previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. recognosce mecum tandem1 noctem illam superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. dico te priore nocte venisse inter falcariosnon agam obscurein M. Laecae domum; convenisse eodem compluris eiusdem amentiae scelerisque socios. num negare audes? quid taces? convincam, si negas. video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt. [9] O di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus2? hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro3 omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis4 terrarum exitio cogitent. hos5 ego video consul et de re publica sententiam rogo, et quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partis Italiae, statuisti quo quemque proficisci placeret, delegisti quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partis ad incendia, confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum6 tibi esse etiam nunc morae, quod7 ego viverem. reperti sunt duo equites Romani qui te ista cura liberarent et se8 illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lecto9 interfecturos esse10 pollicerentur. [10] haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meam11 maioribus praesidiis munivi atque firmavi, exclusi eos quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram.


1 tandem mecum ah

2 in qua urbe vivimus, quam rem p. habemus αh contra Donatum ad Ter. Andr. iv. 5. 51 et Mart. Cap. (Rhet. M. p. 471)

3 nostro Aah: nostrum Vβγ

4 de orbis αh: orbis βγ

5 hos αh: hosce βγ

6 paulum α: paululum hβγ

7 quoad Hirschfelder

8 se αh : sese βγ

9 lecto AVt, Probus K. iv. 29, Claudius Sac. K. vi. 481: lectulo cett.

10 esse om. a

11 meam om. α

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: