previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[547]

[548] havd mora continvo unum de his [sermonibus] vacat.

[549] velatarum quia antemnae involutae sunt velo, id est velatae. et est versus spondiazon.

[550] graivgenumque domos sic est dictum, quemadmodumTroiugena” . et sciendum sacrificii tantum causa eos tetigisse Calabriam, ubi dicuntur accepisse Palladium, sicut dictum est, a Diomede vel ab Ulixe: nec inmerito dubitatur; ut enim in secundo legimus, ambo rapuerunt. 'domos' autem ideo, quod Helenuscuncta malis habitantur moenia Grais” .

[551] herculei si vera est fama tarenti fabula talis est: Lacones et Athenienses diu inter se bella tractarunt, et cum utraque pars adfligeretur, Lacones, quibus iuventus deerat, praeceperunt, ut virgines cum quibuscumque concumberent. factum est ita, et cum post sedata bella iuventus incertis parentibus nata, et patriae [erubesceret] et sibi esset obprobrio: nam partheniatae dicebantur: accepto duce Phalanto, octavo ab Hercule, profecti sunt, delatique ad breve oppidum Calabriae, quod Taras, Neptuni filius, fabricaverat, id auxerunt et prisco nomine appellaverunt Tarentum. bene ergo nunc 'Herculei Tarenti si vera est fama', quia Taras condiderat, auxerat Phalantus. est et alius fabulae ordo: Lacedaemonii cum adversum Messenios bellum haberent, solis senibus relictis omnem iuventutem eduxerunt iuraveruntque se non ante reversuros quam Messeniam expugnassent. sed cum victores reversi essent vidissentque multitudinem iuvenum, qui ex servorum et dominarum virginum concubitu, ut quidam volunt, sine ullo discrimine nuptiarum nati erant, servos patibulis suffixerunt, filios strangulavere, nepotes fugaverunt. ut alii dicunt, timentes ne qua ex illis discordia nasceretur, pueros qui ex virginibus nati erant partheniatas vocaverunt et Phalantum eis ducem constituerunt. sed hi cum venissent in Italiam, a quodam sepulchro, cui inscriptum erat Tarae nomen, urbem conditam Tarentum dixerunt. hoc autem oppidum post multos annos excidii Iliensis conditum quidam dicunt. alii dicunt, quod, sicut supra memoratum est, a nepotibus Lacedaemoniorum fugatis a nomine ducis Tarae, Herculis filii, Tarentum dictum. quidam Tarentum ante Saturium dictum tradunt et ab Herculis filio Tarento post Tarentum dictum. alii Herculeum appellatum volunt, quia Heraclidae Lacedaemoniorum reges, aut ab Herculis filio conditum sit Tarentum, in quo molles et luxuriosi nascuntur. et haec consuetudo poetae est, ut ubi de incertis dubitat, famam faciat auctorem.

[552] attollit se quia adpropinquantibus aut recedere montes videntur, aut surgere. diva lacinia contra Iunonis Laciniae templum, secundum quosdam a rege conditore dictum, secundum alios a latrone Lacino, quem illic Hercules occidit, et loco expiato Iunoni templum constituit. alii a promontorio Lacinio, quod Iunoni Thetis dono dederat, †quod ante Troicum bellum conlaticia pecunia reges populique fecerunt. quidam dicunt templum hoc Iunonis a Lacinio rege appellatum, cui dabat superbiam mater Cyrene et Hercules fugatus; namque eum post Geryonem extinctum de Hispania revertentem hospitio dicitur recipere noluisse, et in titulum repulsionis eius templum Iunoni tamquam novercae, cuius odio Hercules laborabat, condidisse. in hoc templo illud miraculi fuisse dicitur, ut si quis ferro in tegula templi ipsius nomen incideret, tamdiu illa scriptura maneret, quamdiu is homo viveret, qui illud scripsisset.

[553] cavlonisque arces Aulon mons est Calabriae, ut Horatiuset amicus Aulon fertilis Baccho” : in quo oppidum fuit a Locris conditum, quod secundum Hyginum, qui scripsit de situ urbium Italicarum, †olim non est. alii a Caulo, Clitae Amazonis filio, conditum tradunt. navifragum scyllaceum periculosum navibus. dictum Scyllaceum aut a tractu, vel a periculi similitudine: nam inde Scylla longe est. alii dicunt Ulixen post naufragium in Italia de navium fragmentis civitatem sibi fecisse, quam 'navifragum Scyllaceum' nominavit. alii ab Atheniensibus, qui cum Mnestheo duce venerant et a Libya redierant, conditum tradunt.

[555] et gemitum ingentem pelagi videtur delatus primo ad fretum, postea ad Aetnam reversus.

[556] fractas nimias, utfractos sonitus imitata tubarum” . vel 'fractas' cum fragore venientes.

[557] aestu miscentur harenae describit loca Charybdi vicina: quam esse credidit ex periculi magnitudine.

[558] nimirum nisi fallor. illa hoc pronomine et in venerativa et in vituperativa significatione veteres utebantur, ut hic 'illa', id est periculosa, detestabilis: venerative autem, utsic pater ille deum faciat” .

[559] haec saxa horrenda canebat rettulit se ad historiam: nam pro Scylla 'saxa' dixit 'horrenda'.

[560] eripite de periculis. et deest 'nos'.

[561] rudentem [si] 'rudentem proram' id est stridentem et sonantem, ut in tempestate, ut estet sera sub nocte rudentum” .

[562] laevas ad undas de Ionio venientibus: aliter non procedit.

[563] cohors quia superius dixitnos castra movemus” .

[564] gurgite pro fluctu.

[565] ad manes imos poetica hyperbole.

[566] scopuli clamorem de historia, ut supra diximus, hoc traxit: undae enim inlisae concavis saxis imitantur latratum.

[567] elisam exclusam, expressam, utelisos oculos et siccum sanguine guttur” . rorantia astra eum scilicet locum, in quo astra sunt, <quae> per diem non videbant. 'rorantia' autem pro 'inrorata', id est quae inrorabantur: e qua significatione non est apud Latinos participium. sane hyperbole est.

[568] ventus cum sole ventorum enim mutationem necesse est fieri vel oriente die vel occidente.

[569] ignarique viae cyclopum adlabimur oris utservatum ex undis strophadum me litora primum accipiunt” ; similis enim est sensus. 'Cyclopum' 'clo' habet accentum, quia Latina declinatio est; in accusativo, quia Graece posuit 'Cyclopas' 'cy' habet accentum; si 'Cyclopes' 'clo' habebit accentum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: