1. etsi, Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi
rationem reddere qua de causa quemque defendam, propterea
quod cum omnibus civibus in eorum periculis
semper satis iustam mihi causam necessitudinis esse duxi,
tamen in hac defensione capitis, famae fortunarumque
omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici
mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc
defendendum esse visa est, eadem vobis ad absolvendum
debet videri.
[2]
nam me cum amicitiae vetustas, cum dignitas
hominis, cum ratio humanitatis, cum meae vitae perpetua
consuetudo ad C. Rabirium defendendum est adhortata,
tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae,
consulare officium, consulatus denique ipse mihi una a
vobis cum salute rei publicae commendatus coegit. non
enim C. Rabirium culpa delicti, non invidia vitae, Quirites,
non denique veteres iustae gravesque inimicitiae civium in
discrimen capitis vocaverunt, sed ut illud summum auxilium
maiestatis atque imperi quod nobis a maioribus est
traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac auctoritas
senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum
contra pestem ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his
rebus evertendis unius hominis senectus, infirmitas solitudoque
temptata est.
[3]
quam ob rem si est boni consulis,
cum cuncta auxilia rei publicae labefactari convellique
videat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque
communibus, implorare civium fidem, suam salutem
posteriorem salute communi ducere, est etiam bonorum et
fortium civium, quales vos omnibus rei publicae temporibus
exstitistis, intercludere omnis seditionum vias, munire
praesidia rei publicae, summum in consulibus imperium,
summum in senatu consilium putare; ea qui secutus sit,
laude potius et honore quam poena et supplicio dignum
iudicare.
[4]
quam ob rem labor in hoc defendendo praecipue
meus est, studium vero conservandi hominis commune
mihi vobiscum esse debebit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.