This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. omnium potius his criminationibus quam
ipsius iuvenis inritatus est animus; quin contra se
quoque parenti causam invidiae atque criminum
esse aegre passus,
[2]
ut omnes di hominesque scirent
se parenti opem latam quam inimicis eius malle,
capit consilium rudis quidem atque agrestis animi
et1 quamquam non civilis exempli, tamen pietate
[p. 370]
laudabile.
[3]
inscientibus cunctis cultro succinctus2 mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit; ianitori opus esse
sibi domino eius convento extemplo ait; nuntiaret
T. Manlium L. filium esse.
[4]
mox introductus—etenim
percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid
novi aut consilii ad rem agendam deferre—salute
accepta redditaque esse ait quae cum eo agere
arbitris remotis velit.
[5]
procul inde omnibus abire
iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro
intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret
se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum
minatur.
[6]
pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante
oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum
iuvenem, et, quod haud minus timendum erat, stolide
ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus
est verba; et, prae se deinde tulit ea vi subactum se
incepto destitisse.
[7]
nec perinde ut maluisset plebes
sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo
potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro
parente ausum; eoque id laudabilius erat quod
animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate
avertisset.
[8]
itaque non patri modo remissa causae
[p. 372]
dictio est, sed ipsi etiam adulescenti ea res honori3 fuit,
[9]
et cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri—nam antea,4 sicut nunc quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant,—secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam
egisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.