previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[159]

[161] commixta grandine nimbus secundum Iunonem 'his ego nigrantem commixta grandine nimbum'. et bene etiam grando adicitur, quia poterat nimbus contemni facilius. murmur autem caeli ad infaustum omen pertinet, quia tonitru dirimuntur auspicia.

[163] nepos veneris quidam indecenter dictum volunt, ut Venus avia sit.

[164] de montibus amnes ne vel investigare Tyrii possent reginam.

[166] deveniunt bene subprimit rem pudendam: sic Terentius “'quid tum' fatue? fateor” . prima et tellus satis perite loquitur: nam secundum Etruscam disciplinam nihil tam incongruum nubentibus, quam terrae motus vel caeli dicitur. quidam sane etiam Tellurem praeesse nuptiis tradunt; nam et in auspiciis nuptiarum invocatur: cui etiam virgines, vel cum ire ad domum mariti coeperint, vel iam ibi positae, diversis nominibus vel ritu sacrificant. et pronvba ivno quae nubentibus praeest. Iunonem autem dedisse signa per tempestatem constat et pluvias, quae de aere fiunt. Varro pronubam dicit quae ante nupsit et quae uni tantum nupta est: ideoque auspices deliguntur ad nuptias.

[167] dant signum] ut dei nuptiales. fulsere ignes Varro dicitaqua et igni mariti uxores accipiebant” : unde hodieque et faces praelucent et aqua petita de puro fonte per felicissimum puerum aliquem aut puellam, interest nuptiis, de qua nubentibus solebant pedes lavari. alii 'fulsere' pro malo omine positum volunt. cum enim ait fulsisse ignes, infaustum conubium videtur ostendere, quia actio perimitur, cum de caelo servatum est. et bene hoc totum ad Iunonem refertur, quia aer esse dicitur; unde aquas cum ignibus dedit.

[168] vlularunt bene medium elegit sermonem: nam ait Lucanusnon tu laetis ululare triumphis(6.261). in luctu autem ululari, non dubium est. et ideo medium elegit sermonem, quia post nuptias mors consecuta est. non nulli ita accipiunt, quod ululare veteres etiam in sacris dicebant ex Graeca consuetudine. ergo 'ulularunt nymphae' quasi nuptiarum sacra celebrarunt. Graeci autem ὀλολυγμόν appellant: nam et primam congressionem proelii ὀλολυγήν dicunt: quod Vergilius ostenditmagnoque ululante tumultu” .

[170] specie famave movetur species rerum Didonis praesentium est, quod quasi aspicitur, fama autem rerum absentium. hoc ergo dicit: non eam movet nec praesens deformitas, quod non in thalamo, sed in specu concubuerat: sed nec futura mox fama. <alii]2 accipiunt facti qualitate aut respectu honestatis, τῷ πρέποντι. adeo illam nec Tyriorum pudebat, videntium talia, nec aliarum gentium, quae audiebant. ergo 'fama' deest mala.

[171] meditatur exercet: sic Horatiuset horridam cultis diluviem meditatur agris” . nec incongrue dictum: actus enim est in ipsa meditatione: nam exercitium est meditatio. sciendum tamen est hodie hoc in usu non esse.

[172] praetexit praetegit. culpam ut suprasuccumbere culpae” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: