This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, regnum ultro petens 1accepit ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset. [2] Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit equites 2quatenus Attius Naevius numerum augeri 3prohibebat, vir summus augurio. [3] Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset, 4 5 6 7 [p. 20] [4] quod ipse mente conceperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit. ‘Atqui hoc ’ inquit ‘agitaram, an 8cotem illam secare novacula possem’; 9 [5] et augur "potes ergo," inquit, et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior; duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit. [6] Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, 10sumpta sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.