previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[764]

[766] sacer oleaster fere omnia Latina arborum nomina generis feminini sunt, exceptis paucis, ut 'hic oleaster' et 'hoc siler': Vergiliusut molle siler lentaeque genistae” . item 'hoc buxum', licet et 'haec buxus' dicatur: nam superfluam quidam volunt facere discretionem, ut 'haec buxus' de arbore dicamus, 'buxum' vero de ligno conposito: legimus enim in Vergilio de tibiisbuxusque vocat Berecyntia matris Idaeae” . item cum de arboribus loqueretur, aitet torno rasile buxum” .

[767] venerabile lignum antiquam arborem voluit exprimere: seu truncus fuerit iam et aridus ob vetustatem. et ideo 'lignum' humiliter dictum accipiunt, ornavit tamen 'venerabile' dicendo.

[768] ubi figere dona solebant proprie, ut aitsacra ad fastigia fixi” . et quaeritur, cur terreno deo nautae dona suspenderent? quia constat omnes in periculis suis deos patrios invocare et ideo illis vota solvere, quorum familiarius numen opitulari sibi credant.

[770] nullo discrimine sine aliquo intuitu religionis. et deest 'habito', ut sit 'nullo discrimine habito'. intellegendum autem, eatenus stirpem excisum, quatenus supra terram fuit; ergo 'stirpem' pro 'arborem' accipiendum, quia et subolem 'stirpem' appellant.

[772] fixam et lenta radice tenebat plenum est: quam radix fixam tenebat. et bene 'tenebat': quasi propter piaculum remotae arboris hoc videtur passus Aeneas. et ideo dixit 'tenebat', quod adeo veri simile est, ut Faunus Turnum audiat et hastam moretur.

[775] prendere cursu quidam humiliter 'prendere' dictum accipiunt.

[778] ferrum terra tene 'ferrum' pro telo; 'terra' autem pro 'Tellus', elementum pro dea posuit.

[779] bello fecere profanos 'profanum' proprie dicitur quod ex religiosa re in hominum usum convertitur, ut hic plenissime ostenditur: dicens enim Turnus 'colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos' <ostendit> et sibi religiosam fuisse arborem, et a Troianis in usum communem fuisse praesumptam: nam ex sua persona poeta ait 'forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat nautis olim' et subiunxit 'sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum s.' at postea dicendo 'bello fecere profanos' docuit 'profanum' esse quod a religione in usum hominum transiit. sacro profanum contrarium, ut festo profestum, fasto nefastum. ergo non omne quod sacrum non sit, profanum, sed quod sacrum fuerit et esse desierit.

[780] non cassa in vota non ad inania vota poposcit auxilium.

[781] luctans moratus 'luctatus' et 'moratus' erat integrum, quod vitavit propter ὁμοιοτέλευτον. 'in stirpe' autem hic radicem dixit.

[784] rursus in avrigae faciem mutata metisci κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus Iuturnam in numen reversam, postquam Turnus currus reliquit.

[786] avdaci nymphae ut supra diximus, ubicumque inducit nitentem aliquem sine effectu, audacem dicit. praecipue autem hoc de Rutulis servavit dicens. licere pro 'quod liceret'.

[788] armis animisque refecti sicut armis, ita et animis: nam armorum inopia animi ante utriusque torpebant.

[789] hic acer et ardvus hasta potest et 'hic hasta fidens' subaudiri.

[790] certamina martis anheli alii 'certamine' legunt, ut sit sensus: adsistunt contra se in Martis anheli certamine.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: