This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
nec diu pax Albana mansit. invidia vulgi, quod
tribus militibus fortuna publica conmissa fuerat, vanum
ingenium dictatoris corrupit et, quoniam recta consilia
haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium
animos coepit.
[2]
igitur, ut prius in bello pacem, sic in
pace bellum quaerens, quia suae civitati animorum plus
quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque
ex edicto gerundum alios concitat populos, suis per
speciem societatis proditionem reservat.
[3]
Fidenates, colonia Romana, Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum ad bellum
atque arma incitantur.
[4]
cum Fidenae aperte descissent,
Tullus Mettio exercituque eius ab Alba accito contra
hostes ducit. ubi Anienem transiit, ad Confluentis
collocat castra. inter eum locum et Fidenas Veientium
exercitus Tiberim transierat.
[5]
hi in acie prope flumen
tenuere dextrum cornu; in sinistro Fidenates propius
montes consistunt. Tullus adversus Veientem hostem
derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat. Albano non plus animi erat quam fidei. nec
manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit;
[6]
inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem fluctuansque animo, ut tereret tempus,
ordines explicat. consilium erat, qua fortuna rem
daret, ea inclinare vires.
[7]
miraculo primo esse Romanis,
qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum
digressu senserunt; inde eques citato equo nuntiat
regi abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim
[p. 33]
vovit Salios fana,:ue Pallori ac Pauori.
[8]
equitem clara
increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu
circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda
terga invadant;
[9]
item imperat, ut hastas equites erigerent. id factum magnae parti peditum Romanorum
conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui
viderant, id, quod ab rege auditum erat, rati, eo acrius
pugnant. terror ad hostes transit; et audiverant clara
voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut qui coloni
additi Romanis essent, Latine sciebant.
[10]
itaque, ne
subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur
ab oppido, terga vertunt. instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Veientem alieno pavore perculsum
ferocior redit. nec illi tulere impetum, sed ab effusa
fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.
[11]
quo postquam
fuga inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam
caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae
pugnaeque consilium oppressi. non alia ante Romana
pugna atrocior fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.