Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ac Seleucus quidem uxore, Ariobarzanes autem filio suo Cappadociae regno cessit in conspectu Cn. Pompei. cuius cum tribunal conscendisset inuitatusque ab eo in curuli sella sedisset, postquam filium in cornu scribae humiliorem fortuna sua locum obtinentem conspexisset, non sustinuit infra se conlocatum intueri, sed protinus sella descendit et diadema in caput eius transtulit hortarique coepit ut eo transiret, unde ipse surrexerat. exciderunt lacrimae iuueni, cohorruit corpus, delapsum diadema est, nec quo iussus erat progredi potuit, quodque paene ueritatis fidem excedit, laetus erat qui regnum deponebat, tristis cui dabatur. nec ullum finem tam egregium certamen habuisset, nisi patriae uoluntati auctoritas Pompei adfuisset: filium enim et regem appellauit et diadema sumere iussit et in curuli sella considere coegit.
Valerius Maximus. Factorvm et Dictorvm Memorabilivm, Libri Novem. Karl Friedrich Kempf. Leipsig. Teubner. 1888. Keyboarding.
The Mellon Foundation provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.