[476]
[477] datum molitur iter peragit. 'datum' autem dixit aut ratione fati concessum, aut oblatum fortuito, quod τυχὸν dicunt. an iniunctum? arva tenebant vltima atqui multa adhuc supersunt. sed dixit quantum ad y pertinet litteram: in his enim quae dixit mixta sunt virtutibus vitia, in his autem quae dicturus est nocentum poenas a piorum segregat meritis. nam inferi, ut diximus supra, humanam continent vitam, hoc est animam in corpore constitutam. haec autem quae dixit mixta esse manifestum est: licet enim in viris fortibus laudetur virtus, est tamen vituperabile alienum imperium caedibus occupare; item amare privignum crimen est, virtus maritum. alii distinctione mutata dicunt: tenebant arva, quae ultima viri fortes frequentant, id est quae possident ultima.
[479] hic illi occurrit tydeus Althaeae et Oenei filius, quem in bello Thebano Melanippus extinxit.
[480] parthenopaeus Melanippae et Martis, sive Melanionis filius, rex Arcadiae fuit, qui Thebana bella puer admodum petiit. adrasti pallentis imago rex Sicyonis Adrastus primo fuit, post Argivorum, socer, sicut dictum est, Tydei et Polynicis. quod autem ait 'pallentis' aut epitheton est umbrae, aut illud respexit, quia in bello Thebano consumptis sex ducibus solus aufugit. fugae autem comes semper est pallor.
[481] multum fleti id est nobiles, quorum mortem magna sequitur lamentatio. ad pro 'apud'. caduci qui bello ceciderunt, id est mortui, a cadendo: unde et cadavera dicta.
[482] longo ordine ingenti multitudine, ut “pueri et pavidae longo ordine matres” , non ad ordinem stantes. sane 'in' minus est: in longo ordine, in ingenti multitudine.
[484] tris antenoridas multi supra dictos accipiunt: quod falsum esse Homerus docet, qui eos commemorat. cereri sacrum sacratum: nomen pro participio.
[485] idaevmque quem aurigam legimus Priami. etiam adhuc, ut “quae cura nitentes pascere equos, eadem sequitur tellure repostos” .
[487] usque diu: et est adverbium.
[491] trepidare pro 'trepidabant'.
[492] cev quondam petiere rates ostendit vitia nec morte finiri.
[493] frustratur hiantis decipit clamare cupientes. nec nos moveat quod aliis umbris verba dat, his silentium: timorem enim exprimit, qui vivis quoque adimit vocem, ut “obstipui steteruntque comae et vox faucibus haesit” .