Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘
[10]
Etiam ille, qui de adoratis sacerdotis virilibus adversum nos fabulatur, temptat in nos conferre quae
[p. 404]
sua sunt. Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia vocatur urbanitas, qui scortorum licentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius
tacdescit impudicitiae suae quam pudescit. Pro nefas! ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.