previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[700]

[703] interea videt Aeneas hirmos est hoc loco, id est unus sensus protentus per multos versus: in quo tractat de Platonis dogmate, quod in Phaedone positum est περὶ ψυχῆς, de quo in georgicis strictim, hic latius loquitur. de qua re etiam Varro in primo divinarum plenissime tractavit. hoc autem continet: Aeneas dum per inferos pergeret, respexit fluvium quendam loci remotioris, ad quem innumera multitudo tendebat animarum. interrogavit patrem qui esset fluvius, vel qua ratione ad eum pergerent animae. pater ait: Lethaeus est; pergunt autem, ut potent et oblivionem patiantur, ut incipiant in corpora velle remeare. stupefactus Aeneas interrogat: dic pater, et animae, quae propter praeteritam vitam tot supplicia pertulerunt, possunt habere votum revertendi in corpora? non est verisimile, liberatas de corporis carcere ad eius nexum reverti. suscepta narratione haec Anchises exsequitur: primo debere fieri ut redeant, deinde posse, deinde velle. quae quoniam obscura sunt, aliis subdivisionibus innotescunt. quid est debere? cuncta animalia a deo originem ducunt. quae quia nasci cernimus, revertuntur sine dubio: nam unde cuncta procreantur? deinde posse sic probat: quia inmortales sunt animae, et sunt quae possunt reverti. tertium est utrum velint: quod dicit fieri per Lethaeum fluvium. et hoc est quod dicturus est, sed incidentes quaestiones faciunt obscuritatem.

[704] virgulta sonantia silvae quae est iuxta praeripia fluminis.

[705] domos placidas campos Elysios. praenatat praeterfluit. et contrarie dictum est: nam non natant aquae, sed nos in ipsis natamus. Ennium igitur secutus est, qui aitfluctusque natantes” . sane de hoc fluvio quaeritur a prudentioribus, utrum de illis novem sit, qui ambiunt inferos, an praeter novem. et datur intellegi quod ab illis novem, qui ambiunt inferos, separatus sit: namque volunt eum esse imaginem senectutis. nam animae nostrae vigent et alacres sunt et plenae memoria a pueritia usque ad virentem senectam, postea in nimia senectute omnis memoria labitur: qua lapsa mors intervenit, et animae in aliud corpus revertuntur. unde fingunt poetae animas Lethaeo hausto in corpus redire. ergo Lethaeus est oblivio, morti semper vicina.

[706] gentes populique innumerarum gentium et populorum animae.

[708] floribus insidunt 'insido illi rei', utinsidat quantus miserae deus” . 'insisto' autem 'illam rem', utnulli fas casto sceleratum insistere limen” .

[709] circum lilia funduntur hoc est circumfunduntur circum flores. 'lilia' autem pro quibuslibet floribus, speciem pro genere posuit.

[711] flumina porro longe remota: et est Graecum adverbium. bene autem Aenean longe a Lethaeo facit, quia adhuc iuvenis est.

[712] agmine cursu, impetu: per quod ostendit cito iri ad senectam, quia tota celeritate usus labitur vitae.

[713] animae quibus altera fato corpora debentur sciendum non omnes animas ad corpora reverti: aliquae enim propter vitae merita non redeunt; aliquae redeunt propter malam vitam, aliquae propter fati necessitatem.

[714] lethaei ad fluminis undam si anima aeterna est et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum videt, nec est tantae prudentiae tantaeque vivacitatis, ut omnia possit agnoscere? quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et oblivionem, unde non potest implere vim numinis sui post naturae suae oblivionem. obliviscitur autem secundum poetas praeteritorum, secundum philosophos futuri: unde medium tenuit dicendo 'oblivia'. docent autem philosophi, anima descendens quid per singulos circulos perdat: unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, quia cum descendunt animae trahunt secum torporem Saturni, Martis iracundiam, libidinem Veneris, Mercurii lucri cupiditatem, Iovis regni desiderium: quae res faciunt perturbationem animabus, ne possint uti vigore suo et viribus propriis.

[715] securos Latices qui securos faciunt, ut morbos pallidos dicimus, quod pallidos faciunt.

[717] iampridem ex quo aittunc genus omne tuum et quae dentur moenia disces” .

[719] o pater nova brevitas: nam dicendo 'o pater' qui loquatur ostenditur. ad caelum hinc ire putandum est miscet philosophiae figmenta poetica et ostendit tam quod est vulgare, quam quod continet veritas et ratio naturalis. nam secundum poetas hoc dicit: credendum est animas ab inferis reverti posse ad corpora? ut 'caelum' superos intellegamus, id est nostram vitam. secundum philosophos vero hoc dicit: credendum est animas corporis contagione pollutas ad caelum reverti?

[720] sublimes animas non omnes, sed sublimium. tarda reverti corpora animae comparatione, qua velocius nihil est: uno enim momento potest universa discurrere.

[721] quae lucis miseris tam dira cupido ut id desiderent, propter quod se sciunt poenas dedisse, scilicet vitam.

[722] suspensum sollicitum, incertum, utmulto suspensum numine ducit” .

[723] suscipit Anchises atque ordine singula pandit hysteroproteron: post hunc enim versum sequi debuit 'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: