[30]
quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui
aut ea quae imminent non videant aut ea quae vident1
dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt
coniurationemque nascentem non credendo conroboraverunt;
quorum auctoritate multi2 non solum improbi verum
etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et
regie factum esse dicerent. nunc intellego, si iste, quo
intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum
fore qui non3 videat coniurationem esse factam4, neminem
tam improbum qui non fateatur. hoc autem uno
interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper
reprimi, non in perpetuum comprimi posse. quod si sese5
eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique
conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur
non modo haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam
stirps ac semen malorum omnium.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.