This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Martis Romani festae uenere kalendae
— exoriens nostris hic fuit annus auis —
et uaga nunc certa discurrunt undique pompa
perque uias urbis munera perque domos.
5Dicite, Pierides, quonam donetur honore
seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
Carmine formosae, pretio capiuntur auare:
gaudeat, ut digna est, uersibus illa meis.
Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,
10pumex et canas tondeat ante comas,
summaque praetexat tenuis fastigia chartae
indicet ut nomen littera facta tuum,
atque inter geminas pingantur cornua frontes:
sic etenim comptum mittere oportet opus.
15Per uos, auctores huius mihi carminis, oro
Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
ite domum cultumque illi donate libellum,
sicut erit: nullus defluat inde color.
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
20an minor, an toto pectore deciderim.
Sed primum meritam larga donate salute
atque haec submisso dicite uerba sono:
‘Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,
mittit et accipias munera parua rogat,
25teque suis iurat caram magis esse medullis,
siue sibi coniunx siue futura soror;
sed potius coniunx: huius spem nominis illi
auferet extincto pallida Ditis aqua.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.