Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
cum Fabius Gurges consul male adversus Samnites pugnasset et senatus de removendo eo ab exercitu ageret,
Fabius
Maximus pater deprecatus hanc filii ignominiam eo maxime
senatum movit,
quod iturum se filio legatum pollicitus est,
idque praestitit.
eius consiliis et opera filius consul adiutus
caesis Samnitibus triumphavit;
C.
Pontium,
imperatorem Samnitium,
ductum in triumpho securi percussit.
cum pestilentia
civitas laboraret,
missi legati,
ut Aesculapi signum Romam ab
Epidauro transferrent,
anguem,
qui se in navem eorum contulerat,
in quo ipsum numen esse constabat,
deportaverunt;
eoque in insulam Tiberis egresso eodem loco aedes Aesculapio
constituta est.
L.
Postumius consularis,
quoniam,
cum exercitui
[p. 622]
praeesset.
opera,
militum in agro suo mus erat,
damatus et.
pacem petentibus Samnitibus foedus quarto renovatus est.
Curius Dentatus consul Samnitibus caesis et Sabinis,
qui rebellaverant,
victis et in deditionem acceptis bis in eodem
magistratu triumphavit.
coloniae deductae sunt Castrum,
Sena,
Hadria.
triumviri capitales tunc primum creati sunt.
censu
acto lustrum conditum est:
censa sunt civium capita C_
C_
L_
X_
X_
I_
I_.
plebs propter aes alienum post graves et longas seditiones ad
ultimum secessit in Ianiculum,
unde a Q.
Hortensio dictator
deducta est;
isque in ipso magistratu decessit.
res praeterea
contra Vulsinienses gestas continet,
item adversus Lucanos,
contra quos auxilium Thurinis ferre placuerat.