[106]
[107] saevus fortis: more suo; vel magnus. et ingentem moderationem dat Aeneae, quippe quem inducit laborantem, ut possit in iram moveri, cum Turnum ita dicat furere, ut nec Latini consiliis, nec Amatae precibus possit oboedire.
[108] acvit martem inritat se ad futura certamina.
[109] componi foedere bellum finiri, ut “ante diem clauso componet vesper Olympo” : aut 'componi bellum' ad pactionem singularis certaminis bellum deduci. 'foedus' autem, sicut supra dictum est, ab hostia, quae foede interimi solet, appellatum est. 'oblato' autem 'gaudens' intellegendum nuntium Aeneae venisse de bello.
[110] tum socios maestique metum solatur ivli intellegimus hos spe singularis certaminis pro ducis salute esse turbatos. bene autem separavit Ascanium a sociis: de illis enim 'socios' dixit, non addidit 'metum', quia proprium erat et filii et pueri timere pro patre.
[111] fata docens monens quibus condenda urbs sit, propter quod futurum, ut vincat. Latino certa referre viros κατὰ τὸ σιωπώμενον etiam Latinum ad Aenean legatos misisse intellegimus: nam supra Turnus tantum dixerat “nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno” . 'certa' autem pro 'firma et vera'. aut certe hos legatos Idmoni adiunctos potest intellegi.
[112] pacis dicere leges id est quas paulo post in ipso foedere est dicturus Aeneas.