
Non nisi divinos hoc capit artis opus!
45Hec fuit a summo demissa scientia celo;
Cum simul excelso ius habet illa Deo.
Que Genesis planis memorat primordia verbis,
Nigmate maiori mistica musa docet.
Quid movisse Iovi quondam fera bella Gigantes,
50Astructam celo quam Babilona fuit?
Confudit linguas deus hic qui fulmina iecit:
Qui nobis Deus est, Iupiter ille fuit.
Ira Iovis rapidum damnasse Lycaona silvis
Dicitur, humanas cum foret ulta dapes;
55Sic quoque Luciferum tenebrosa in Tartara missum
Indicat offenso Pagina nostra Deo.
Obscenum cum Marte Venus facit improba stuprum:
Hec satis indicio nota figura suo est.
Allicit attentas magis admiratio mentes
60Et iuvat insertis fabula culta iocis.
Numen ad Hebreos per vasta pericula ductor
Dicitur exametro conciliasse pede.
Si bene dispicias que scripsit Apocalis illa,
Per varias formas tota poesis erat.
65Agnus adoranti tabula candente paratur:
Interius quod mens intueatur habet.
Hi ratione carent quibus est invisa poesis,
Altera que quondam philosophia fuit;
Forsan Aristotilis si non videre volumen,
70Causam cur de se iure querantur habent.
Quo magis hanc primis artem scruteris ab annis,
Splendidior tanto nobilitate sua est;
Utque viret laurus semper, nec fronde caduca
Carpitur, eternum sic habet illa decus.
75Inde est ut vates cingantur tempora lauro,
Pergat ad eternos ut sua fama dies.
Sit satis ista modo tabula iactasse loquaci:
Est laus hec ullum non habitura modum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: