previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hymnus circa exequias defuncti


Deus, ignee fons animarum,
duo qui socians elementa,
vivum simul ac moribundum,
hominem, Pater, effigiasti,
5tua sunt, tua, rector, utraque,
tibi copula iungitur horum,
tibi dum vegetata cohaerent
et spiritus et caro servit.
rescissa 1 sed ista seorsum
10solvunt hominem perimuntque;
humus excipit arida corpus,
animae rapit aura liquorem;
quia cuncta creata necesse est [p. 86]
labefacta senescere tandem,
15conpactaque dissociari,
et dissona texta retexi.
hanc tu, Deus optime, mortem
famulis abolere paratus,
iter inviolabile monstras,
20quo perdita membra resurgant,
ut, dum generosa caducis,
ceu carcere clausa, ligantur,
pars illa potentior extet,
quae germen ab aethere traxit.
25si ferrea forte voluntas
luteum sapit et grave captat,
animus quoque pondere victus
sequitur sua membra deorsum.
at si generis memor ignis
30contagia pigra recuset,
vehit hospita viscera secum,
pariterque reportat ad astra.
nam quod requiescere corpus
vacuum sine mente videmus,
35spatium breve restat, ut alti
repetat collegia sensus.
venient cito saecula, cum iam
socius calor ossa revisat
animataque sanguine vivo
40habitacula pristina gestet.
quae pigra cadavera pridem
tumulis putrefacta iacebant,
volucres rapientur in auras,
animas comitata priores.
45hinc maxima cura sepulcris
inpenditur, hinc resolutos
honor ultimus accipit artus [p. 88]
et funeris ambitus ornat,
candore nitentia claro
50praetendere lintea mos est,
aspersaque myrrha Sabaeo
corpus medicamine servat.
quidnam sibi saxa cavata,
quid pulchra volunt monumenta,
55nisi quod res creditur illis
non mortua, sed data somno?
hoc provida Christicolarum
pietas studet, utpote credens
fore protinus omnia viva
60quae nunc gelidus sopor urget.
qui iacta cadavera passim
miserans tegit aggere terrae,
opus exhibet ille benignum
Christo pius omnipotenti,
65quia lex eadem monet omnes
gemitum dare sorte sub una,
cognataque funera nobis
aliena in morte dolere.
sancti sator ille Tobiae,
70sacer ac venerabilis heros,
dapibus iam rite paratis
ius praetulit exequiarum.
iam stantibus ille ministris
cyathos et fercula liquit,
75studioque accinctus humandi
fleto dedit ossa sepulcro.
veniunt mox praemia caelo,
pretiumque rependitur ingens;
nam lumina nescia solis
80deus inlita felle serenat.
iam tunc docuit Pater orbis [p. 90]
quam sit rationis egenis
mordax et amara medella,
cum lux animum nova vexat.
85docuit quoque non prius ullum
caelestia cernere regna
quam nocte et vulnere tristi
toleraverit aspera mundi.
mors ipsa beatior inde est,
90quod per cruciamina leti
via panditur ardua iustis,
et ad astra doloribus itur.
sic corpora mortificata
redeunt melioribus annis,
95nec post obitum recalescens
conpago fatiscere novit.
haec, quae modo pallida tabo
color albidus inficit, ora
tunc flore venustior omni
100sanguis cute tinguet amoena.
iam nulla deinde senectus
frontis decus invida carpet,
macies neque sicca lacertos
suco tenuabit adeso.
105Morbus quoque pestifer, artus
qui nunc populatur anhelos,
sua tunc tormenta resudans
luet inter vincula mille.
hunc eminus aere ab alto
110victrix caro, iamque perennis,
cernet sine fine gementem
quos moverat ipse dolores.
quid turba superstes inepta
clangens ululamina miscet?
115cur tam bene condita iura [p. 92]
luctu dolor arguit amens?
iam maesta quiesce querella,
lacrimas suspendite, matres:
nullus sua pignera plangat,
120mors haec reparatio vitae est.
sic semina sicca virescunt
iam mortua, iamque sepulta,
uae reddita caespite ab imo
veteres meditantur aristas.
125nunc suscipe, terra, fovendum,
gremioque hunc concipe molli:
hominis tibi membra sequestro,
generosa et fragmina credo.
animae fuit haec domus olim
130factoris 1 ab ore creatae;
fervens habitavit in istis
Sapientia principe Christo.
tu depositum tege corpus;
non inmemor ille requiret
135sua munera fictor et auctor
propriique aenigmata vultus.
veniant modo tempora iusta,
cum spem Deus inpleat omnem,
reddas patefacta necesse est
140qualem tibi trado figuram.
non, si cariosa vetustas
dissolvent ossa favillis,
fueritque cinisculus arens
minimi mensura pugilli,
145nec, si vaga flamina et aurae
vacuum per inane volantes
tulerint cum pulvere nervos,
hominem periisse licebit.
sed dum resolubile corpus [p. 94]
150revocas. Deus, atque reformas,
quanam regione iubebis
animam requiescere puram?
gremio senis addita sancti
recubabit, ut est Eleazar,
155quem floribus undique saeptum
dives procul aspicit ardens.
sequimur tua dicta, Redemptor
quibus atra e morte triumphans
tua per vestigia mandas
160socium crucis ire latronem.
patet ecce fidelibus ampli
via lucida iam paradisi,
licet et nemus illud adire,
homini quod ademerat anguis.
165illic, precor, optime ductor,
famulam tibi praecipe mentem
genitali in sede sacrari,
quam liquerat exul et errans.
nos tecta fovebimus ossa
170violis et fronde frequenti,
titulumque et frigida saxa
liquido spargemus odore.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: