Velocem interea superis in sedibus Opim,
unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
compellabat et has tristis Latonia voces
535ore dabat: “Graditur bellum ad crudele Camilla,
O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
cara mihi ante alias.” Neque enim novus iste Dianae
venit amor subitaque animum dulcedine movit.
Pulsus ob invidiam regno viresque superbas
540Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe,
infantem fugiens media inter proelia belli
sustulit exsilio comitem matrisque vocavit
nomine Casmillae mutata parte Camillam.
Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
545solorum nemorum: tela undique saeva premebant
et circumfuso volitabant milite Volsci.
Ecce fugae medio summis Amasenus abundans
spumabat ripis: tantus se nubibus imber
ruperat. Ille, innare parans, infantis amore
550tardatur caroque oneri timet. Omnia secum
versanti subito vix haec sententia sedit.
Telum immane manu valida quod forte gerebat
bellator, solidum nodis et robore cocto,
huic natam, libro et silvestri subere clausam,
555implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.