previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hymnus VIII Kal. Ianuarias


Quid est quod artum circulum
sol iam recurrens deserit?
Christusne terris nascitur,
qui lucis auget tramitem?
5heu quam fugacem gratiam
festina volvebat dies!
quam paene subductam facem [p. 96]
sensim recisa extinxerat!
caelum nitescat laetius,
10gratetur et gaudens humus:
scandit gradatim denuo
iubar priores lineas.
emerge, dulcis pusio,
quem mater edit castitas,
15parens et expers coniugis,
mediator et duplex genus.
ex ore quamlibet Patris
sis ortus et verbo editus,
tamen paterno in pectore
20Sophia callebas prius,
quae prompta caelum condidit,
caelum diemque et cetera;
virtute verbi effecta sunt
haec cuncta, nam verbum Deus.
25sed ordinatis saeculis,
rerumque digesto statu,
fundator ipse et artifex
permansit in Patris sinu,
donec rotata annalium
30transvolverentur milia,
atque ipse peccantem diu
dignatus orbem viseret.
nam caeca vis mortalium
venerans inanes nenias,
35vel aera vel saxa algida
vel ligna credebat Deum.
haec dum sequuntur,
perfidi praedonis in ius venerant,
et mancipatam fumido
40vitam barathro inmerserant.
stragem sed istam non tulit [p. 98]
Christus cadentum gentium,
inpune ne forsan sui
Patris periret fabrica,
45mortale corpus induit,
ut excitato corpore
mortis catenam frangeret,
hominemque portaret Patri.
hic ille natalis dies,
50quo te creator arduus
spiravit et limo indidit,
sermone carnem glutinans.
sentisne, virgo nobilis,
matura per fastidia
55pudoris intactum decus
honore partus crescere?
o quanta rerum gaudia
alvus pudica continet,
ex qua novellum saeculum
60procedit et lux aurea!
vagitus ille exordium
vernantis orbis prodidit,
nam tunc renatus sorididum
mundus veternum depulit.
65sparsisse tellurem reor
rus omne densis floribus,
ipsasque harenas Syrtium
fragrasse nardo et nectare.
te cuncta nascentem, puer,
70sensere dura et barbara,
victusque saxorum rigor
obduxit herbam cotibus.
iam mella de scopulis fluunt,
iam stillat ilex arido
75sudans amomum stipite, [p. 100]
iam sunt myricis balsama.
o sancta praesepis tui,
aeterne rex, cunabula,
populisque per saeclum sacra
80mutis et ipsis credita!
adorat haec brutum pecus,
indocta turba scilicet,
adorat excors natio
vis cuius in pastu sita est.
85sed cum fideli spiritu
concurrat ad praesepia
pagana gens et quadrupes,
sapiatque quod brutum fuit,
negat patrum prosapia
90perosa praesentem Deum:
credas venenis ebriam,
furiisve lymphatam rapi.
quid prona per scelus ruis?
agnosce, si quidquam tibi
95mentis resedit integrae,
ducem tuorum principum.
hunc, quem latebra et obstetrix
et virgo feta et cunulae,
et inbecilla infantia,
100regem dederunt gentibus,
peccator intueberis
celsum coruscis nubibus,
deiectus ipse et inritis
plangens reatum fletibus,
105cum vasta signum bucina
terris cremandis miserit,
et scissus axis cardinem
mundi ruentis solverit.
insignis ipse et praeminens [p. 102]
110meritis rependet congrua,
his lucis usum perpetis,
illis gehennam et Tartarum.
Iudaea, tunc fulmen crucis
experta, qui sit senties
115quem, te furoris praesule,
mors hausit et mox reddidit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: