previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

interea dum fletur aut sepelitur Dido: et hoc sermone librum, ut solet, superioribus iunxit. cuius pars maior ex Homero sumpta est: nam omnia quae hic commemorat, exhibentur circa tumulum Patrocli, nisi quod illic curule exercetur, hic navale certamen. sane intellegendum non potuisse fieri, ut una, nec plena die Aeneas ad Siciliam perveniret: unde accipiendum est, sicut supra legimus, quod circa primum ortum lucis navigavit, utregina e speculis ut primum albescere lucem vidit et aequatis classem procedere velis” . ergo tota die dum se Dido interimit, dum fletur, paululum provectus est, leniter spirantibus ventis, et flammas rogi circa vesperam vidit, quo tempore et per naturam ignem videre potuit, et per pristinum morem, quo per diem cadavera non incendebantur. deinde tota navigans nocte et alterius diei parte ad Siciliam venit. medium aut 'medium' est quicquid a principio recedit et necdum finem sortitur: aut 'medium' sic altum, ut medium putares, utgraditurque per aequor iam medium” : nam vere 'medium' sequenti indicat loco 'ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla occurrit tellus: maria undique e. u. c.' sane speciem pro genere posuit: nam mare significat 'maria'. tenebat nautico usus est verbo, utIliacas vento tenuisse carinasetni teneant cursus” .

[2] certus aut indubitabiliter pergens, id est itineris sui certus: aut 'certus Aeneas', id est sollers, strenuus, velox, utequidem per litore certos dimittam” . atros aquilone quos nuper flans aquilo atros effecerat, utet mediis properas aquilonibus ire per altum” . nam ex Africa venientibus auster secundus est, aquilo adversus: ergo hoc dicit quod fluctus, qui atri esse consuerunt aquilonis flatu, qui ante flaverat secundo flatu, secarit Aeneas surgente zephyro, ut Mercuriusnec zephyros audis spirare secundos” . sed novimus, tempestatis hanc esse naturam, ut reliquias venti teneat etiam in alterius flatu, sicut Lucanusut quotiens aestus zephyris eurisque repugnat, huc abeunt fluctus, illuc mare(3.549). 'atros' autem secundum Plinium dicit, qui ait in naturali historia, non esse maris certum colorem, sed pro qualitate ventorum mutari, et aut flavum esse, aut luculentum, aut atrum.

[4] conlucent flammis lucent undique: in honorem enim regum cum facibus procedebatur a populo: unde ait de Pallantelucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros” . postea etiam funebres lectulos proferre coeperunt: unde est etiam in sextovel quae Tiberine videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem” , cum de Marcello aedili diceret, filio sororis Augusti, in cuius honorem hoc factum est. quae tantum in quantitate est admiratio. sane sciendum Varronem dicere, Aeneam ab Anna amatum: et licet, ut supra diximus, plurimum tempus intersit, lectum tamen est.

[5] cavsa latet duri magno sed amore dolores polluto 'duri dolores' ὑπέρθεσις est: sed expositio talis est: ignorabant quidem causam Troiani, coniecturis tamen propius accedebant: nam 'duri dolores magno amore polluto', id est laeso, et notus feminarum furor ducebat Troianos per triste augurium, scilicet ut crederent se interemisse Didonem. multi dicunt 'ducunt' dilacerant, ut ad supra dictas duas causas tertia accedat: percellebant, inquit, animos Troianorum, quod nascebantur duri dolores amore polluto, quod notus erat feminae furor, quod ignem rogi videbant, id est omen navigantibus triste: ut 'pertriste' valde triste sit. sed si sic intellexerimus, tertio dicto congruit tantum, non etiam superioribus: nec enim Troiani navigantes iam poterant aut de amore aut de furore Didonis esse solliciti.

[7] triste per avgurium quidam 'augurium' pro coniectura accipiunt. sed in quarto libro relatum est, duplici modo diras fieri: aut in signis, aut quocumque modo, aut quacumque parte. sed de signis diram fieri in tertio de harpyiis et in quarto de Didone significatum est: nunc quocumque modo diram fieri sic ostenditur, cum facit Aeneam ex Africa navigantem flammam e rogo Didonis adtendere, dixit enim 'quae tantum accenderit ignem causa latet' usque 'pectora ducunt'. cum enim dat ubique Aeneae auguriorum peritiam, ostendit scisse eum etiam haec signa inter diras referri: quod verum fuisse declarat secuta tempestas. teucrorum pectora ducunt sicut dictum est, propter visas flammas rogales, quae malum navigantibus omen efficiunt: et Troiani auguriorum periti sunt, nam neque ad Italiam veniunt, et mox naves incendio amittunt.

[8] rates pro navibus abusive posuit.

[9] maria undique et undique caelum ecce vere nunc est medium mare.

[10] olli aut tunc: aut illi. supra caput periculosus, inevitabilis, mortifer: nec enim simpliciter dictum est, cum omnis imber supra caput sit.

[11] noctem tenebras, hiemem tempestatem: Graeci enim χειμῶνα, et non solum anni tempus, sed et tempestatem significant. inhorrvit unda tenebris hoc est et noctis, et nubium.

[12] ipse gubernator ἐμφατικῶς hoc est, qui debuit esse solacio. puppi ab alta subaudis 'haec ait'.

[13] quianam id est cur. et est interrogantis adverbium, quo usus est bis, hic et in decimocaelicolae magni, quianam sententia vobis versa retro?” nimbi pro nubes. colligere arma ivbet vela contrahere, non penitus deponere: nam dicit 'obliquatque sinus in ventum'.

[16] obliquatque sinus in ventum contra eam partem, qua venti flabant. et eleganter per totum gubernatorem ostendit ante omnia temptare, quam ad confessionem descendat.

[17] magnanime Aenea fortissime. et est epitheton sumptum ex tempore, hoc est qui non consternaris: sic in quarto ubi nuptias facturus est, aitipse ante alios pulcherrimus omnes” . ivppiter auctor aut nostrae navigationis; aut secundum usum locutus est: nec si huius rei auctorem se Iuppiter faciat. et multi quaerunt, quomodo 'auctor Iuppiter', cum Apollini dicattot maria intravi duce te?” sed legimusquae Phoebo pater omnipotens” : et specialiter navigationis ex Africa auctor est Iuppiter.

[18] hoc caelo id est aere, “in hoc caelo qui dicitur aer” : sic Lucretius posuit.

[19] mutati transversa fremunt id est hinc atque hinc, quod est ex transverso: Varro de ora maritimanihil enim venti, ut docti dixerunt, nisi aer multus fluens transversus” . est autem adverbium factum de nomine, utcunctatur et amnis rauca sonans” , itemet pede terram crebra ferit” . nomen et adverbium plerumque in se transeunt: nomen in adverbium, “torvumque repente clamat” , id est torve: item adverbium in nomen, utdum mane novumaccepta declinatione factum est nomen. sic Persiusiam cras hesternum consumpsimus, ecce aliud cras” . sed nomen cum adverbium esse coeperit, fit indeclinabile; adverbium cum nomen esse coeperit, declinatur: unde ait Plautusa mani ad vesperum(Am. 253), (Mil. 503, Mos. 767). 'a mane' autem propter triptoton non dixit: cum enim in alienum ius transeunt hae partes, non suis, sed earum ad quas transierint, utuntur potestatibus, dumtaxat in declinatione. nam temporum rationem suam reservant: ut hoc loco 'transversa', cum adverbium sit, 'a' tamen brevis est, quia venit ex nomine, licet duae consonantes sequantur: cum sciamus 'a' terminata adverbia longa esse, ut paulo postet frustra cerno te tendere contra” . vespere ab atro id est ab occidente nubibus confuso, hoc est quo tendimus: nec enim sine ratione post generalitatem addidit speciem. quidam autem ideo 'atro' dicunt, quia ubi dies est occidens, atra omnia facit, id est noctem.

[20] in nubem cogitur aer nubes enim aeris densitas facit, utdenset erant quae rara modo et quae densa relaxat” : contrarioscindit se nubes et in aethera purgat apertum” .

[21] nec nos obniti contra κατὰ τοῦ αὐτοῦ: sufficiebat enim aut 'obniti', aut 'contra niti'. tendere pro 'contendere': aphaeresis est. tantum aut quantum adversa tempestas valet, aut 'tantum' pro 'in tantum', utquid tantum insano iuvat indulgere dolori” .

[22] sufficimus hic simpliciter, alibi subministrare significat, utsufficit umorem” . sequamur fortunam scilicet.

[23] quoque vocat vertamus iter videtur bis idem dixisse. nec litora longe a facili. et deest 'esse'.

[24] fida propter Acestis adfinitatem. fraterna erycis propter Erycem, Butae et Veneris filium, secundum alios Neptuni et Veneris, regem Siciliae, unum sicut dicitur de numero Argonautarum. sicanos corripuit 'Si', alibi producit, utSicanio praetenta sinu” .

[25] rite memor servata remetior astra si rite remetior astra paulo ante servata, scilicet ante tempestatem. colligit autem vicinitatem ex ratione cursus, qui a peritis horis colligitur, quas indicant sidera.

[27] iamdudum non tantum heroicum est quod dat Aeneae gubernandi scientiam, sed etiam ad prooeconomiam pertinet: dicturus enim estet ipse ratem nocturnis rexit in undis” . frustra cerno te tendere contra ad illud respondit 'nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus'.

[28] flecte viam velis ex re maritima nata declamatio. in terra enim a via deflectimus nos, in mari ipsam flectimus viam. non ergo velorum viam, sed per vela ipsius cursus viam dixit. 'flecte' autem significat muta: Pacuviusquae meum venenis flexit socium pectora” . et hic ad illud respondit 'quoque vocat vertamus iter'.

[29] fessas naves pro 'nos fessos'. vel 'fessas' quassas, nec ad plenum refectas. dimittere pro 'inmittere'.

[30] dardanium acesten ut et supra diximus, Hippotes filiam suam Egestam ne ad cetos religaretur, superposuit naviculae et misit quo fors tulisset. qua delata ad Siciliam, Crinisus fluvius concubuit cum ea conversus in canem, unde Acestes est natus: vel, ut quibusdam videtur, Agestes. huius rei ut esset indicium aes cum effigie canis percussum Siculi habuerunt. alii dicunt Laomedontem regem Troianorum, cum graviter cives sui ab ceto, id est belua marina, infestarentur propterea quod mercedem Neptuno ob fabricatos muros negasset, ad templum Iovis Ammonis scitatum misisse de mali remedio vel fine. cui cum esset responsum, ut filiam suam Hesionam beluae offerret, et hoc a civibus facere cogeretur, fore respondit si ante eorum filias beluae obiecisset: quo facto cum plures puellae a ceto absumptae essent, plerique parentes filias in longinqua miserunt, ex quibus unatroia nomine silvae aegesta delata in Siciliam est, et a Criniso, sicut dictum est, conpressa edidit Acestem. alii dicunt Laomedontem, cum, sicut narratum est, propter filiam suam seditionem a civibus pertulisset, unum de Troianis, auctorem seditionis, occidisse filiasque eius mercatoribus exponendas dedisse, a quibus illae in Sicilia prope Crinisum amnem relictae sunt, quarum ille unam in canem conversus compressit. quidam dicunt Egestam reversam in matrimonium a Capye ductam, ex quibus Anchisen natum. servat hic tenet, utet tantas servabat filia sedes” : vel certe 'servat' habet.

[31] gremio conplectitur ossa quasi de matre dixit. et quaeritur, cur hoc Palinurus, cum ad Siciliam suaderet devertere, non dixerit: nisi forte quod luctus Aeneam noluerit admonere, propter quod ante Aeneas causa mortis paternae Siciliam oram inlaetabilem dixerit.

[32] secundi zephyri quomodo, si tempestas est? sed iam secundi post conversionem navis.

[34] et tandem vacans particula est 'tandem', utet quo sub caelo tandem” : nam cur 'tandem', cum dicat 'fertur cita gurgite classis'? aut 'tandem' ideo quia navigantibus etiam cita navigatio tarda videtur: aut 'tandem' periculis liberati. laeti qui in tempore tempestate caruissent. notae notae harenae, ad notam harenam. et utrum 'notae' dulci? an quia iam ibi fuerant? ut 'vix e conspectu Siculae telluris in altum'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: