This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![V](/img/south.gif)
![>](/img/east.gif)
![>](/img/east.gif)
![view as XML](/img/xml.gif)
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] LATRO sic diuisit: an intra tricesimum diem raptor cum alio agere possit;, sicut non potest qui [p. 187] in custodia est, qui in carcere est. etiamsi cum alio potest, an cum patre possit, quoi uitae mortisue arbitrium datum est: ‘an illi accusare eum liberum est, quem mortiferum est non exorasse?’ etiamsi cum patre potest agere, an ob id possit cuius faciendi potestatem lex patri dedit: ‘ista enim ratione nihil licet, si aut exorari aut accusari ei necesse est.’ deinde si potest agere, an debeat. Irascendi causas tractauit, quod rapuit, quod alium prius rogauit, quod me non rogauit, quod etiam accusat. Si non exorari a filio dementia est, an tamen damnari dementiae non possit, cum adhuc an exoretur incertum sit. hic paternos adfectus tractauit spem facientis. non probabat Fuscum, qui paulo apertius agebat: est contra controuersiam promittere. potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.