previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [9] atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur1, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferendis fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumeret2. [10] hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o rem publicam fortunatum, o praeclaram laudem consulatus mei! non enim iam sunt mediocres hominum libidines, non humanae et3 tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas. patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt4; res eos iam pridem5, fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa quae erat in abundantia libido permanet6. quod si in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi: hoc vero quis ferre possit, inertis homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios7 sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi8 accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia. [11] quibus ego confido impendere fatum aliquod et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut instare iam plane aut certe appropinquare. quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus sed multa saecula propagarit rei publicae. nulla enim est9 natio quam pertimescamus, nullus rex qui bellum populo Romano facere possit. omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet, intus insidiae sunt10, intus inclusum periculum est, intus est hostis. cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt non patiar ad perniciem civitatis manere11. proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem12 mente permanent, ea quae merentur exspectent.


1 esse fateatur ahotu: om. cett.

2 consumeret αho2: consumerentur cett.

3 et αh: ac βγ

4 obligurierunt cod. Mureti

5 pridem deseruit add. ao2: defecit add. x2

6 manet βx

7 ebrios αh: ebriosos βγ

8 mihi om. β

9 est enim Vβγ

10 intus insidiae sunt om. CAV

11 manare Manutius

12 et in eadem in eadem AVo

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: