Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
set aut senectus attingere. Omnis enim coagmentatio
corporis vel caloris vel frigoris vi vel aliqua inpul-
sione vehementi labefactatur et frangitur et ad morbos
senectutemque conpellitur. Hanc igitur habuit ratio-
nem effector mundi et molitor deus, ut unum opus
totum atque perfectum ex omnibus et totis atque per-
fectis absolveret, quod omni morbo et senio vacaret.
Formam autem et maxime cognatam et decoram dedit.
A quo enim animanti omnis reliquos contineri vellet
animantes, hunc ea forma figuravit, qua una omnes
formae reliquae concluduntur, et globosum est fabri-
catus, quod σφαιροειδές Graeci vocant, cuius omnis
extremitas paribus a medio radiis attingitur, idque ita
tornavit, ut nihil efficere posset rotundius, nihil aspe-
ritatis ut haberet, nihil offensionis, nihil incisum an-
gulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum,
omnesque partes simillimas omnium, quod eius iudicio
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.