This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
DIVISIO. Aiebat CESTIVS hoc genus suasoriarum
aliter declamandum esse quam suadendum. Non
eodem modo in libera ciuitate dicendam sententiam
quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita
tamen ut delectent suadenda sunt. Et inter reges
ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis OSOS
ueritatem; facile Alexandrum exisse quos
superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos
accepimus. Denique ut alia dimittantur argumenta, ipsa
suasoria insolentiam eius coarguit; orbis illum suus
non capit: itaque nihil dicendum aiebat nisi cum
summa ueneratione regis, ne accideret idem quod
praeceptori eius amitino Aristotelis accidit, quem
[p. 5]
occidit propter intempestiue liberos sales: nam cum
deum se uellet uideri et uulneratus .esset, uiso
sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod
non esset “ἰχὼρ οἷός πέρ τε ῥέει μακάρεσσι θεοῖσιν” Hom. E 340
Ille se ab hac urbanitate lancea uindicauit.
Eleganter in C. Cassi epistola quadam ad M. Ciceronem 1
missa positum: multum iocatur de stultitia
Cn. Pompei adulescentis qui in Hispania contraxit
exercitum et ad Mundam acie uictus est; deinde ait:
‘nos quidem illum deridemus, sed timeo ne ille nos
gladio ἀντιμυκτηρίσῃ.’ In omnibus regibus haec
urbanitas extimescenda est.
1 Cic. ad fam. XV 19
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.