Tum pater Aeneas “Vestra” inquit “munera vobis
certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;
350me liceat casus misereri insontis amici.”
Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis
dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.
Hic Nisus, “Si tanta” inquit “sunt praemia victis,
et te lapsorum miseret, quae munera Niso
355digna dabis, primam merui qui laude coronam,
ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
Et simul his dictis faciem ostentabat et udo
turpia membra fimo. Risit pater optimus olli
et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem,
360Neptuni sacro Danais de poste refixum.
Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.