Hoc concussa metu mentem Iuturna virago
aurigam Turni media inter lora Metiscum
470excutit et longe lapsum temone relinquit:
ipsa subit manibusque undantis flectit habenas,
cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.
Nigra velut magnas domini cum divitis aedes
pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo,
475pabula parva legens nidisque loquacibus escas,
et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum
stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
fertur equis rapidoque volans obit omnia curru
iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem
480nec conferre manum patitur, volat avia longe.
Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes
vestigatque virum et disiecta per agmina magna
voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem
alipedumque fugam cursu temptavit equorum,
485aversos totiens currus Iuturna retorsit.
Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu,
diversaeque vocant animum in contraria curae.
Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat
lenta levis cursu praefixa hastilia ferro,
490horum unum certo contorquens dirigit ictu.
Substitit Aeneas et se collegit in arma,
poplite subsidens; apicem tamen incita summum
hasta tulit summasque excussit vertice cristas.
Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus,
495diversos ubi sensit equos currumque referri,
multa Iovem et laesi testatus foederis aras
iam tandem invadit medios et Marte secundo
terribilis saevam nullo discrimine caedem
suscitat irarumque omnis effundit habenas.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.