Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quid, Hannibal Cannensem populi Romani aciem nonne prius quam ad dimicandum descenderet conpluribus astutiae copulatam laqueis ad tam miserabilem perduxit exitum? ante omnia enim prouidit ut et solem et puluerem, qui ibi uento multus excitari solet, aduersum haberet. deinde partem copiarum suarum inter ipsum proelii tempus de industria fugere iussit, quam cum a reliquo exercitu abrupta legio Romana sequeretur, trucidandam eam ab his, quos in insidiis collocauerat, curauit. postremo cccc equites subornauit, qui simulata transitione petierunt consulem, a quo iussi more transfugarum depositis armis in ultimam pugnae partem secedere destrictis gladiis, quos inter tunicas et loricas abdiderant, poplites pugnantium Romanorum ceciderunt. haec fuit Punica fortitudo, dolis et insidiis et fallacia instructa. quae nunc certissima circumuentae uirtutis nostrae excusatio est, quoniam decepti magis quam uicti sumus.
Valerius Maximus. Factorvm et Dictorvm Memorabilivm, Libri Novem. Karl Friedrich Kempf. Leipsig. Teubner. 1888. Keyboarding.
The Mellon Foundation provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.