Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[5]
Quae vero et quanta de oraculis prosequar? Post mortem Amphiaraus ventura respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit. Tiresias caecus
futura videbat, qui praesentia. non videbat. De Pyrrho Ennius Apollinis Pythi responsa confinxit, cum iam Apollo versus facere desisset: cuius tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum, cum et politiores homines et minus creduli esse coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulata, Φιλιππίζειν Pythiam querebatur. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.