This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
ea igitur
omnia in quo summa erunt,1 erit perfectissimus2 orator; in quo
media, mediocris; in quo minima, deterrimus. Et3 appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali,
nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque
nemo est orator qui Demostheni se4 similem nolit esse; at
Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non
est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens
subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatio-
rem velit, etiam si est in genere tolerabili5, certe non est
in optimo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est
optimum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.