previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[95]

[96] orabat loquebatur: unde et oratores dicimus. nam 'rogabat' si dixeris, non procedit, quia magis conviciabatur.

[97] assensu vario quia pars Veneri favebat, pars Iunoni.

[98] deprensa fremunt silvis non subito deprensa, sed aut in silvis detenta, aut intellecta. cev flamina prima c. d. f. s. et caeca volvtant murmvra non tempestatis facit comparationem, sed signi tempestatis futurae: quadam enim arcana ratione fit ut sit murmur in silvis ante ventorum adventum: unde ait 'caeca murmura', quorum ratio non apparet, utcaecique in nubibus ignes terrificant animos” . sic in georgiciscontinuo ventis surgentibus aut freta ponti incipiunt agitata tumescere et aridus altis montibus audiri fragor” .

[102] tremefacta solo tellus loquente Iove stupor elementorum omnium ostenditur per naturae mutationem: nam et quicquid in aeterno motu est, quievit, et contra terra mota est, semper immobilis, unde Horatiuset bruta tellus” .

[103] zephyri posvere Sallustiusiam repente visus lenire Tagus” . premit placida id est premendo reddit placida.

[104] accipite ergo animis totus hic locus de primo Lucilii translatus est libro, ubi inducuntur dii habere concilium et agere primo de interitu Lupi cuiusdam ducis in republica, postea sententias dicere. sed hoc quia indignum erat heroo carmine, mutavit et induxit primo loquentem Iovem de interruptis foederibus, cuius orationem interrupit Venus, post secuta Iunonis verba sunt quibus redarguit Venerem: unde nunc Iuppiter illud quod omiserat, reddit, dicens: ergo quoniam pacem esse non sinitis, ea quae sum dicturus accipite. et hoc significant versus, qui subsequuntur.

[105] quandoquidem bene sententiae dicendae ordinem servat: nam sicut et in Sallustio et in Philippicis legimus, ante quam dicatur sententia, eius praemittitur ratio: quod hodieque in usu est.

[106] havd licitum est et 'licuit' dicimus et 'licitum est', sicut et 'placuit' et 'placitum est': Terentiusubi sunt cognitae, placitae sunt” .

[107] quae cuique est fortuna hodie specialiter Iuppiter pro Troianis agit, sed hac arte, ut videatur totum pro Iunone loqui. et re vera verba pro Iunone sunt, sed altius intuens deprehendit Troianorum favorem: nam dicendo 'nulli favebo' et in eo statu fore res in quo sunt hodie, significat se favere Troianis, quorum ducis adventu statim victoria consequitur. et vult nihil valere ea quae aut Venus conquesta fuerat de absentia Aeneae, aut Iuno de Turni parentibus dixerat, in eius scilicet commendationem. secat sequitur, tenet, habet, utille viam secat ad naves” : unde et sectas dicimus habitus animorum et instituta philosophiae circa disciplinam.

[108] fuat id est 'fuerit': futuri temporis est verbum defectivum.

[109] sev fatis italum castra obsidione tenentur sive [malo] fato Italorum obsidentur castra Troiana, sive Troiani malo errore et sinistris monitis ad Italiam venerunt, neminem absolvo: unde propter amphiboliam distingue 'Italum' et infer 'castra obsidione tenentur', scilicet Troianorum; ipsi enim obsidentur, non Itali.

[110] nec rutvlos hoc et de Troianis accipe. solvo absolvo: nam aphaeresin pertulit 'solvo'. monitis autem sinistris propterCassandrae inpulsus furiis” .

[111] exorsa rerum initia, actus hodierni diei: id est secundum sua coepta habebit eventum. laborem fortunamque periculum et felicitatem.

[113] fata viam invenient scit enim hoc esse fatale, ut Aeneas imperet in Italia. et videtur hic ostendisse, aliud esse fata, aliud Iovem. stygii per flumina fratris hypallage est 'per Stygia fratris flumina'. et bene etiam iure iurando dicta confirmat, ut rem inmobilem necessitate constituat.

[115] totum nutu tremefecit olympum hoc Homeri est.

[117] caelicolae medium poetice mores hominum ad deos refert: ut magistratum deducunt.

[118] portis circum omnibus instant instant portis omnibus circum, id est circumcirca fusi: nam modo 'circum' adverbium loci est.

[120] ast legio prolepsis: nam legionis nomen Troiani temporis non fuit. vallis intra vallos, id est fustes fossarum, qui valli vocantur: nam munitio ipsa vallum dicitur neutraliter. et hoc dicit: tenebantur Troiani intra vallos quos ipsi posuerant, ne eorum castra facile inrumperent Rutuli. vallum enim modo non obsidentium, sed obsessorum debemus accipere.

[121] nec spes vlla fugae fuga miserrimum et ultimum praesidium est, tamen etiam hoc carebant.

[123] imbrasides Imbrasi filius. hicetaonius Hicetaonis filius. et bene ex varietate syllabarum quaesivit ornatum: nam patronymica aut in 'des' aut in 'ius' exeunt, quibus et uti possumus. quae enim 'on' terminantur, ad nos transire non possunt.

[124] senior cum castore thybris possumus et solum Thybrin senem accipere: possumus et Castorem, si legamus 'et senior cum Castore Thybris': nam amphibolia est.

[125] prima acies hoc est magni viri: et est definitio eorum qui in prima acie fuerunt: unde laudis magis est quod dixit 'prima acies': ordinis enim esse non potest, quia res in muro agitur. germani sarpedonis aut inter se germani filii Sarpedonis, aut Sarpedonis fratres ex eadem matre.

[126] alta nobili. lycia comitantur ab alta] quos comitantur qui sunt Lycia ab alta.

[127] fert ingens toto quidam sine effectu ferentem saxum inproprie inductum accipiunt; sed hoc ita resolvunt, quod qui iactum saxum refert, unius tantum rei eventum ostendit, qui ferentem dicit, longum actum notat.

[128] lyrnesius id est Phryx: Lyrnesos enim civitas est Phrygiae, unde fuit Briseis, quam civitatem Achilles expugnavit. Acmon ergo et Menestheus filii Clytii.

[129] menestheo non 'Mnestheo', de quo paulo post dicturus est, legendum est, ne versus non stet, sed 'Menestheo', ita tamen ut meminerimus in ultima syllaba esse synaeresin propter rectam scansionem.

[130] hi iaculis Rutuli scilicet. illi certant defendere saxis id est Troiani.

[131] molirique ignem quid est moliri? num inicere, an temptare iacere? et subaudiendum 'alii atque alii'.

[132] veneris ivstissima cura de quo merito curet: quia illi debebatur imperium.

[133] caput detectus sine galea, quasi non pugnaturus; nam audieratcetera parce puer bello” . erat autem inter duces quasi dux. ecce pro admiratione et demonstratione. honestum pulchrum: Terentiusita me di bene ament, honestus est” .

[134] micat scilicet Ascanius fulget qualiter gemma.

[135] aut collo aut capiti figurate: nam 'colli vel capitis' erat commune.

[136] oricia terebintho Oricos civitas est Epiri, iuxta quam nascitur terebinthus, nigrum lignum habens, folia in buxi speciem. retulit autem comparationem ad candidum vultum, qui erat nigris crinibus cinctus.

[137] cui melius quam si dixisset 'cuius'.

[139] magnanimae 'gentes' scilicet. magnanimae gentes hic est ordo, aliter non stat versus: est autem prosphonesis. ismare modo nomen est proprium: nam 'Ismarius' facit appellativum a monte Ismaro Thraciae.

[140] vulnera dirigere pro 'dirigentem': 'vulnera' autem 'dirigere', id est sagittas quibus fiunt vulnera: est autem hysteroproteron. vvlnera dirigere aut vulnus pro sagitta posuit, utinsequitur infesto vulnere Pyrrhus” : aut acerrime expressit inevitabiles sagittas, dicens eum vulnera, non tela dirigere.

[141] maeonia Lydia, quae ante Maeonia vocabatur. ergo ideo 'generose', quod Lydius. pingvia culta aut figuratum est, quae exercendo culta faciunt: aut 'culta' pro arvis.

[142] pactolusque inrigat auro Pactolus et Hermus Lydiae flumina sunt, aurum sicut Tagus trahentia. sed Pactoli fabula talis est: Mida rex cum ibi regnaret, Silenus captus ab eius sociis et vinctus est. miseratione vel prudentia eum et resolvi fecit et omni adfabilitate fovit. quibus rebus ille gratiam rependens, praestitit Midae, ut quicquid tetigisset, in aurum verteretur; sed cum ille quaecumque contigisset in aurum convertens, fame periclitaretur, ex praecepto in Pactolum fluvium abluendi gratia se mittere iussus est. in quem se cum iecisset, ferendi auri naturam flumini dedit, ipse destitit in aurum quae contingebat mutare. 'inrigat' autem 'auro' mire, cum ramenta quaedam auri inveniri dicantur.

[145] et capys hinc nomen campanae ducitur urbi iste quidem dicit a Capy dictam Campaniam. sed Livius vult a locis campestribus dictam, in quibus sita est. sed constat eam a Tuscis conditam viso falconis augurio, qui Tusca lingua capys dicitur, unde est Campania nominata. Tuscos autem omnem paene Italiam subiugasse manifestum est. hinc nomen campanae ducitur urbi iste quidem hoc dicit, sicut Ovidius, qui Capyn de Troianis esse commemoratille dedit Capyi repetita vocabula Troiae” , Coeliusque Troianum Capyn condidisse Capuam tradidit eumque Aeneae fuisse sobrinum. alii Campum Samnitem condidisse Capuam confirmant. sed Capuam vult Livius a locis campestribus dictam, in quibus sita est. alii a Capy Atyis filio, Capeti patre, tradunt. alii hunc Capyn filium Capeti volunt esse, Tiberini avum, ex quo fluvius Tiberis appellatus est, eumque Capuae conditorem produnt. constat tamen eam a Tuscis conditam de viso falconis augurio, qui Tusca lingua capys dicitur: unde est Capua nominata. Tuscos autem aliquando omnem Italiam subiugasse manifestum est. alii a Tuscis quidem retentam et prius Vulturnum vocatam: Tuscos a Samnitibus exactos Capuam vocasse ob hoc quod hanc quidam Falco condidisset, cui pollices pedum curvi fuerunt quem ad modum falcones aves habent, quos viros Tusci capyas vocarunt. Varro dicit propter caeli temperiem et caespitis fecunditatem campum eundem Capuanum cratera dictum quasi sinum salutis et fructuum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: