previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Interea medium Aeneas iam classe tenebat
certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,
5causa latet; duri magno sed amore dolores
polluto, notumque, furens quid femina possit,
triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
10olli caeruleus supra caput adstitit imber,
noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras?” Sic deinde locutus
15colligere arma iubet validisque incumbere remis,
obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
20consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
25si modo rite memor servata remetior astra.”
Tum pius Aeneas: “Equidem sic poscere ventos
iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
quove magis fessas optem demittere naves,
30quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
et patris Anchisae gremio complectitur ossa?”
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
et tandem laeti notae advertuntur harenae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus English (John Dryden)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: