This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
unda sub aestiuum non adeunda Canem,
nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
cum se purpureo uere remittit humus.
5At mihi Persephone nigram denuntiat horam:
immerito iuueni parce nocere, dea.
Non ego temptauit nulli temeranda uirorum
audax laudandae sacra docere deae,
nec mea mortiferis infecit pocula sucis
10dextera nec cuiquam trita uenena dedit,
nec nos sacrilegos templis admouimus ignes,
nec cor sollicitant facta nefanda meum,
nec nos insanae meditantes iurgia mentis
impia in aduersos soluimus ora deos.
15Et nondum cani nigros laesere capillos,
nec uenit tardo curua senecta pede:
natalem primo nostrum uidere parentes,
cum cecidit fato consul uterque pari.
Quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis
20et modo nata mala uellere poma manu?
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis
duraque sortiti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos
Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,
25cum mea rugosa pallebunt ora senecta
et referam pueris tempora prisca senex.
Atque utinam uano nequiquam terrear aestu!
Languent ter quinos sed mea membra dies.
At uobis Tuscae celebrantur numina lymphae
30et facilis lenta pellitur unda manu.
Viuite felices, memores et uiuite nostri,
siue erimus seu nos fata fuisse uelint.
Interea nigras pecudes promittite Diti
et niuei lactis pocula mixta mero.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.