previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Interea praemissi equites ex urbe Latina,
cetera dum legio campis instructa moratur,
ibant et Turno regi responsa ferebant,
370tercentum, scutati omnes, Volcente magistro.
Iamque propinquabant castris murosque subibant,
cum procul hos laevo flectentis limite cernunt
et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.
375Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens
State, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis?
Quove tenetis iter?” Nihil illi tendere contra,
sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
Obiciunt equites sese ad divortia nota
380hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.
Silva fuit late dumis atque ilice nigra
horrida, quam densi complerant undique sentes;
rara per occultos lucebat semita calles.
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
385impediunt fallitque timor regione viarum;
Nisus abit, iamque imprudens evaserat hostis
atque locos, qui post Albae de nomine dicti
Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat,
ut stetit et frustra absentem respexit amicum.
390Euryale infelix, qua te regione reliqui?
Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens
fallacis silvae?” Simul et vestigia retro
observata legit dumisque silentibus errat.
Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.
395Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris
pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis
fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
oppressum rapit et conantem plurima frustra.
Quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis
400eripere? An sese medios moriturus in enses
inferat et pulchram properet per volnera mortem?
Ocius adducto torquens hastile lacerto,
suspiciens altam Lunam sic voce precatur:
Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,
405astrorum decus et nemorum Latonia custos
Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris
dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi
suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi:
hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.”
410Dixerat, et toto conixus corpore ferrum
conicit: hasta volans noctis diverberat umbras
et venit aversi in tergum Sulmonis ibique
frangitur ac fisso transit praecordia ligno.
Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen
415frigidus et longis singultibus ilia pulsat.
Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem
ecce aliud summa telum librabat ab aure.
Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque
stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus English (John Dryden)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: