previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[104]

[105] ardemus scitari festinamus inquirere. et ecce, quo proficit aposiopesin ante fecisse. quaerere cavsas cur a Graecis eius optaretur interitus.

[106] ignari aut nescientes, aut imprudentes. artisque pelasgae ars τῶν μέσων est. ideo adiecit 'Pelasgae', hoc est malae.

[107] prosequitur mire, ut ab initio coeperat. pavitans quasi pavitans. pavitans] hoc est simulans se pavere. et non tam propter mortem: nam erit illi contrarium 'iamdudum sumite poenas': sed ut videretur cum timore civium suorum consilia vel secreta patefacere. ficto pectore pectus pro verbis posuit: nam numquam fingitur pectus.

[108] saepe fugam danai hoc secundum Homerum verum est, apud quem suadet Agamemnon Graecis relicto bello fugere. et ut ostendat propter bellum fugere, ait 'cupiere', non 'voluere'.

[109] moliri parare. et hoc verbo difficultatem rei ostendit. longo decennali. fessi bello Troianos laudando: si enim fatigati sunt Graeci, horum virtus probatur: [et] sibi favorem conciliat.

[110] fecissentque utinam nec enim hic arae destinaretur. et est significatio optandi a praeterito tempore. ponti hiemps bene addidit 'ponti', quia est et temporis.

[111] evntes ire cupientes, utcum canerem reges et proelia” , id est cum canere vellem. et est figura Graeca, ubi statuisse aliquid pro inchoatione habetur.

[112] praecipve contra illud, ne diceretur numina non esse placata. et bene aliud agens equi mentionem introduxit. trabibus acernis speciem pro genere posuit, id est pro quocumque ligno. nam variat ligni genera in hoc equo, utabiete costasetpinea claustra” , ita hic 'acernis'.

[113] aethere pro aere posuit poetica licentia.

[114] suspensi aut solliciti, utnostroque in limine pendes” , quia tempestas nec post dona mutabatur: aut ad nimbos refertur distinctione mutata, ut distinguamus 'nimbi suspensi'. scitantem participium pro participio est, id est scitaturum. alii 'scitatum' legunt, id est inquisitum. oracula ad templa de quibus dantur oracula. alibi 'oracula' responsa, utlapsis quaesitum oracula rebusetquin adeas vatem precibusque oracula poscas” .

[115] adytis adytum est locus templi secretior, ad quem nulli est aditus nisi sacerdoti. tristia dicta reportat renuntiat. more suo breviter habitum futurae orationis ostendit.

[116] sanguine placastis ventos et virgine caesa cum primum hic distinguendum est, quia et semel ad Troiam ventum est, et ante quam ad eam veniretur de Iphigenia est sacrificatum. cuius fabula talis est. cum Graeci ad Aulidem venissent, Agamemnon Dianae cervam cum venatur occidit ignarus. unde dea irata flatus ventorum, qui ad Troiam ducebant, removit. quam ob rem cum nec navigare possent, et pestilentiam sustinerent, consulta per Calchantem oracula dixerunt, Agamemnonio sanguine, hoc est immolata Iphigenia Dianam esse placandam. ergo cum ab Ulixe per nuptiarum simulationem, qui Iphigeniam Achilli iungendam fingebat, adducta Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis miseratione sublata est cervaque subposita, et translata ad Tauricam regionem regi Thoanti tradita est sacerdosque facta Dictynnae Dianae, vel ut quidam volunt Orthiae Dianae. quae cum secundum statutam consuetudinem humano sanguine numen placaret, agnovit fratrem Oresten, qui accepto oraculo carendi furoris causa cum amico Pylade, a cuius patre, Strofio nomine, fuerat nutritus, Colchos petierat, et cum his occiso Thoante, simulacrum sustulit absconditum fasce lignorum: unde et Facelitis dicitur, non tantum a face, cum qua pingitur, propter quod et Lucifera dicitur: et Ariciam detulit. sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas displiceret, quamquam servi immolarentur, ad Laconas est Diana translata, ubi sacrificii consuetudo adulescentum verberibus servatur, qui vocabantur Bomonicae, quia aris superpositi contendebant, qui plura posset verbera sustinere. Orestis vero ossa Aricia Romam translata sunt et condita ante templum Saturni, quod est ante clivum Capitolinum iuxta Concordiae templum. virgine caesa non vere, sed ut videbatur. et sciendum in sacris simulata pro veris accipi: unde cum de animalibus quae difficile inveniuntur est sacrificandum, de pane vel cera fiunt et pro veris accipiuntur. hinc est etiam illudsparserat et latices simulatos fontis Averni” . nam et in templo Isidis aqua sparsa de Nilo esse dicebatur.

[117] iliacas danai venistis ad oras figuratum: cum primum venire velletis. sane hoc de Iphigenia verum est.

[118] sanguine quaerendi reditus hoc falsum est. et bene oraculorum naturam servat, ut a re ipsa semper incipiat, ut alibiDardanidae duri” ; dicendo enim 'Dardanidae' ostendit quae loca petere debeant.

[119] argolica quia occurrebat occidi potuisse captivum. ergo ideo addidit 'Argolica', ne non esset triste oraculum. videtur sane peritia iuris pontificalis animalis hostiae mentionem fecisse, cum dicit 'animaque litandum Argolica'; nam et 'animam' dixit, et 'litare' verbo pontificali usus est, id est sacrificiis deos placare.

[120] obstupvere animi omnes enim crediderunt se perire posse, antequam unus esset delectus.

[121] cui fata parent cui praeparent mortem. fata id est responsa. sunt qui ita dividant: 'cui fata parent' vitam, 'quem poscat Apollo', ut moriatur.

[122] hic pro tunc. vatem nunc divinum, alias poetamtu vatem, tu diva mone” , alias sacerdotem, utet aurea vati cassida” . magno tumultu ad factionem tegendam.

[123] protrahit quasi nolentem. numina divum pro oraculis posuit. et quaeritur modo, non quid dicant, nam planum est; sed quis debeat immolari. quae sint ea numina divum] id est ut ambiguitatem oraculorum interpretetur.

[124] flagitat id est invidiose poscit, unde et quod flagitatione dignum est flagitium dicitur. mihi quidam graviter pronuntiandum tradunt 'mihi', hoc est Sinoni. multi crudele canebant 'multi' bis intellegendum, id est multi videbant taciti, multi etiam dicebant, ne sit contrarium 'canebant taciti'. quamvis multi sic exponant: qui mihi amici erant dicebant, qui inimici, tacebant, ut provenirent quae praesentiebant.

[126] bis quinos silet ille dies dicimus et 'bis quinis silet ille diebus'. bis q. s. i. d.] scilicet auctoritatis quaerendae gratia, ut sit ἀξιοπιστία eius qui invitus diceret. tectus aut multitudini se subtrahens, aut tegens consilium suum. aut cautus, ne intellegeretur. recusat abnegat.

[127] prodere bene prodere: me enim dicturus, quem sciebat. opponere obicere, destinare.

[128] vix tandem aut iunge, et vacat 'tandem'; aut separa, et est exaggeratio a synonymis, utabiit excessit, evasit erupit” . et est ordo 'vix tandem rumpit vocem'.

[129] composito ex pacto. rvmpit vocem hoc est erumpit in vocem, et dictum est per contrarium. nam si 'silentium rumpere' est loqui, utquid me alta silentia cogis rumpere?” , 'vocem rumpere' est tacere. sed aliqua interdum simpliciter, interdum per contrarium intelleguntur.

[130] et quae sibi quisque timebat ideo hoc addidit, quia dixerat 'adsensere omnes', ne videretur fuisse cunctis suae gentis invisus. aut 'adsensere omnes' ad provocandam in se Troianorum misericordiam dicit, cum eorum hostes omnes ad crudelitatem consensisse adserat. est autem figuratius, si legatur 'timebant'.

[132] mihi multi posterioribus, multi primis iungunt; unus tamen est sensus. parari infinitus modus pro indicativo. et est figura propria historiographorum, ut Sallustiusequitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare” ; ut poetarum propria estnuda genuettorvum clamat” . quod autem ait Cicerobellicum canitnon est figura, sed sermo naturalis; est enim soni nomen. quidam sane 'parari' pro 'parabantur' accipiunt et ad omnia hoc subaudiunt.

[133] salsae fruges sal et far, quod dicitur mola salsa, qua et frons victimae et foci aspergebantur et cultri. fiebat autem de horna fruge et horno sale, ut Horatiuset horna fruge” . vittae quibus victimae coronabantur.

[134] leto non sacrificio: invidiose locutus est. et est hysteroproteron, prius enim erat ut vincula rumperet, et sic fugeret. vincvla rvpi atqui solutae sunt hostiae; nam piaculum est in sacrificio aliquid esse religatum: unde estunum exuta pedem vinclis, in veste recinctaitemvittasque resolvit sacrati capitis” . ergo vincula religionis intellege, utet vinclis innaret Cloelia ruptis” , scilicet foederis; nec enim obsides umquam ligantur. sed huic expositioni illud occurrit, unde iste ligatus fuerit, quia eum Troiani non ligarunt; ultro enim se obtulerat. unde est intellegendum a Graecis magis ligatum ante tempus sacrificii; nam consuetudo illa quam supra diximus erat in ipso tempore sacrificiorum. ante enim ligari et Iuvenalis docet, dicenssed procul extensum petulans quatit hostia funem” .

[135] limosoque lacu ut verisimilem fugam faciat, circumstantiis utitur. notandum sane, Vergilium sub aliorum persona causam exsequi nobilium, ut hoc loco Marii, item paulo post Pompeii, utiacet ingens litore truncus” . per noctem obscvrus bona elocutio est rem temporis ad personam transferre, ut 'matutinus venit'. vlva herba palustris. sane in arte rhetorica omnem narrationem cum rei partibus dicunt convenire debere, loco tempore materia causa persona. hic ad singula respondetur: nam persona Ulixis ponitur ad fallendum aptissima; causa, quia timeret ne ultor esset Palamedis; tempus ad nocendum aptissimum, cum sibi quisque timeret; modus agendi 'bis quinos silet ille dies'; materia 'salsae fruges et circum tempora vittae'; locus 'per noctem obscurus in ulva delitui'.

[136] si forte dedissent medium se praebet: nam nec negat, nec confirmat eos navigasse, ne aut eis demat securitatem, aut quod supra dixit falsum sit, non posse navigare Graecos, nisi homine immolato: ut illorum sit quicquid elegerint. et artis est in argumentorum angustia incertis uti sermonibus. si forte dedissent] [id est] quia iam scire non poterat, quid facturi essent, cum ipse fugisset.

[137] antiquam caram. et bene commemorat liberos et parentem, ut ostendat se non deseruisse ut vilem, sed mortis fugisse terrore. et beneignotos finxit sibi liberos et parentem, ut maior miseratio ex pluribus nasceretur. quidam sane non 'dulces', sed 'duplices' legerunt, quia 'dulces' leve esset et commune epitheton liberorum.

[139] quos illi de quibus illi. fors et poenas forte et poenas. alii iungunt 'forset', ut sit forsan. et bene elicit misericordiam ostenditque, non se habere causam redeundi post mortem suorum: ne eum Troiani non reciperent, suspicantes ad suos quandoque rediturum.

[140] effugia et 'fuga' dicimus et 'effugium', sicut 'lana' et 'lanitium', utsi tibi lanitium curae” . hinc est 'aequitas' et 'aequum'. sed hic dicendo 'effugia' verbo sacrorum et ad causam apto usus est. nam hostia quae ad aras adducta est immolanda, si casu effugeret, 'effugia' vocari veteri more solet; in cuius locum quae supposita fuerat, succidanea; si gravida fuerat, forda dicitur; quae sterilis autem est, taurea appellatur: unde ludi Taurei dicti, qui ex libris fatalibus a rege Tarquinio Superbo instituti sunt propterea, quod omnis partus mulierum male cedebat. alii ludos Taureos a Sabinis propter pestilentiam institutos dicunt, ut lues publica in has hostias verteretur. culpam hanc vel quod fugi, vel quod me defensorem Palamedis dixeram. piabunt expiabunt: et τῶν μέσων est; nam plerumque et impiare significat. hic tamen 'piabunt' bene addidit, quia nisi per sanguinem diis accepta hostia non est: quod merito ex persona Sinonis inducitur, quia fatetur sacra per suam fugam fuisse violata. et vult etiam beneficii sibi debitores esse Troianos, quod interim Graeci ablegati sunt.

[141] quod te per superos propter quod. et finita narratione subiungit epilogos; neque enim quae non putaret credituros argumenta subicere debuit. sane per huius modi preces ostendere vult vera se dicere. conscia numina veri bene medium tenuit; †nam ea numina invocans, quae sunt conscia numina veritatis, quia et pontifices dicunt, singulis actibus proprios deos praeesse. hos Varro certos deos appellat.

[142] per si qua est aut diasyrtice deridet, ut diximus, aut certe hoc ait: si aliqua est fides. quam cum sibi non adscribit, facit ut in eo esse credatur. restet supersit. usquam quia apud Graecos dicit fidem esse corruptam.

[143] intemerata incorrupta vel integra. alii tamen volunt 'intemerata' de libris sacris commutatis litteris esse praesumptum, †timaram enim fidem, id est sanctam appellabant, ut sit sensus, oro per fidem vehementer sanctam, si tamen est usquam penes homines. oro ordo est 'quod te oro per superos'. laborum periculorum, malorum. miserere quidam pro 'misereare' accipiunt.

[144] non digna ferentis indigno luctu affecti.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: