[13]
Nisi vero cuipiam L. Caesar,
vir fortissimus et amantissimus rei publicae, crudelior
nudius tertius visus est, cum sororis suae, feminae lectissimae1,
virum praesentem et audientem vita privandum
esse dixit, cum avum suum2 iussu consulis interfectum
filiumque eius impuberem legatum a patre missum in carcere
necatum3 esse dixit. quorum quod simile factum, quod
initum delendae rei publicae consilium? largitionis voluntas
tum in re publica versata est et partium quaedam
contentio. atque illo4 tempore huius avus Lentuli, vir
clarissimus5, armatus Gracchum est persecutus. ille etiam
grave tum volnus accepit, ne quid de summa rei publicae6
minueretur7; hic ad evertenda fundamenta rei publicae8
Gallos arcessit, servitia concitat, Catilinam vocat, attribuit
nos trucidandos Cethego et ceteros civis interficiendos
Gabinio, urbem inflammandam Cassio9, totam Italiam vastandam
diripiendamque Catilinae. vereamini minus10 censeo
ne in hoc scelere tam immani ac nefando aliquid severius11
statuisse videamini: multo magis est verendum ne remissione
poenae crudeles in patriam quam ne severitate
animadversionis nimis vehementes in acerbissimos hostis
fuisse videamur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 lectissimae C2: electissimae C1 cett.
2 suum βl2 et Schol.: om. cett.
3 necatum fort. e re p. necatos excidit
5 viri clarissimi CAV
6 summa rei p. summa rei p. dignitate a: summa dignitate rei p. βhx: summa re p. pauci dett.
7 minueretur diminueretur βh (minueretur... rei p. om. CAV)
8 rei p. fundamenta a
9 Cassio ox: om. cett.
10 minus hic inserui, nimis ante aliquid habent codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.