previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[4]

[6] quierunt Hebrus 'quierant' legit.

[7] tendit iter velis quia prout vela extensa fuerint, ita etiam cursus extenditur, in quo navis est iter. multi dicunt inproprie dictum quod ait 'tendit iter velis', multi nimium proprie. constat tamen secundum illud dictum quod ait supraflecte viam velis” . aliud est velis iter tendere, aliud per vela iter. quod si dicimus, bene procedit et 'tende viam velis', ut in ipsis velis ratio sit viae.

[8] adspirant avrae in noctem quia, ut diximus, temporum mutatione ventus vel minuitur vel augetur. 'in noctem' autem circa noctem. et quotiens tempus exprimitur, accusativum regit ista praepositio.

[9] luna negat litotes figura; nam dicit 'large praestat', utmunera nec sperno” . tremulo sub lumine ita enim mobilitas aquae facit videri.

[10] circaeae raduntur litora terrae ut diximus supra, mons iste antehac insula fuit; paludibus enim a continenti segregabatur, quas exclusit limus de Albanis montibus per paludes Pomptinas fluens. et dicebatur Aeaeus ab horrore transeuntium, quod homines mutabantur in feras. in hoc summo oppidum fuit, quod et Circeium dictum est et Circei; nam utrumque Livius dicit.

[11] dives non addidit cuius rei, cum soleat, utdives equum, dives pictai vestis et auri” . inaccessos inaccessibiles, inaccedendos, non ad quos nullus accessit; nam Vlixes illuc venit. ergo 'inaccessos' ad quos nullus debeat accedere, utaut inlaudati nescit Busiridis aras” , hoc est inlaudabilis, nam ab Isocrate constat esse laudatum.

[12] resonat cantu resonare facit. superbis aut altis, aut nobilibus propter antiquam oppidi magnitudinem.

[13] odoratam pro 'odoriferam'. hoc autem ideo, quia usus olei apud maiores non fuit, praecipue in Italia.

[14] arguto pectine garrulo, stridulo, sonanti, utforte sub arguta consederat ilice Daphnis” . percurrens pectine telas aut manu percurrens; aut ictu pectinis, ut videmus; aut quia apud maiores stantes texebant, ut hodie linteones videmus. est autem Homeri, qui ait ἱστὸν ἐποιχομένη.

[15] gemitus iraeque gemitus irascentium leonum, ἓν διὰ δυοῖν.

[16] sera sub nocte quasi eo tempore, quo naturali libertate uti consueverunt. 'sub sera nocte' per noctem seram. rudentum naturaliter 'ru' longa est: Persiusfindor ut Arcadiae pecuaria rudere dicas” . systolen ergo fecit. ruditus autem proprie est clamor asinorum, sicut grunnitus porcorum, ranarum coax: quae nomina a sono vocis constat esse composita.

[17] praesepibus caveis, ubi aluntur: non enim re vera praesepia habent.

[19] dea saeva aut per se, aut herbis potentibus saeva. Circe autem ideo Solis fingitur filia, quia clarissima meretrix fuit, et nihil est sole clarius. haec libidine sua et blandimentis homines in ferinam vitam ab humana deducebat, ut libidini et voluptatibus operam darent: unde datus est locus fabulae. aperte Horatiussub domina meretrice fuisset turpis et excors” .

[20] in vultus ac terga ferarum corrumpebatur enim in illis sensus: animus namque idem manebat.

[21] pii paterentur troes ergo impii qui pertulerunt: impii autem propter occisa Solis armenta.

[23] neptunus ventis implevit vela secundis physice locutus est: motu enim aquae ventus creatur, ut videmus in bombis organorum.

[24] praeter vada fervida periculosa navigantibus. et est tmesis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: