Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Claudatur hoc exemplo talium ostentorum domestica relatio, ne, si ulterius Romana adprehendero, e caelesti templo ad priuatas domos non † consentaneos usus transtulisse uidear. adtingam igitur externa, quae Latinis litteris inserta, ut auctoritatis minus habent, ita aliquid gratae uarietatis adferre possunt. In exercitu Xerxis, quem † aduersus prouinciam Graeciam contraxerat, equae partu leporem editum constat. quo genere monstri tanti apparatus significatus est euentus: nam qui mare classibus, terram pedestri ... et fugax animal pauido regressu regnum suum repetere est coactus. Eidem montem Athon uix tandem transgresso, priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis inuadendae consilium agitanti admirabile inter cenam prodigium incidit: infusum namque paterae eius uinum in sanguinem, nec semel sed iterum et tertio conuersum est. qua de re consulti magi monuerunt ut se ab incepto proposito abstineret: et si quod uestigium in uaecordi pectore sensus fuisset, ... ante de Leonida et † a caesare Spartanis abunde monitum.
Valerius Maximus. Factorvm et Dictorvm Memorabilivm, Libri Novem. Karl Friedrich Kempf. Leipsig. Teubner. 1888. Keyboarding.
The Mellon Foundation provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.