previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. quid est, Catilina? [13] num dubitas id me imperante facere quod iam tua sponte faciebas? exire ex urbe iubet consul hostem. interrogas me, num in exsilium? non iubeo, sed, si me consulis, suadeo. quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit1. quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama2? quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit3? cui tu adulescentulo quem corruptelarum inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? [14] quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum4 vacuefecisses5, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti6? quod ego praetermitto et facile patior sileri7, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnis proximis Idibus tibi impendere8 senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam9 difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent. [15] potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum10 neminem qui nesciat11 te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum12 sed Fortunam13 populi Romani obstitisse? ac iam illa omittoneque enim sunt aut obscura aut non multa commissa posteaquotiens tu me designatum, quotiens vero14 consulem interficere conatus es!15 quot ego tuas petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil agis16, nihil adsequeris17, neque tamen conari ac velle desistis. quotiens18 iam tibi19 extorta est ista sica de manibus, [16] quotiens excidit casu aliquo et elapsa est!20 quae quidem quibus abs te initiata sacris ac21 devota sit nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere.


1 non oderit te ante non add. at, post non h

2 haeret in fama Ant. Augustinus: haeret (inhaeret h) infamiae (-ia a) codd.: inhaeret in fama Madvig

3 afuit V: abfuit cett.

4 locum αh: domum βγ

5 vacuefecisses vacuumfecisses a: vacuefecisti h

6 cumula visti Wüst: cumulasti codd.

7 sileri aho: om. cett.

8 proximis Idibus tibi impendere Aah: impend. tibi (tibi impend.) prox. Id. cett.

9 tuam om. AV

10 horum esse h: horum ot

11 qui nesciat qui sciat A1: quin sciat a: qui non sciat h

12 tuum om. ao1u

13 fortunam vulg.

14 quotiens vero om. a: quotiens me bs: quotiens h

15 conatus es voluisti βx

16 nihil agis om. βo1tx

17 adsequeris AV: adsequeris, nihil moliris cett. (cf. § 8)

18 quotiens αh: quotiens vero cett.

19 tibi iam ah

20 elapsa est tamen ea carere diutius non potes add. codd. (ex § 24), del. Heumann

21 ac aut (ut V) AV

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: