This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. Numitor inter primum tumultum hostis invasisse
urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem
Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad
se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio scelera
in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati,
ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius
auctorem ostendit.
[2]
iuvenes per mediam contionem
agmine ingressi cum avum regem salutassent, secuta
ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit.
[3]
ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis locis, ubi expositi ubique
educati erant, urbis condendae. et supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoque
accesserant, qui omnes facile spem facerent parvam
Albam, parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore.
[4]
intervenit deinde his cogitationibus avitum
malum, regni cupido, atque inde foedum certamen,
coortum a satis miti principio. quoniam gemini essent
nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii,
quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui
nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
[p. 10]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.