[28]
atque haec omnia sic agentur1 ut maximae res minimo
motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum
ac domesticum post hominum memoriam crudelissimum
et maximum me uno togato duce et imperatore sedetur.
quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo modo
fieri poterit, ne improbus quidem quisquam in hac urbe
poenam sui sceleris sufferat. sed si vis manifestae audaciae,
si impendens patriae periculum me necessario de hac
animi lenitate deduxerit, illud profecto perficiam quod in
tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur2, ut neque
bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes
salvi esse possitis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.