Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22]
in corpore. Ea cum tria sumpsisset, in unam speciem
temperavit naturamque illam, quam alterius diximus,
vi cum eadem coniunxit fugientem et eius copulatio-
nis alienam; quae permiscens cum materia cum ex
tribus effecisset unum, id ipsum in ea, quae decuit,
membra partitus est. Iam partis singulas ex eodem
et ex altero et ex materia temperavit. Fuit autem
talis illa partitio: unam principio partem detraxit ex
toto, secundam autem primae partis duplam, deinde
tertiam, quae esset secundae sesquialtera, primae tripla,
deinde quartam, quae secundae dupla esset, quintam
inde, quae tertiae tripla, tum sextam octuplam primae,
postremo septimam, quae septem et viginti partibus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.